|
1. [vers. 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua
nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intelligendam
esse charitatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius
dixisset, Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit
unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine!
Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut
diligatur qipd Deus jubet diligi, et ipsa jussio non diligatur? Ipsa
est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo
eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut
graecus habet, totam diem , ubi magis continuatio meditantis
exprimitur. Id autem intelligitur per omne tempus, quod est semper.
Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis
jussionibus contracdicit, concupiscente adversus spiritum carne:
adversus quam spiritus concupiscens (Galat. V, 17), ita debet
diligere legem Dei, ut totam diem meditatio ejus sit. Dicit autem
Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam
legem? factorum? Non, sed per legem fidei (Rom. III, 27).
Haec est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6);
quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum
(Luc. XI, 10, 13), per quem dilectio ipsa diffunditur in
cordibus nostris (Rom. V, 5). Hoc enim Spiritu Dei quicumque
aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14): qui recipiuntur
ut recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum
(Matth. VIII, 11); expulso servo, qui non manet in domo in
aeternum (Joan. VIII, 35); id est Israel secundum carnem,
cui dictum est,
|
“Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et
omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient
ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in
regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui
erant novissimi”
|
|
(Luc. XIII, 28-30).
autem,
sicut ait Vas electionis,
|
“quae non sectabantur justitiam,
apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est: Israel
autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in
lapidem offensionis”
|
|
(Rom. IX, 30-32). Ita facti sunt
inimici hujus qui hic in prophetia loquitur.
2. [vers. 98.] Ac deinde conjungit: Super inimicos meos
sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi
namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2 et 3). Iste vero
qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum
Apostolo non habens justitiam suam, quae ex lege est, sed justitiam
per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 9): non
quia lex quam legunt inimici ejus, non est ex Deo; sed quia eam non
sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo
lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 4), ut justificentur gratis per
gratiam ipsius (Id. III, 24): non sicut illi qui viribus suis
se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam
justitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui
esuriens et sitiens eam (Matth. V, 6), petendo, quaerendo,
pulsando quodammodo a Patre mendicat (Id. VII, 7), ut
adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando
sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: Super
inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum? Inimici quippe ejus
illi, velut ex Agar, in servitutem generati (Galat. IV,
24), ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non
fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt
qui interpretati sunt in aeternum, quam qui in saeculum, tanquam
finito isto saeculo nullum jam legis posset esse mandatum. Ita vero
nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in
tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in
quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae (Matth.
XXII, 37-40): eritque praemium custoditi mandati hujus ipse
mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus
omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).
3. [vers. 99.] Sed quid est hoc quod sequitur, Super omnes
docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se
intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non
solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros
tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intelligendo
praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapienta, ut etiam his
omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus (III Reg.
III, 12): sed non est credendum ipsum hic a patre suo David
potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis
quod hic dicitur, Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro
si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc
a capite quod est ipse Salvator, nunc ab ejus corpore quod est
Ecclesia, verba prophetica digerens, et tanquam unum loquentem
faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est, Erunt duo
in carne una (Ephes. V, 31, 32); agnosco eum plane qui super
omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim,
remansit puer Jesus in Jerusalem, et a parentibus suis post triduum
inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et
interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et
responsis ejus (Luc. II, 42-47). Nec immerito, qui per
istam prophetiam tanto ante dixerat, Super omnes docentes me
intellexi. Omnes enim utique homines vult intelligi, non Deum
Patrem; de quo dicit ipse Filius, Sicut docuit me Pater, haec
loquor (Joan. VIII, 28). Quod difficillime ex persona
Verbi intelligitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a
Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud
doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a
quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero
hominis, ubi formam servi accepit (Philipp. II, 7), facilius
intelligitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi
constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines majoris aetatis
docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se
intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo
super omnes docentes se intelligebat, quia testimonia Dei
meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat,
|
“Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati: ego
autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi
sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis
exsultare ad horam in luce ejus: ego autem habeo testimonium majus
Joanne”
|
|
(Joan. V, 33-36). Talia testimonia meditabatur,
quando super omnes docentes se intellexit.
