|
1. [vers. 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se
alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi
corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi hujus incipit
lectio, de qua nunc disputare suscepimus: Vide humilitatem meam, et
eripe me; quia legem tuam non sum oblitus. Hoc loco nullam Dei legem
convenientius intelligimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui
se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur (Luc.
XIV, 11; et XVIII, 14). Superbus ergo malis, ut
humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.
2. [vers. 154.] Judica, inquit, judicium meum, et redime
me. Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait,
Vide humilitatem meam; hoc est, Judica judicium meum: et quod ait,
et eripe me; hoc est, et redime me. Quod vero supra dictum est,
quia legem tuam non sum oblitus; huic congruit quod infra est, propter
eloquium tuum vivifica me. Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non
est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem
pertinet quod ait, Vivifica me; quia sanctorum exaltatio vita aeterna
est.
3. [vers. 155.] Longe est, inquit, a peccatoribus salus;
quia justificationes tuas non exquisierunt. Quis enim te discernit, o
tu qui dixisti, Longe est a peccatoribus salus? quis te discernit a
peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe
discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est,
Dei justificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti
(I Cor. IV, 7)? Nonne tu es qui paulo ante dicebas, Clamavi
in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas
exquiram? Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres
accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe
est salus, quia justificationes Dei non exquisierunt.
4. [vers. 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id
viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim
Christi verba ista sunt, cujus membra sumus. Vidit hoc, inquam,
continuoque subjecit: Miserationes tuae multae, Domine. Etiam hoc
ergo quod exquirimus justificationes tuas, pertinet ad miserationes
tuas. Secundum judicium tuum vivifica me. Novi enim quia et judicium
tuum sine tua miseratione non erit super me.
5. [vers. 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a
testimoniis tuis non declinavi. Factum est, novimus, recolimus,
agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret
coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum,
insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates
meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum
est de homine isto toto terrarum orbe diffuso, Multi persequentes me
et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi? Agnoscimus, et
gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio
psalmo, tu ipse dixisti: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse
vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 2, 3). Ecce quare
ab ejus testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis
inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.
6. [vers. 158.] Vidi, inquit, insensatos, et tabescebam:
vel, sicut alii codices habent, Vidi non servantes pactum; et hoc
plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui
declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium
non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc
pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis
Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia
diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore.
In quo enim non servaverunt pactum, secutus adjunxit: Quia eloquia
tua non custodierunt. Ea quippe in tribulationibus negaverunt.
7. [vers. 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac
dicit, Vide quoniam mandata tua dilexi. Non ait, Eloquia vel
testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non
facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est
omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem
autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3).
Hanc iste commendans ait, Vide quoniam mandata tua dilexi. Deinde
postulavit praemium: Domine, in tua misericordia vivifica me. Isti
mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia,
quod reddere debet justitia; quanto magis impensa est misericordia, ut
obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?
8. [vers. 160.] Principium, inquit, verborum tuorum
veritas, et in aeternum omnia judicia justitiae tuae. A veritate,
inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem
fallunt, quibus praenuntiatur vita justo, poena impio. Haec sunt
quippe in aeternum judicia justitiae Dei.
|
|