|
1. [vers. 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas
Deus donat, nunc istos versus psalmi hujus aggredimur, quorum primus
est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod
est, lucerna; hoc repetitum est, lumen: quod, pedibus meis; hoc,
semitis meis. Quid est ergo, verbum tuum? Numquidnam illud quod in
principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt
omnia? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non
est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione
incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Joannes, de quo dicit
Verbum Deus, Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V.
35). Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi,
de quo dictum est, Deus erat Verbum, non erat ille lumen; sed
missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen
verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem
hominem (Joan. I, 1-9). Nisi autem et lucerna lumen esset,
non diceret Apostolis, Vos estis lumen mundi. Quo audito ne id se
putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco
dixit, Ego sum lumen mundi (Id. VIII, 12): ait illis de
illis, Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque
accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram
hominibus (Matth. V, 14-16); ut scirent se tanquam lucernas
de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe
creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur,
sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando
dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo
audit , Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII,
6). Propter quam participationem, in quamtum homo est et ipse
Mediator, lucerna in Apocalypsi nuncupatur (Apoc. XXI,
23). Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum
dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est; Verbum caro factum
est (Joan. I, 14), nisi de uno Mediatore Dei et hominum (I
Tim. II, 5). Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum
aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus,
qui dicitur et lucerna, sicut Joannes, sicut Apostoli, nec ullus
eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna
non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit
(ait enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis
meis), nisi verbum intelligamus quod factum est ad Prophetas, vel
quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum
Christi, de quo scriptum est, Fides ex auditu, auditus autem per
verbum Christi (Rom. X, 17). Nam et verbum propheticum
lucernae comparans apostolus Petrus: Habemus, inquit, certiorem
propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae
lucenti in obscuro loco (II Petr. I, 19). Quod itaque hic
ait, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis, verbum
est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.
2. [vers. 106, 107.] Juravi, inquit, et statui custodire
judicia justitiae tuae: tanquam bene ambulans ad illam lucernam, et
rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit
expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset, Juravi;
adjunxit, et statui. Hoc enim appellavit juramentum quod statuit per
sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis judiciis
justitiae Dei, ut sit omnino pro juratione quod statuit.
3. Fide autem custodiuntur judicia justitiae Dei; cum sub Deo
justo judice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur
impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus
pertulit Christi, Humiliatus sum, inquit, usque valde. Non enim
ait, Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi
sit necesse: sed ait, Humiliatus sum usque valde; maximam scilicet
passus persecutionem, pro eo quod juravit et statuit custodire judicia
justitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret,
addidit, Domine, vivifica me secundum verbum tuum: hoc est secundum
promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus,
et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit
in humiliatione persecutionis, ubi ait: Paulo minus consummaverunt me
in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam
tuam vivifica me, et custodiam testimonia, id est martyria oris tui.
Ubi intelligitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter
quod dictum est, In vestra patientia possidebitis animas vestras
(Luc. XXI, 19); et de quo dictum est, Quoniam ab ipso est
patientia mea (Psal. LXI, 6): non corpus in persecutione
mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et judicia justitiae
Dei.
4. [vers. 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac,
Domine: hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene
autem intelliguntur oris voluntaria, sacrificia laudis, confessione
charitatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est,
Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LII, 8). Sed quid est
quod adjungit, Et judicia tua doce me? Nonne ipse in versibus
superioribus dixerat, A judiciis tuis non declinavi? Quomodo istud,
si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit, Et judicia
tua doce me? An sicut illud est, Suavitatem fecisti cum servo tuo;
et postea dicit, Suavitatem doce me? Quod ita exposuimus, ut
intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat
postulantis.
5. [vers. 109.] Anima mea in manibus tuis semper. Nonnulli
codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis; et hoc quidem
planum est. Justorum enim animae in manu Dei sunt (Sap. III,
1); in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Id. VII,
16). Et legis, inquit, tuae non sum oblitus: tanquam ad non
obliviscendam Dei legem manibus ipsius adjuvetur ejus memoria, ubi
ejus est anima. Anima vero mea in manibus meis, quomodo
intelligatur, ignoro. Justi quippe ista verba sunt, non injusti;
redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri
junior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando
dixit patri, Da mihi substantiam meam quae me contingit: sed ideo
mortuus erat, ideo perierat (Luc. XV, 12, 24). An forte
ita dictum est, Anima mea in manibus meis, tanquam eam vivificandam
offerret Deo? Unde alibi dicitur: Ad te levavi animam meam
(Psal. XXIV, 1). Dixerat enim et hic superius, Vivifica
me.
6. [vers. 110.] Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi,
et a mandatis tuis non erravi. Unde hoc, nisi quia ejus anima in
manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?
7. [vers. 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in
aeternum. Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco
positum est, Haereditavi interpretati sunt. Quod etsi latinum esse
posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui
accepit; ut sic esset haereditavi, quomodo, Ditavi. Melius ergo
duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur, Haereditate
possedi; sive dicacatur, Haereditate acquisivi: non haeriditatem,
sed haereditate. Si autem quaeritur, quid acquisierit haereditate;
Testimonia, inquit, tua. Quid volens intelligi, nisi, ut testis
Dei fieret, ejusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei
fieret, atque ejus martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre
sibi, cujus haeres est , esse collatum? Multi quippe voluerunt,
neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non
potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum
praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse
iste testatur, et hoc in aeternum; quia non est in eis gloria
temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi
tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur, Quoniam
exsultatio cordis mei sunt: etsi afflictio corporis, exsultatio tamen
cordis.
8. [vers. 112.] Deinde subjecit: Inclinavi cor meum ad
faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
Qui dicit, Inclinavi cor meum; ipse jam dixerat, Inclina cor meum
in testimonia tua; ut intelligamus simul hoc esse et divini muneris et
propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus
justificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum
necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates:
sed si non diligendo ista faciamus, nulla est justificatio; si autem
diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est
retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad
faciendas justificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum
mereatur habere quod diligit.
|
|