|
1. [vers. 113.] Psalmi hujus locus de quo in voluntate Dei
disputaturi sumus, sic incipit: Iniquos odio habui, et legem tuam
dilexi. Non ait, Iniquos odio habui, et justos dilexi; aut,
Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset,
Iniquos odio habui, exposuit quare, addendo, et legem tuam dilexi,
ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua
homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.
2. [vers. 114.] Deinde sequitur, Adjutor meus et susceptor
meus es tu: Adjutor, ad bona facienda; susceptor, ad mala
evadenda. Quod autem adjungit, In verbum tuum supersperavi, tanquam
filius promissionis loquitur.
3. [vers. 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur:
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim
ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque
noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a
se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis
autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum
volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis
vitiosis et negotiosis cupiditatibus adjuvandis ut occupemur, et eis
nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt,
et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus,
Dic, homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos
(Luc. XII, 14)? Constituit enim talibus causis
ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens jurgare
Christianos (I Cor. VI, 1-6). Ne illis quidem qui non
aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus, Cavete ab omni
cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est,
Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cujus
erunt (Luc. XII, 20)? quia et quando dicimus, non recedunt
nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur,
tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam
scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio
turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum
est, Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei!
Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos
quaerunt, et judiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt
litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui
et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra
judicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda
divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in
hac voce corporis Christi, Declinate a me, maligni, et scrutabor
mandata Dei mei.
4. [vers. 116.] Deinde posteaquem velut ab oculis cordis sui
muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat
|
“Adjutor meus et
susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi;”
|
|
precemque continuans,
inquit,
|
“secundum eloquium tuum, et vivam; et ne
confundas me ab exspectatione mea.”
|
|
Qui jam dixerat, Susceptor
meus, poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat
tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum
rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, et
vivam, tanquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum
est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri,
spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 10, 23-25). Sed spes non
confundit, si charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Propter quem
largius accipiendum clamatur ad Patrem, Ne confundas me ab
exspectatione mea.
5. [vers. 117.] Et tanquam ei responsum fuerit in silentio ,
Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari
justificationes meas: sentiens istam meditationem plerumque animae
languoribus impediri, Adjuva me, inquit, et salvus ero; et
meditabor in justificationibus tuis semper.
6. [vers 118.] Sprevish omnes; vel, quod de graeco
diligentius videtur expressum, Ad nihilum deduxisti omnes discendentes
a justificationibus tuis; quia injusta cogitatio eorum. Ideo ergo
clamavit: Adjuva me et salvus ero, et meditabor in justificationibus
tuis semper; quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a
justificationibus suis. Quare autem discedunt? Quia injusta est,
inquit, cogitatio eorum. Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia
opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione
quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum
est: Cogitatio sancta servabit te (Prov. II, 11): et alibi
legitur: In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I,
9): et Apostolus: Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam
defendentibus (Rom. II, 15). Ubi autem felix est qui in
cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum
redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum
est: Confundantur iniqui facientes vane (Psal. XXIV, 4); id
est, inaniter, tanquam redacti ad nihilum.
7. [vers. 119.] Sequitur in Psalmo: Praevaricantes
deputavi, vel putavi, vel existimavi omnes peccatores terrae. Multis
enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est
ELOGISAMEN: sed profunda est illa sententia, et si adjuverit
Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod
additum est: Propterea dilexi testimonia tua semper, multo amplius
eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: Lex iram operatur,
hujusque dicti rationem reddens: Ubi enim non est lex, inquit, nec
praevaricatio (Rom. IV, 15); ita ostendens non omnes esse
praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere
legem, alio loco evidentius ait: Qui sine lege peccaverunt, sine
lege peribunt (Id. II, 12). Quid sibi ergo vult:
Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae? Sed hic quaestionem
proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone
tractandam, ne hujus prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut
bene possit quod explicatur intelligi.
|
|