|
1. [vers. 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et
animavit flatu, non ibi commemoratum est quod manibus fecerit. Cur
itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero
velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte
quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus (Gen. II, 7);
non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in
Evangelio de Verbo Dei scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 3), non posse constare, si non per Verbum factum est
etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et
dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo, Manus tuae fecerunt me,
et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit, Videbo coelos,
opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4); nec minus aperte,
Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); multoque
apertius, Et aridam terram manus ejus finxerunt (Psal. XCIV,
5). Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus
eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae;
accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus
dictus est Christus (I Cor. I, 24): qui etiam intelligitur
brachium Domini, ubi legitur, Et brachium Domini cui revelatum est
(Isai. LIII, 1)? Aut accipiant manus Dei, Filium et
Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et
Filii: unde ait Apostolus, Omnia haec operatur unus atque idem
Spiritus (I Cor. XII, 11). Propterea quippe dixit, Unus
atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine
Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo
intelligantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo
facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur;
nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia
dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius
operanti Deo inesse credatur.
2. Nec defuerunt qui duo ista verba, fecerunt me, et finxerunt me,
sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse
dicerent; quia de anima dixit Deus, Omnem flatum ego feci (Isai.
LVII, 16); de corpore autem legitur, Et finxit Deus hominem
pulverem de terra (Gen. II, 7): tanquam fiat quidem omne quod
fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam
potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus;
quasi non scriptum sit, Qui finxit spiritum hominis in ipso
(Zachar. XII, 1). Verumtamen quando utrumque hoc verbum de
homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et
corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur
singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intelligatur,
sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt
dicere, finxerunt me; sed, plasmaverunt me: magis diligentes minus
latine declinare de graeco, quam dicere finxerunt, quod aliquando
etiam de simulatione dici solet.
3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes
homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se
factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam
secundum hoc recte dici potuit, Manus tuae fecerunt me, et
plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de
parentibus fit, ipso creante, illlis generantibus? Quoniam si
operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid
omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus
nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae
Jeremiae, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I,
5). Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum,
sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei, Manus tuae fecerunt
me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae
humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic
est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter
quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit,
Renovamini spiritu mentis vestrae: et utique intellectus in mente
est. Hinc rursus ait, Reformamini in novitate sensus vestri (Rom.
XII, 2): de his autem qui hujus regenerationis consortes non
erant,
inquit,
|
“dico et testificor in Domino, ut non jam
ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati
intelligentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis
propter caecitatem cordis eorum”
|
|
(Ephes. IV, 17, 18,
23). Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non
intelligere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda
mundantur (Act. XV, 9). Quamvis enim, nisi aliquid
intelligat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit,
sanatur, ut intelligat ampliora. Alia sunt enim quae nisi
intelligamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non
intelligimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum
Christi (Rom. X, 17); quomodo credit praedicanti fidem, qui,
ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intelligit? Sed nisi
essent rursus aliqua quae intelligere non possumus, nisi ante
credamus, propheta non diceret, Nisi credideritis, non intelligetis
(Isai. VII, 9, sec. LXX). Proficit ergo noster
intellectus ad intelligenda quae credat, et fides proficit ad credenda
quae intelligat; et eadem ipsa ut magis magisque intelligantur, in
ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tanquam
naturalibus viribus, sed Deo adjuvante atque donante; sicut medicina
fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo
dicit Deo, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo
expers ejus est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum
numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati
intelligentia, alienati a via Dei. Nam si talis esset, nec hoc
diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit
intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intelligenda divina
mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui
jam sic intelligit, et qui eloquia Dei se custodisse ante jam dixit.
4. Quod autem interpretati sunt nostri, Da mihi intellectum;
brevius dixit graecus, SYNETISON ME: quia uno verbo
complexus est, Da mihi intellectum, quod est SYNETISON,
quod latine uno verbo dici non potest: tanquam si non posset latine
dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum
est, Da mihi intellectum; aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici
potest, intelligentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere;
nam dixit Danieli, Veni intellectum dare tibi (Dan. X, 14):
et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est, SYNETISAI
SE; tanquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus
dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres
dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a
sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare
te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a
Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo jusserat ut faceret?
Ita vero: nam Christus intelligitur hoc jussisse angelo ut faceret,
eo loco ubi ait Propheta,
|
“Et factum est, cum viderem ego Daniel
visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut
visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit ,
Fac intelligere illum visionem”
|
|
(Id. VIII, 15 et 16): et
ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est SYNETISON.
Deus itaque per seipsum, quia lux est (Joan. I, 4, 9),
illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur,
intelligant. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem
aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per
hanc intelligat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi,
ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur
lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam
non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo
penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram
illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram
fecit in domo, aut ipse illi jussit ut faceret, aut adjuvit ipse
facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet:
Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit,
qua posset capere lumen ejus; et angelum talem fecit, qui operari
posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adjuvaretur humana; et
eamdem sic adjuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam
sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate
monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed
quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa
disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi hujus versibus,
sermonem istum isto fine claudamus.
|
|