|
1. [vers. 73.] Dominus Jesus in hoc psalmo per Prophetam,
tanquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est
Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis
ejus, hoc est populi ejus, abscondita est in Deo (Coloss. III,
3), et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod
membris suis est necessarium. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et
plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Quia
tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod
ait Apostolus, Reformamini in novitate sensus vestri (Rom.
XII, 2).
2. [vers. 74.] Qui timent te, inquit, videbunt me, et
jucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam
in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint
promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes
(Gen. XII, 3; et XXVI, 4). Qui sunt autem qui timent
Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei
speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cujus est vox
ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox
Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est
ergo ille quem vident, et jucundantur? An populus ipse se videt, et
jucundatur, et sic dictum est, Qui timent te, videbunt me, et
laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius
expresserunt, supersperavi : tanquam diceret, Qui timent te,
videbunt Ecclesiam tuam, et jucundabuntur, quia in verba tua
supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et
jucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et
jucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit;
videbunt autem et jucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia
in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super
terram (Job VII, 1); jucunditas autem quam voluit hic
intelligi, tunc erit quando justi fulgebunt in regno Patris sui sicut
sol (Matth. XIII, 43)? Hinc enim etiam illud in alio psalmo
legitur,
|
“Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te!”
|
|
Nunc ergo quamdiu timent, nondum
vident; sed
et
quia et illic
sequitur,
|
“Perfecisti autem sperantibus in te”
|
|
(Psal. XXX,
20, 21); et hic,
|
“quia in verba tua speravi,”
|
|
vel,
ut in verbo ita composito et cura interpretis
diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod potens est
Deus facere supra quam petimus et intelligimus (Ephes. III,
20); ut quia supra quam petimus et intelligimus sunt parum sit ea
sperare, sed debeamus supersperare.
3. [vers. 75, 76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in
hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit ejus secura
jucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat,
ubi audit, Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X,
12); considerans hujus mortalitatis miseriam, in qua jugum grave
super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in
omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli.
XL, 1), ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum
(Galat. V, 17), etiam regenerati gemere sub ejus gravitate
cogantur: hoc ergo considerans,
inquit,
|
“Domine,
quia justitia judicia tua, et veritate humitiasti me. Fiat
misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.”
|
|
Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in
multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco
legatur, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal.
XXIV, 10). Et hic quidem primo veritatem posuit, qua
humiliati sumus in mortem, judicante illo cujus judicia justitia est:
deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cujus
beneficium gratia est. Ideo ait, secundum eloquium tuum servo tuo:
id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua
hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et charitas quae tria
aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in
hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia
beatorum: ideo dictum est, Fiat misericordia tua, ut consoletur me.
4. [vers. 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa
ventura sunt; ideo sequitur, Veniant mihi miserationes tuae, et
vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar.
Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intelligitur nisi
aeterna et beata, tanquam sola dicenda sit vita, in cujus comparatione
ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud
est in Evangelio, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth.
XIX, 17). Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de
resurrectione carnis cum loqueretur, Qui bene fecerunt, inquit, in
resurrectionem vitae (Joan. V, 29): neque hic ait, aeternae,
seu, beatae. Sic et hic, Veniant, inquit, mihi miserationes
tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae
vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla
miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua
meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6), nunquam propter eam posset
ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam,
cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione
cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit,
arbitretur se fecisse quod legit, Quia lex tua meditatio mea est; et
hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc
meritum postulavit, ubi dictum est, Veniant super me miserationes
tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum
amantis, ut charitas non frigescat hujus meditationis suae,
quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae (Matth.
XXIV, 12).
5. [vers. 78.] Denique sequitur, et dicit, Confundantur
superbi, quoniam injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem
exercebor in mandatis tuis. Ecce quod ait , meditatio legis Dei,
vel potius meditatio lex Dei.
6. [vers. 79.] Convertantur, inquit, ad me qui timent te, et
qui cognoscunt testimonia tua. In nonnullis codicibus invenimus et
graecis et latinis, Convertantur mihi; quod tantumdem valere
existimo, quantum si dicatur, ad me. Sed quis est iste qui hoc
dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat,
audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit
proprietatem vocis suae, dicens: Particeps ego sum omnium timentium
te. Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos
participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam,
ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem
convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de
illo per Prophetas tanto ante praedicta, in ejus praesentia per
miracula paulo ante monstrata.
7. [vers. 80.] Fiat, inquit, cor meum immaculatum in
justificationibus tuis, ut non confundar. Redit ad vocem corporis
sui, sancti scilicet populi sui, et jam immaculatum fieri cor suum
precatur, hoc est cor membrorum suorum; in justificationibus Dei,
non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem
addidit, Ut non confundar; tale aliquid et in primis hujus psalmi
versibus invenitur, ubi dixit, Utinam dirigantur viae meae ad
custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in
omnia mandata tua. Quod ibi, quia dixit, Utinam, uno verbo
significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit
orantis, dicendo, Fiat cor meum immaculatum: ut nec in illa, nec in
ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero
arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi, Tunc non
confundar; hoc ait hic, Ut non confundar. Fit ergo cor immaculatum
membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput,
hoc est per Jesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis
lavacrum (Tit. III, 5), ubi abolita sunt omnia praeterita
peccata nostra; per spiritus adjutorium, per quod concupiscimus
adversus carnem (Galat. V, 17), ne vincamur in pugna nostra;
per dominicae orationis effectum , in qua dicimus, Dimitte nobis
debita nostra (Matth. VI, 12). Ita donata nobis
regeneratione, adjuta conflictione , fusa precatione, fit cor nostrum
immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad justificationes Dei
pertinet, quando inter ejus alia praecepta praecipitur, Dimitte, et
dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et
38).
|
|