|
1. [vers. 81.] Adjuvante Domino, istam magni hujus psalmi
partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit, Defecit in
salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis
defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus
laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria,
proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus
in malo, quando non additur vel subintelligitur in quid proficiatur vel
deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere,
bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus, Profanas autem
verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem (II
Tim. II, 16): ait et de quibusdam, Proficient in pejus
(Id. III, 13). Ita et defectus a bono in malum malus est, a
malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est, Desiderat
et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3).
Sic et hic non ait, Defecit a salutari tuo; sed, Defecit in
salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo
iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti,
sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi
genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis
(I Petr. II, 9), ab origine generis humani usque ad hujus
saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt,
victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone,
qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit, Nunc dimittis,
Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt
oculi mei salutare tuum. Acceperat enim responsum divinum, non se
gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini (Luc. II,
29, 30, 26). Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale
fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et
ipse Dominus discipulis ait, Multi prophetae et reges voluerunt
videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et
non audierunt (Matth. XIII, 17): ut ipsorum etiam vox hoc
loco agnoscatur, Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo
quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore
quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat
Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per prophetam
(Aggaei II, 8). Propter quod dicit Apostolus:
|
“Superest
mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus
judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt
manifestationem ejus”
|
|
(II Tim. IV, 8). Hoc itaque
desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis
ejus; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc
et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Prima
ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui
desiderarent incarnationis ejus adventum: ista vero tempora ex quo
ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent ejus manifestationem
ad vivos et mortuos judicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab
initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic
cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in
hac vita gementis vox convenienter intelligatur, Defecit in salutare
tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae
spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur
(Rom. VIII, 25). Etiam hic graecus illud verbum habet ,
quod quidam nostri interpretes supersperavi transferre maluerunt; quia
procul dubio plus futurum est, quam dici potest.
2. [vers. 82.] Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium
tuum, dicentes, Quando consolaberis me? Ecce rursus in oculis, sed
utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex
infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc
enim ait, in eloquium tuum. Quomodo autem tales oculi dicunt,
Quando consolaberis me? nisi cum tali intentione et exspectatione
oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum
quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait,
Quando consolaberis me? tanquam moras se perpeti ostendit. Unde est
etiam illud, Et tu, Domine, quousque (Psal. VI, 4)? Quod
aut ideo fit ut dulcior veniat dilata jucunditas, aut iste sensus est
desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve
est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui
in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21).
3. [vers. 83.] Ardentibus autem spiritualibus desideriis,
carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur,
Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; justificationes tuas non
sum oblitus. Nimirum enim per utrem carnem mortis hujus, per pruinam
vero coeleste beneficium vult intelligi, quo carnis concupiscentiae
velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut justificationes Dei
de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod
ait Apostolus, Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis
(Rom. XIII, 14). Ideo cum dixisset, Quoniam factus sum
tanquam uter in pruina; subjecit, Justificationes tuas non sum
oblitus: hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum.
Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria charitatis.
4. [vers. 84.] Quot sunt dies servi tui? quando facies de
persequentibus me judicium? In Apocalypsi est ista vox martyrum, et
eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur (Apoc.
VI, 10, 11). De diebus ergo suis interrogat corpus Christi,
qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic
Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid
temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia jam non sit in terris;
propterea cum quaesisset de diebus suis, adjunxit etiam de judicio,
profecto demonstrans usque ad judicium, in quo de persecutoribus ejus
est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem
quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister
respondit, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua
potestate (Act. I, 7); cur non credamus isto loco psalmi hujus
esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae
vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione
completam?
5. [vers. 85.] Quod autem sequitur, Narraverunt mihi iniqui
delectationes; sed non sicut lex tua, Domine: eas sic transferre
voluerunt interpretes nostri, quas Graeci ADOLESKIAS
vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut
aliqui, delectationes, aliqui, fabulationes eas dicerent; ut non
immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone
cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac
professionibus, et litterae saeculares, et Judaeorum quae Deuterosis
nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia
fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas.
Hos omnes iniquos intelligi voluit, a quibus sibi narratas dicit
ADOLESKIAS, id est exercitationes delectabiles verbis: Sed
non, inquit, sicut lex tua, Domine; quia me in ea veritas, non
verba delectant.
6. [vers. 86.] Denique adjungit: Omnia mandata tua veritas:
injuste persecuti sunt me, adjuva me. Et pendet totus de superioribus
sensus: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me
judicium? Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum
delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me
delectavit, quia omnia mandata tua veritas; non sicut illorum abundat
sermonibus vanitas. Ac per hoc injuste persecuti sunt me, quia non in
me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo adjuva me, ut certem pro
veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et
hoc veritas est.
7. [vers. 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod
adjunxit, Paulo minus consummaverunt me in terra: multa scilicet
strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed
quia non frustra dictum est, Adjuva me; Ego autem, inquit, non
dereliqui mandata tua.
8. [vers. 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem,
Secundum misericordiam, inquit, tuam vivifica me, et custodiam
testimonia oris tui: quae graecus habet, Martyria. Quod tacendum
non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando
tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus
consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi
fieret eis quod hic oratum est, Secundum misericordiam tuam vivifica
me. Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et
negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem
deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.
|
|