|
1. [vers. 145] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si
sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet
inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce;
alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce
carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum
oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna
cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit
desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc
porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales
orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum
cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc
psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine.
Cui autem rei suus clamor proficiat, adjunxit: Justificationes tuas
exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi
desideravit a Domino exaudiente praestari, ut justificationes ejus
exquirat. Proinde quod ut faciamus jubetur, ut exquiramus oratur.
Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens
ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem
nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam
spem Dominus Jesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis. Rursus
autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?), Quaerent me
mali, et non invenient. Non ergo malis, sed bonis dictum est,
Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco
paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data
dare filiis vestris (Matth. VII, 7, 11). Quomodo igitur
malis dicitur, Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur,
Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam
sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent
promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse
cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et justificationes Dei.
Quapropter restat ut intelligamus, non omnes malos non invenire
sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut
oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non
invenient; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28, 29). Ideo
ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo
quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter
aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per
ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt,
eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per mores quos
jubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia,
sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem,
quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam
quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam:
sed volunt verbis ejus inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis
efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod
eum jubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat
operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari,
pro bona voluntate (Philipp. II, 13): Clamavi, inquit, in
toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram:
utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo
duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX,
19).
2. [vers. 146.] Clamavi; salvum me fac: vel, sicut nonnulli
codices habent et graeci et latini, Clamavi te; salvum me fac. Quid
est, Clamavi te, nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset,
salvum me fac, quid adjunxit? Et custodiam testimonia tua: ne te
scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat
quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc
flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate
certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur
veritas.
3. [vers. 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis,
quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et
clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed,
immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam
praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco
nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut
agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora
inopportuna . Nox quoque intempesta, id est media, quando
quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est
actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum;
et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa
tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio jam
vocatur. Quanquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant,
Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intelligi: et quod ait locutor
egregius,
|
Unde haec tam clara repente
Tempestas?
|
|
non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida
serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum
est EN AORIA, non uno verbo, sed duobus, id est,
praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt,
intempesta nocte, plures, immaturitate, non duobus verbis, sed uno,
cujus vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus
verbis, sicut graecus posuit, in immaturitate; AORIA quippe
immaturitas est, EN AORIA, in immaturitate: tanquam si vellet
etiam ille qui dixit, intempesta nocte, praepositione dicere
geminata, in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora,
altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad
sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in
galli cantu: ita nihil interesset, utrum intempesta, an vero in
intempesta nocte, id est, in nocte intempesta clamasse se diceret.
Graecus tamen in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur,
in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de
obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.
4. Praeveni, inquit, in nocte intempesta, et clamavi; in verbis
tuis speravi. Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad
proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet
amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed
praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si
autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte
clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis
redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: Praeveniamus
faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Quanquam si
velimus intelligere immaturum tempus noctis hujus, antequam venisset
plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus
manifestaretur in carne (Galat. IV, 4); nec tunc Ecclesia
tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et
in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine
Abrahae benedicerentur omnes gentes (Gen. XII, 3; et
XXII, 18).
5. [vers. 148.] Ipsa et quod sequitur dicit, Praevenerunt
oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua. Ponamus enim
matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis
(Isai. IX, 2); nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad
hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea
praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in
Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?
6. [vers. 149.] Vocem meam, inquit, exaudi, Domine,
secundum misericordiam tuam: et secundum judicium tuum vivifica me.
Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam,
eisque postea justis secundum judicium dabit vitam; quia non frustra
illi hoc ordine dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi,
Domine (Psal. C, 1): quamvis et ipsum tempus misericordiae non
est sine judicio, de quo dicit Apostolus, Si enim nos ipsos
judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a
Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31,
32); et ejus coapostolus, Tempus est, inquit, ut judicium
incipiat a domo Domini: et si initium a nobis ; qualis finis erit eis
qui non credunt Domini Evangelio (I Petr. IV, 17). Et
ultimum tempus judicii non erit sine misericordia, quia coronat te,
ait psalmus, in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4).
Judicium autem sine misericordia sed sinitris qui non fecerunt
misericordiam (Jacobi II, 13).
7. [vers. 150.] Appropinquaverunt, inquit, persequentes me
iniquitate; vel, sicut nonnulli codices habent, inique. Tunc
appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam
perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio
Domini prophetata est, Ne discedas, inquit, a me, quoniam
tribulatio proxima est (Psal. XXI, 12); cum ea dicantur quae
non imminente, sed jam praesente ipsa passione perpessus est. Sed
proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe
animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes,
affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod
sequitur: A lege autem tua longe facti sunt. Quanto magis
propinquaverunt persequendis justis, tanto magis longe facti sunt a
justitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo
propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo
nullatenus deseruntur?
8. [vers. 151.] Denique sequitur: Prope es tu, Domine, et
omnes viae tuae veritas. Etiam in tribulationibus suis, quod eas non
immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata
confessio. Ita regina Esther (Esther. XIV, 6, 7), ita
sanctus Daniel (Dan. IX, 4, 15), ita tres viri in camino
(Id. III, 24-31), ita eorum sanctitatis alii socii
confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit, Omnes viae
tuae veritas; cum in alio psalmo legatur, Universae viae Domini
misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Sed erga sanctos
et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini
veritas: quia et in judicando subvenit, atque ita non deest
misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas
desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae
Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae
veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem
neminem damnat.
9. [vers. 152]. Ab initio cognovi, inquit, de testimoniis
tuis, quia in aeternum fundasti ea. Quod graecus ait,
KATARKAS, aliqui nostri ab initio, aliqui initio, aliqui in
initiis interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt,
graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius
usitatum est, ut ab initio vel initio dicatur, quod KATARKAS
graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud
nos, cum dicimus, Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis
dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid
est ergo, Ad initio cognovi, vel potius, ut et nos adverbialiter id
dicamus, Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum
fundasti ea? Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse
fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse
quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi
quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum?
Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum
est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33); ipsa
testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus
promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt
necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc
testimonia requiruntur. Et ideo bene intelligitur dictum, fundasti
ea, quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo
potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus
(I Cor. III, 11). Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi
quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis
humani, cujus primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse (Gen.
IV, 8) in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre
fundendi? Nam et illud ab initio dictum est, Erunt duo in carne una
(Id. II, 24): quod magnum sacramentum apostolus Paulus
exponens, Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia (Ephes.
V, 32).
|
|