|
1. [vers. 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tanquam
taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena
est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat, Iniqui
persecuti sunt me, et, Paulo minus consummaverunt me in terra;
inflammatus desiderio coelestis Jerusalem; in superna suspexit, et
dixit, In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo: hoc
est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione
militiam.
2. [vers. 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet
consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam
litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur
octoni, donec psalmi hujus prolixitas terminetur. In generationem et
generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Post coelum
ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea
generationes quae in coelo non sunt, et ait, In generationem et
generationem veritas tua: sive omnes generationes ista repetitione
significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis ejus,
modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel
habebit; sive duas quasdam generationes intelligi volens, unam
scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium
pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas
desit, velut aperiens causam; Fundasti, inquit, terram et
permanet: eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem
aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est
Christus Jesus (I Cor. III, 11). Neque enim et illius
generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat
Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. III,
21). Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in
servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater
nostra (Galat. IV, 24, 26); cui, Mater Sion, dicet
homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus
(Psal. LXXXVI, 5)? Ipse est enim et apud Patrem
altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam
qui Deus erat super eam, homo factus est in ea. Hoc itaque
fundamento, Domine, fundasti terram, et permanet: quia in tali
fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi (Psal.
CIII, 5); in eis utique permanens quibus es vitam daturus
aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum
pertinentes, in cujus tamen figuris latebat novum, nihil aliud
sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet
in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan.
VIII, 35).
3. [vers. 91.] Ordinatione tua permanet dies. Ista quippe
omnia dies : et iste est dies quem fecit Dominus, exsultemus et
jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24); et sicut in die honeste
ambulemus (Rom. XIII, 13). Quoniam omnia serviunt tibi.
Omnia scilicet de quibus loquebatur; omnia quae pertinent ad hunc
diem, serviunt tibi. Impii quippe de quibus dicitur, Nocti similavi
matrem vestram (Osee IV, 5, sec. LXX), non serviunt tibi.
4. [vers. 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut
fundata permaneat; atque subjecit, Nisi quod lex tua meditatio mea
est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Ista lex fidei est;
non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione
temporali, ne pereant in humilitate mortali.
5. [vers. 93.] In aeternum, inquit, non obliviscar
justificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde
factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non
vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem
non potest?
6. [vers. 94.] Subjicit deinde ac dicit: Tuus sum ego,
salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi. Non
transeunter intelligendum est quod dictum est, Tuus sum ego. Quid
enim non est ejus? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo
putandum est aliquid non esse ejus in terra; cum clamet alius psalmus,
Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes qui habitant
in eo (Psal. XXIII, 1)? Quid est ergo quod iste ita se
quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret, Tuus
sum ego, salvum me fac; nisi intelligi volens quod malo suo suus esse
voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tanquam
dicens, Meus esse volui, et perditum me feci: Tuus sum, inquit,
salvum me fac, quia justificationes tuas exquisivi; non voluntates
meas, quibus fui meus, sed justificationes tuas, ut essem jam tuus.
7. [vers. 95.] Me, inquit, exspectaverunt peccatores, ut
perderent me; testimonia autem tua intellexi. Quid est,
exspectaverunt, ut perderent? an velut insidiis obsederunt viam,
exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte
corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, me exspectaverunt,
nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem
non perierit dixit: Testimonia tua intellexi. Sed familiarius hic
Ecclesiae auribus graecum verbum sonat, Martyria tua intellexi.
Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua
martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent,
exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec
tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine
finem, si perseveraret usque in finem.
8. [vers. 96.] Denique secutus adjunxit: Omnis consummationis
vidi finem; latum mandatum tuum valde. Intraverat quippe in
sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima (Psal. LXXII,
17). Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intelligenda,
usque ad mortem pro veritate certare (Eccli. IV, 33), et pro
vero ac summo bono mala omnia tolerare: cujus consummationis finis est
excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine
morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte hujus vitae ac
doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit, Latum
mandatum tuum valde; non intelligo nisi charitatem. Quid enim
profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta
illa martyria confiteri, si charitas in confitente non esset?
Audiamus Apostolum: Etsi tradidero, inquit, corpus meum ut
ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor.
XIII, 3). Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). In hac
diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur
angusta, donante illo cui dictum est, Dilatasti gressus meos subter
me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII, 37).
Latum est ergo mandatum charitatis, mandatum illud geminum, quo
jubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi
pendeat tota Lex et omnes Prophetae (Matth. XXII,
37-40)?
|
|