4. [vers. 100.] Illi autem doctores non absurde intelliguntur
etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit, Super seniores
intellexi. Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec
legentibus illa aetas ejus veniret in mentem, quae nobis innotuit ex
Evangelio, qua aetate puerili inter aetate majores, hoc est, junior
inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intelligebat.
Solent enim junior et senior ad invicem dici minor et major, etsi
neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quanquam si et
expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos
intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei,
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim
lavant manus suas, cum panem manducant. Ecce objecta est ei
transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit,
quid eis responderit, audiamus: Quare, inquit, et vos
transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Deinde paulo
post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus
ipsum et membra ejus super seniores illos intelligerent, quorum
traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit
eis: Audite, et intelligite. Tanquam diceret: Super seniores
illos et vos intelligite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse
praemissa, Super seniores intellexi nec solum capiti, verum etiam
corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. Non quod intrat
in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat
hominem. Hoc seniores illi non intelligebant, qui de lavandis manibus
sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis hujus
super seniores intelligentis, nondum quod ab eo dictum est
intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei:
Edissere nobis parabolam istum. Putabat adhuc esse parabolam, quod
Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: Adhuc et vos
sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat,
in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de
ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem (Matth. XV,
1-18)? Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos
seniores non intelligitis? Sed plane jam nunc audito tali magistro,
capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere, Super seniores
intellexi. Nam etiam corpori congruit quod secutus adjunxit, Quia
mandata tua exquisivi. Mandata tua, non mandata hominum: mandata
tua, non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non
intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim.
1, 7). Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super
seniores illos intelligantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem
veritati praeferebant, et dictum est, Cur et vos transgredimini
mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis?
5. [vers. 101.] Jam vero quod adjungitur, non capiti videtur
convenire, sed corpori: Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut
custodiam verba tua. Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator
corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei
necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus
suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias
malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba
Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non
eamus (Eccli. XVIII, 30), ut ad mala concupita perveniant;
sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus (Galat.
V, 17), ne nos raptos atque subversos per malignas vias
pertrahant.
6. [vers. 102.] A judiciis, inquit, tuis non declinavi,
quoniam tu legem posuisti mihi. Dixit quid timuerit, ut ab omni via
maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim, A judiciis tuis non
declinavi; nisi quod alio loco dicit, A judiciis autem tuis timui?
Perseveranter eis credidi, quia tu legem posuisti mihi. Tu interior
intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo,
tanquam digito tuo; ut eam non tanquam servus sine amore metuerem, sed
casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.
7. [vers. 103.] Et ideo vide quid sequitur: Quam dulcia
faucibus meis verba tua! vel, quod de graeco est expressius, eloquia
tua: super mel et favum ori meo. Haec est illa suavitas quam Dominus
dat, ut terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13);
ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni
spiritualis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent;
favum, sed plures habent . Melli est autem similis aperta doctrina
sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tanquam de
cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum
ori cordis, non carnis est dulcis.
8. [vers. 104.] Sed quid est quod ait, A mandatis tuis
intellexi? Aliud enim est, Mandata tua intellexi; aliud est, A
mandatis tuis intellexi. Nescio quid ergo aliud se significat
intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo
mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intelligentiam, quas
concupiverat scire. Propter quod scriptum est, Concupisti
sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli.
1, 33): ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem
obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere
non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: Altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit
tibi Dominus, illa cogita semper (Id. III, 22). Sic homo
ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum
autem dixisset, Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita; ideo
addidit, semper, quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur
sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia.
Spiritualium itaque membrorum Christi vox ista est, A mandatis tuis
intellexi. Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus
mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior
doctrina sapientiae, Propterea, inquit, odio habui omnem viam
iniquitatis. Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor
justitiae: qui tanto major est, quanto eum magis inflammat amplioris
dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a
mandatis ejus intelligit.
|
|