IN PSALMUM XVI ENARRATIO. Oratio ipsi David.

1. [vers. 1, 2.] Haec est personae Domini tribuenda, adjuncta Ecclesia, quae corpus ejus est.

2. Exaudi, Deus, justitiam meam, intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis: non ad te in labiis dolosis procedentem. A vultu tuo judicium meum prodeat: ex illuminatione notitiae tuae verum judicem; aut certe, non in labiis dolosis a vulto tuo judicium meum prodeat, ut scilicet non proferam judicans aliud quam in te intelligo. Oculi mei videant aequitatem: cordis utique oculi.

3. [vers. 3.] Probasti cor meum et visitasti nocte: quia ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus, justus inventus sum.

4. [vers. 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.

5. [vers. 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci.

6. [vers. 6.] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: ego libera et valida intentione preces ad te direxi; quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: non deserat exauditio tua humilitatem meam.

7. [vers. 7.] Mirifica misericordias tuas: non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.

8. [vers. 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae dijudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas judicii discernens inter justos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento charitatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me afflixerunt.

9. [vers. 9, 10.] Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: laetitia sua pingui cooperti sunt, postea quam cupiditas eorum de scelere satiata est. Os eorum locutum est superbiam: et propterea os eorum locutum est superbiam, dicendo: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII, 29), et caetera talia.

10. [vers. 11.] Projicientes me nunc circumdederunt me: projicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce. Oculos suos statuerunt declinare in terram: intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant.

11. [vers. 12.] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus ejus, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), cogitans de insidiis quibus justum circumveniret et perderet.

12. [vers. 13.] Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: exsurge, Domine, quem dormire arbitrantur et iniquitates hominum non curare; ante excaecentur malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat, et ita subverte eos.

13. [vers. 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat justos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).

14. [vers. 15.] Ego autem in tua justitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua justitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intelligere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intelligunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intelligimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.