|
1. [vers. 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire
possumus, quomodo intelligendum sit quod in isto psalmo magno dictum
est: Praevaricatores, vel potius, praevaricantes; graecus enim
PARABAINONTAS ait, non PARABATAS: quaerimus ergo
quomodo intelligendum sit, Praevaricantes deputavi omnes peccatores
terrae; propter quod ait Apostolus: Ubi enim lex non est, nec
praevaricatio. Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret.
Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur: Non enim per
legem, inquit, promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset
mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt;
exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram
operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut
secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex
lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium
nostrum (Rom. IV, 13-16). Cur hoc Apostolus ait, nisi ut
ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre,
verum et augere peccatum? Unde et illud est: Lex subintravit, ut
abundaret delictum. Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum
quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi
secutus adjunxit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia
(Id. V, 20). Non itaque praevaricantes deputat omnes
peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui
transgrediuntur legem. Ubi enim non est lex, inquit, nec
praevaricatio. Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem
praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis
peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege; Ubi autem
non est lex, nec praevaricatio. Porro, si nemo sine lege peccaret,
non idem ipse apostolus diceret, Quicumque sine lege peccaverunt,
sine lege peribunt. Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes
sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione
peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur
nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevaricantes deputavi omnes
peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi
sunt, vult intelligi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit:
Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum illum
quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id
est, qui sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec
praevaricatio: secundum istum autem nullus est sine praevaricatione
peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus
ergo secundum istum sine lege peccavit; quia ubi non est lex, nec
praevaricatio. An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec
praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine
lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse,
sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse?
At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque
per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo
isto eadem procul dubio Veritas dixit, Praevaricantes deputavi omnes
peccatores terrae? Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui
secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam
praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum,
praevaricatio non sit ubi lex non est.
2. Sed nimirum cum diceret Apostolus, Quicumque sine lege
peccaverunt, sine lege peribunt, de illa lege agebat quam Deus dedit
per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae
circumstant, verba ejus ostendunt. Disputabat enim de Judaeis et
Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium
pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem
quam se accepisse gloriabantur Judaei: unde illis ait, Si autem tu
Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo.
Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret,
Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit,
et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis
malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni
operanti bonum, Judaeo primum et Graeco: Non est enim personarum
acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait,
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et
quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II,
8-17). Hos utique Judaeos, illos autem Graecos volens
intelligi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse
demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod
dicit, Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent
gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem
quae est in Christo Jesu. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi
Judaeos et Graecos, de quibus dixerat, Non enim est distinctio?
Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit, Judaeos et
Graecos omnes sub peccato esse (Id. III, 22, 23, 24,
9). Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de
qua Judaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege
peccaverunt, id est ipsi Judaei, per legem judicabuntur. Nec ideo
non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat
(Luc. XIX, 10).
3. Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli
verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut
dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege
peccaverunt, judicari tantummodo, non perire: tanquam per poenas
transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est,
Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed hoc merito
fundamenti bene intelligitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc
diceret. Superius quippe dixerat, Ut sapiens architectus fundamentum
posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo
superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id
quod positum est, quod est Christus Jesus: et caetera usque ad
eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc
fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna,
fenum, stipulam aedificat (I Cor. III, 10-15); non tamen
respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus
carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus
anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae
deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi
est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus
anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non
perire de quibus dictum est, Per legem judicabuntur, nisi quia
fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod
demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Judaeis hoc
Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem
Christianus dixerit non perire Judaeum, si non credat in Christum,
sed tantummodo judicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter
oves qua inde perierant, se missum esse testetur . (Matth. XV,
24); et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die judicii, qui
utique sine lege perierunt, quam civitati Judaeae quae in eum non
credidit tanta virtute mirabilia facientem (Id. XI, 23,
24)?
4. Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo
Israel dedit, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse
caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse,
Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae, nisi intelligamus
aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes
caeterarum gentium peccatores? Ubi enim lex non est, nec
praevaricatio. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit
apostolus, Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt
faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex (Rom. II,
14)? Secundum hoc ergo quod dicit, Legem non habentes; sine lege
peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait, Ipsi
sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes
peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri injuriam, nisi
qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non
sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex
ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et
ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter
naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo
praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive
instaurata, sive aucta, sive firmata est.
5. Jamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur
et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in
similitudine praevaricationis Adae (Id. V, 14), ad illam
praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso,
prima commissa est (Gen. III, 6): ac per hoc recte, nullo
prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae.
Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei. Omnes igitur
praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus.
Quanto enim legis major in quocumque cognitio, tanto minor peccati
excusatio: quanto minor peccati excusatio , tanto manifestior
praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est
a Deo donata, justitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem
cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine
lege, inquit, justitia Dei manifestata est, testificata per Legem
et Prophetas (Rom. III, 20-23). Proinde etiam iste
subjunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tanquam
diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita,
sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores
terrae; Propterea dilexi testimonia tua, quae sunt in lege tua, de
gratia tua; ut non sit in me justitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc
prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur
manifestandae justitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso
quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad
vivificantem Spiritum (II Cor. III, 6) confugere timore
compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum
charitas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua.
Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic
accipiendum est semper, ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur.
Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis,
attestantia justitiae Dei, qua justificamur gratis: hic sunt et
nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam
martyres finierunt.
6. [vers. 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat
a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit:
Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic euim expressius
interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id
est, KATELOSON. Hoc alii confige dicere voluerunt, nec
addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum
interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo
quod est confige, non sonant clavi; KATELOSON autem sine
clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici
potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intelligi,
nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce
Domini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et
ego mundo (Galat. VI, 14)? Et iterum: Christo, inquit,
confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus
(Id. II, 19, 20). Quod quid est aliud, nisi, Non est in
me justitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum;
sed justitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est (Philipp. III,
9), non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus,
|
“qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et
sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur”
|
|
(I Cor. I, 30, 31).
Item dicit,
|
“Qui autem sunt Jesu Christi, carnem crucifixerunt
cum passionibus et concupiscentiis”
|
|
(Galat. V, 24). Cum hic
dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo
Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur, Confige clavis a timore tuo
carnes meas; ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei
esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 13).
7. Sed quid sibi vult, quod cum dixisset, Confige clavis a timore
tuo carnes meas; addidit, a judiciis enim tuis timui? Quid est,
Confige a timore tuo; timui enim? Si jam timuerat, vel timebat,
cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes ejus, orabat?
An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret
crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque
carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a
judiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat,
scrutato sinu Scripturae hujus eruendus. Confige, inquit, clavis a
timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui: hoc est, a timore
tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII,
10), carnalia mea desideria comprimantur; a judiciis enim tuis
timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare
justitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas
foras mittit (I Joan. IV, 18); quae non timore poenae, sed
delectatione justitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non
amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est;
et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae
tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena
creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere,
et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur
ejus bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem
casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas,
etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem judicat secuturam,
quando amore justitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore
carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis
littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione
vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria
perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas;
a judiciis enim tuis timui: hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem
petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a
judiciis tuis timui.
|
|