|
1. [vers. 137, 138.] Dixerat superius qui cantat hunc
psalmum, Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non
custodierunt legem tuam: ubi se multum flevisse testatus est
praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum
flere debuerit et suum graviter dolere peccatum, Justus es, inquit,
Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua,
et veritatem tuam valde. Haec utique justitia Dei rectumque judicium
et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus
quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum
justum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis;
quoniam si cor ejus impoenitens damnaretur, justissime utique
damnaretur. Sane justitiam dicit testimonia Dei: justum quippe se
probat mandando justitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus
testimoniis talibus innotescat.
2. [vers. 139.] Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me
zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent
nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me.
Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum,
ubi scriptum est, Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum
etiam in Evangelio novimus (Psal. LXVIII, 10; Joan.
II, 17). Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi
est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam
ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit?
Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo
zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam
quid aliud dicit Apostolus, Aemulor enim vos Deo, aemulatione
Dei? Nam dicendo, Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat
suam? Sed quia dixit, Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo
addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis
inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut
hoc Apostolus diceret?
inquit,
|
“uni viro
virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam
seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate
et castitate quae est in Christo”
|
|
(II Cor. XI, 2, 3).
Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non
sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non
eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et hujus intelligendus
est zelus: causam namque subjungit et dicit, Quia obliti sunt
verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis;
quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo
tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias
exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando
zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico
reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat
Deo, dolens et tabescens quod essent verborum ejus obliti.
3. [vers. 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua
flamma dilectionis arderet: Ignitum, inquit, eloquium tuum valde,
et servus tuus dilexit illud. Merito zelabat in suis inimicis cor
impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat
eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.
4. [vers. 141.] Junior ego sum, inquit, et contemptus;
justificationes tuas non sum oblitus: non sicut inimici mei, qui
obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus
justificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate majoribus qui
obliti sunt. Nam quid est, Junior ego non sum oblitus, nisi, Illi
majores obliti sunt? NEOTEROS est enim graece, quod est etiam
in illo loco ubi dictum est, In quo corrigit junior viam suam? Hoc
autem nomen comparativum est, et ideo bene intelligitur in comparatione
majoris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae
utero luctabantur; quando non ex operibus, sed ex vocante dictum est
ei, Major serviet minori (Gen. XXV, 22, 23; Rom. IX,
12, 13). Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est
major: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae
non sunt, tanquam sint, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I,
28); et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant
novissimi (Matth. XX, 16).
5. [vers. 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui
suam justitiam constituere voluerunt, ignorantes justitiam Dei
(Rom. X, 3): iste autem junior non est oblitus, qui non suam
voluit habere justitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit, Justitia
tua justitia in aeternum, et lex tua veritas. Quomodo enim non
veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet
justitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: Justitia Dei manifestata
est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20,
21).
6. [vers. 143.] Propter hanc passus est persecutionem junior a
majore, ut diceret junior quod sequitur: Tribulatio et necessitas
invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Saeviant,
persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis
mandatis etiam qui saeviunt diligantur.
7. [vers. 144.] Justitia testimonia tua in aeternum,
intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste junior; quem
si non haberet; non super seniores intelligeret: sed eum poscit in
tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod
ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse
contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio
necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita
ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit
justitiam, quae manet in aeternum. Quae justitia in tribulatione et
necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt
martyres coronati.
|
|