|
1. [vers. 65.] Hi versus psalmi hujus, de quibus nunc in
voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt, Suavitatem
fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; vel potius,
secundum eloquium tuum. Sed quod ait graecus KRESTOTETA
aliquando suavitatem, aliquando bonitatem nostri interpretes
transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando
illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae
conceditur voluptate carnali; sic debemus intelligere suavitatem, quam
KRESTOTETA Graeci vocant, ut in bonis spiritualibus
deputetur: propter hoc enim eam et bonitatem nostri appellare
voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo, Suavitatem fecisti
cum servo tuo, nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim
delectat bonum, magnum est Dei donum . Quando autem bonum opus quod
lex imperat, fit timore poenae, non delectatione justitiae, cum Deus
metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem
non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum (Joan.
VIII, 35); quia consummata charitas foras mittit timorem (I
Joan. IV, 18). Suavitatem itaque fecisti cum servo tuo,
Domine, faciendo filium qui servus fuit: secundum eloquium tuum, hoc
est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio
omni semini (Rom. IV, 16).
2. [vers. 66.] Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce
me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit
et perfici: nam utique qui jam dixerat, Suavitatem fecisti cum servo
tuo; quomodo dicit, Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis
magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui
dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et
quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio.
Addidit autem, et eruditionem; vel sicut plures codices habent,
disciplinam. Sed disciplinam, quam Graeci appellant
PAIDEIAN, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi
intelligenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim
diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem
recipit. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina,
interpretata de graeco, ubi legitur, PAIDEIA. Hoc enim verbum
in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres
ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed
tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt,
reddit justitiae (Hebr. XII, 6, 11). Cum quo ergo facit
Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem;
atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et
propter Deum charitas proximi: profecto instanter orare debet, quo
tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat
delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat
passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim
quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, charitati sanctae
poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub ejus pressura non
possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto
magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere,
Suavitatem fecisti cum servo tuo; nisi rursus peteret ut eum doceat
suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime
sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua
praecedit scientia magnitudinem charitatis, non aedificat, sed inflat
(I Cor. VIII, 1). Cum ergo tanta fuerit charitas in
bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet
disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo
quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se
sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.
3. Quod autem non ait, Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas
docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat
sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem.
Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina,
quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id
est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At
vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait, Doce me, docendo
datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo
ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo
enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si
discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest
doctor dicere, Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem
potest, Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia
non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille
didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere,
prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam
pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit,
Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Potest itaque homo, cum
docere aliquem cupit, dicere illa quae dixit Dominus discipulis suis,
posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non
potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut
intelligerent Scripturas, et dixit illis (Luc. XXIV, 45,
46). Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt
quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem
inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem,
docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo
discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando
Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem,
sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim
frustra ei dicitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam (Psal.
CXLII, 10). Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu
sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus
agricolae nostro: sed Scriptura dicit, Dominus dabit suavitatem, et
terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Quae
autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat
suavitatem, Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal.
CXLII, 6).
4. Quod vero cum dixisset, suavitatem, et disciplinam, et
scientiam doce me; adjunxit atque ait, Quoniam mandatis tuis
credidi: non immerito quaeri potest cur non dixerit, obedivi; sed,
credidi. Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda
suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus,
mandatis obtemperamus. Quid est ergo, mandatis tuis credidi, nisi,
credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines
hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa
fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod
mandasti. Si enim homo mihi haec juberet forinsecus; numquid, ut
etiam facerem quod jubebat, adjuvaret intrinsecus? Doce ergo me
suavitatem inspirando charitatem, doce me disciplinam donando
patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam: Quoniam
mandatis tuis credidi. Te illa credidi mandasse qui Deus es, et
homini donas unde facias eum facere quod mandas.
5. [vers. 67.] Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui;
propterea verbum tuum, vel, sicut alii expressius habent, propterea
eloquium tuum custodivi: utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam
humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis
creatura humana tanquam in radice vitiata, quoniam veritati subjecta
esse non voluit, subjecta est vanitati (Rom. VIII, 20).
Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut dejecta superbia
diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.
6. [vers. 68.] Suavis es, Domine; vel, sicut plures
habent, Suavis es tu, Domine: aliqui etiam, Suavis es tu, vel,
Bonus es tu; sicut de hoc verbo superius tractavimus. Et in tua
suavitate doce me justificationes tuas. Vere vult facere
justificationes Dei, quando eas in ejus suavitate vult discere ab ipso
cui dixit, Suavis es tu, Domine.
7. [vers. 69.] Denique sequitur, Multiplicata est super me
iniquitas superborum: eorum scilicet quibus non profuit, quod
posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. Ego autem in toto
corde meo scrutabor mandata tua. Quantalibet, inquit, abundet
iniquitas, non in me refrigescet charitas (Matth. XXIV,
12). Tanquam ille hoc dicit, qui in ejus suavitate justificationes
Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae jubet qui juvat,
tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo
cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.
8. [vers. 70.] Coagalatum est ut lac cor eorum. Quorum, nisi
superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse
autem cor eorum vult intelligi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et
in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur, Mons
incaseatus, mons uber (Psal. LXVII, 16); et intelligitur
gratia plenus: nam et illud quidam, coagulatus, interpretati sunt.
Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: Ego vero,
inquit, legem tuam meditatus sum. Quam legem? Utique justissimam et
misericordissimam: unde illi dicitur. Et lege tua miserere mei.
Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam
(Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5), ut diligant
obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis
hujus, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur,
de qua mox dicit.
9. [vers. 71.] Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam
justificationes tuas. Vicinum aliquid et superius jam dixerat,
Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum
custodivi. Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit
humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem
delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait, Propterea eloquium tuum
custodivi; hic autem, Ut discam justificationes tuas: satis
significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc
custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat;
et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod non noverat
peccatum (II Cor. V, 21). Noverat ergo quadam notitia, et
rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et justificationes Dei
multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et
rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo
hic ergo intelligendus est dixisse, Ut discam justificationes tuas;
ea notitia qua fiunt.
10. [vers. 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem,
ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est, In tua
suavitate doce me justificationes tuas; sequens versus ostendit, ubi
ait, Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: ut
amplius diligat charitas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri
et argenti.
|
|