|
1. [vers. 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adjuvante
Domino, disputaturi sumus: Mirabilia testimonia tua; propter hoc
scrutata est ea anima mea. Quis enumerat saltem generatim testimonia
Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibila opera ejus, dicunt
quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis ejus; et ipse cursus
frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in
rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae
certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet
testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si
unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tanquam sub unius
contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in
nobis quod ait propheta: Consideravi opera tua, et expavi (Habac.
III, 1)? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione
perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit
scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset, Mirabilia testimonia
tua: secutus adjunxit, propter hoc scrutata est ea anima mea; quasi
factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim
quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.
2. Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se
scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et
quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne
compescimus eum, dicentes: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te
ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita
semper (Eccli. III, 22)? Sed si nobis respondeat, et
dicat, Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae jubetis ut
cogitem, mirabilia sunt ejus testimonia; eum quippe et Dominum, quia
jubet, et bonum et magnum, quia talia jubet, esse testantur: numquid
audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut
sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat,
hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis ejus
esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si
bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et
cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis
tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec
ulla esset ex bona lege justitia. Si enim data esset lex quae posset
vivificare, omnino ex lege esset justitia. Cur ergo data est quae
vivificare non posset, et ex qua esset nulla justitia? Nempe mirandum
est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei:
propter hoc hujus anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici
posset, Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi
Dominus, illa cogita semper. Ipsa sunt enim quae praecepit nobis
Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus hujus
anima quae scrutata est, quid invenerit.
3. [vers. 130.] Manifestatio, inquit, verborum tuorum
illuminat, et intelligere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi
humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla
est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex
data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te
de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non
habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam
confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus
sum (Psal. VI, 3). Hoc ergo scrutando intellexit hic
parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus,
ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ita, Domine,
ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo
impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per
suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi
magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi:
quia
|
“non justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim
cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia tua manifestata est,
testimonium habens a Lege et Prophetis”
|
|
(Rom. III,
19-21). Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est
anima parvuli hujus; et ideo invenit, quia humiliatus est, et
parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt,
id est, ex fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6),
nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur
(Rom. V, 5)?
4. [vers. 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: Os
meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua
desiderabam. Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non
erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os,
confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret:
aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens hausit Spiritum
bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum
et justum et bonum (Id. VII, 12). Si enim nos cum simus
mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater
noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum (Luc. XI,
10, 13)? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14): non quia
ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant.
Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei
datur a Patre Spiritus bonus.
5. [vers. 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem
aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et
quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc
sitit. Audi verba sitientis: Respice, inquit, in me, et miserere
mei secundum judicium diligentium nomen tuum: id est, secundum
judicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut
diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Joannes apostolus ait,
Nos diligimus, inquit, Deum: et velut causa quaereretur, quae nos
diligere fecit; adjunxit, Quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan.
IV, 19).
6. [vers. 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: Gressus
meos dirige secundam eloquium tuum, et non dominetur mei omnis
iniquitas. Ubi quid aliud dicit quam, Rectum et liberum me fac
secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei
charitas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit,
quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit
seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in
quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
37, 40). Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit
jubendo, impleri faciat adjuvando?
7.[vers. 134.] Sed quid est quod dicit, Redime me a
calumniis hominum, et custodiam mandata tua? Si vera illi homines
crimina objiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se
redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi
nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum
non facit hominem, nisi apud judicem hominem: ubi autem Deus judex
est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui objicitur, sed
objicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio,
et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum,
quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea
Dei mandata custodit ? Nonne inter ipsas calumnias, quando
fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei
mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non
cedebat? Sed nimirum hoc est, Redime me a calumniis hominum, et
custodiam mandata tua: Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae
hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta
traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum
calumniis, ne criminationes falsas quas objiciunt pertimescam,
patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata
tua.
8. [vers. 135.] Faciem tuam, inquit, illumina super servum
tuum: id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando,
praesentiam. Et doce me justificationes tuas. Doce utique ut
faciam: quod evidentius alibi legitur, Doce me ut faciam voluntatem
tuam (Psal. CXLII, 10). Qui enim audiunt, licet memoria
teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non
faciunt. Veritatis namque verbum est, Omnis qui audivit a Patre et
didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Qui ergo non facit, id
est non venit, non didicit.
9. [vers. 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae
praevaricationis suae, Exitus aquarum, inquit, descenderunt oculi
mei, quia non custodierunt legem tuam: id est, ipsi oculi mei. Nam
in quibusdam codicibus et hoc legitur, Quia non custodivi legem tuam.
Descenderunt ergo exitus aquarum, id est effusiones lacrymarum. Et
ea locutione qua dicere potuit, Montes descenderunt pedes mei; etsi
non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur,
Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut, Piscinam
descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait,
descenderunt, humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim,
quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim
sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei justitiam, constituere
volebant suam (Rom. X, 3): in qua fatigati et legis
praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut
justitiam Dei potius impetrarent poenitendo . Sunt codices qui non
habent descenderunt, sed transierunt, tanquam exaggeranter diceret
transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intelligamus exitus
aquarum: id est , plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus.
Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia,
quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adjuvat voluntatem?
|
|