IN PSALMUM CXVIII ENARRATIO. SERMO XXVI.

1. [vers. 121.] Istos magni psalmi hujus versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci judicium et justitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse judicium et justitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire judicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu judicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur, Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate (Joan. VII, 24): tamen hoc loco ita positum est judicium, tanquam si rectum non fuerit, non debeat judicium nominari; alioquin non sufficeret dicere, Feci judicium, sed diceretur, Feci rectum judicium. Hoc genere locutus est Dominus Jesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII, 23). Et hic enim judicium sic positum est, tanquam non sit judicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret judicium; fecit autem iniquitatem (Isai. V, 7). Non ait, Exspectavi ut faceret judicium justum, fecit autem iniquum: sed tanquam ideo jam judicium sit, quia justum est; nec sit judicium, quod injustum est. Justitia vero non solet dici bona justitia, vel mala justitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve judicium; sed eo ipso jam bona est, quia justitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum judicium, et malum judicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus judex, et malus judex: sic autem non dicitur bona justitia, vel mala justitia, sicut non dicitur, bonus justus, et malus justus, quia continuo bonus quisque, si justus. Justitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Judicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, hujus virtutis est operatio. Qui enim habet justitiam, recte judicat: imo secundum istam locutionem, qui habet justitiam, judicat; quia nec judicat, si non recte judicat. Et justitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est. Quis enim facit in homine justitiam, nisi qui justificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit justum? Unde ait Apostolus: Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24). Facit ergo justitiam, id est, opus justitiae, qui habet in se justitiam, id est opus gratiae.

2. Feci, inquit, judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me: id est, Feci judicium justum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent, Ne tradas me persequentibus me: quod enim graece dictum est, TOIS ANTIDIKOYSI, quidam interpretati sunt, nocentibus; quidam, persequentibus; quidam, calumniantibus. Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse adversantibus; cum sine controversia quod graece ANTIDIKOS, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13)? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus, Ne forte tentaverit vos qui tentat (I Thess. III, 5). Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum, avertit faciem suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8), sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit judicium opusque justitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur, Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13); de illo etiam dicitur, Ab ipso est enim patientia mea (Psal. LXI, 6).

3. [vers. 122, 123.] Denique sequitur: Excipe servum tuum in bonum; non calumnienter mihi superbi. Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt, Non calumnientur me, graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus usitatam. An forte habet vim cum dicitur, Non calumnientur me, quam haberet si diceretur, Non me capiant calumniando?

4. Multae autem possunt intelligi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Judaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est justo, dicens, Numquid gratis colit Job Dominum (Job I, 9)? Quorum omnium calumniae superborum tanquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac jubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno (Num. XXI, 9; Joan. III, 14), ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait, Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). In hujus igitur eloquium justitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.

5. [vers. 124.] Propter quod sequitur, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: non utique secundum justitiam meam. Et justificationes, inquit, tuas doce me: illas procul dubio, quibus Deus facit justos, non ipsi se.

6. [vers. 125.] Servus tuus ego sum. Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus. Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intelligentior, tanto magis magisque sciuntur.

7. [vers. 126.] Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam, Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intelligi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adjungens, ubi dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Isai. XLIX, 8; II Cor. VI, 2). Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subjunxit, Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia ejus legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)? Quid est enim, Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, ejus integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non jam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno jam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia (Id. V, 20).

8. [vers. 127.] Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion. Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Ibid. 5). Propter quod et ipse Dominus dicit, Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17); et idem apostolus, Plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). Ideo, super aurum et topazion. Hoc enim et in alio psalmo legitur: Super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 11). Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tanquam velo interposito, non intelligentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant (Exod. XXXIV, 33-35; II Cor. III, 13-16), propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.

9. [vers. 128.] Propterea, inquit, ad omnia mandata tua corrigebar. Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Jam illud quod adjungit, consequens erat: Omnem, inquit, viam iniquam odio habui. Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.