|
1. [vers. 1.] Brevis Psalmus est, et valde utilis, quem modo
nobis cantatum audivimus, et cantando respondimus. Non diu
laborabitis in audiendo, nec infructuose laborabitis in operando. Est
enim, sicut ejus titulus praenotatur, Canticum graduum. Graece
scriptum est, ANABATMON. Gradus vel descendentium sunt vel
ascendentium: sed gradus quomodo in his psalmis positi sunt,
ascendentes significant. Intelligamus ergo tanquam ascensuri: nec
ascensiones pedibus corporalibus quaeramus, sed sicut in alio psalmo
scriptum est,
|
“Ascensiones in corde ejus disposuit, in convalle
plorationis, in locum quem disposuit”
|
|
(Psal. LXXXIII, 6 et
7). Dixit
ubi? Id est,
Unde?
A
Et jam quo ascendatur, tanquam deficit
sermo humanus, nec explicari potest, forte nec cogitari. Audistis
modo, cum Apostolus legeretur,
|
“Quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit”
|
|
(I Cor. II, 9).
|
“In
cor hominis non ascendit;”
|
|
cor hominis illuc ascendat. Ergo quia
|
“oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit;”
|
|
quomodo dici posset quo ascendendum est? Ideo cum dici non posset,
ait, In locum quem disposuit. Quid tibi plus dicturus sum, ait homo
per quem Spiritus sanctus loquebatur? in locum talem, aut locum
talem? Quidquid dixero, terrenum cogitas, humi repis, carnem
portas: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Cui
loquar? quis auditurus est? quis capiet ubi erimus post hanc vitam,
si in corde ascenderimus? Quia ergo nemo, spera aliquem ineffabilem
beatitudinis locum, quem tibi disposuit qui ascensiones etiam in corde
tuo disposuit. Sed ubi? In convalle plorationis. Convallis
humilitatem significat; mons celsitudinem significat. Est mons quo
ascendamus, spiritualis quaedam celsitudo. Et quis est iste mons quo
ascendimus, nisi Dominus Jesus Christus? Ipse tibi fecit,
patiendo, convallem plorationis, qui fecit, manendo, montem
ascensionis. Quid est vallis plorationis? Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis. Quid est vallis plorationis? Praebuit
percutienti se maxillam; saturatus est opprobriis (Thren. III,
30). Quid est vallis plorationis? Colaphizatus est, sputis
illinitus, spinis coronatus, crucifixus est. Haec est vallis
plorationis unde tibi ascendendum est. Sed in quo ascendendum est?
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Ipsum enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14). Sic descendit ad te, ut maneret in se:
descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se,
ut esset tibi mons ascensionis. Erit, inquit Isaias, in novissimis
diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai.
II, 2). Ecce quo ascendendum est. Sed noli aliquid terrenum
cogitare, nec quia montem audisti, alta quaedam cogites terrae: nec
cum saxum audis aut petram, duritia a te intelligatur; nec cum audis
leonem, cogites feritatem; nec cum audis agnum, cogites pecus.
Nihil horum est in se, et omnia factus est pro te. Hinc ergo
ascendendum est, illuc ascendendum; ab exemplo ipsius, ad divinitatem
ipsius. Exemplum enim tibi fecit humiliando se. Nam qui nolebant a
convalle plorationis ascendere, compressi sunt ab ipso. Praepropere
enim volebant habere ascensum, honores altos cogitabant, viam
humilitatis non cogitabant. Intelligat Charitas vestra quod dico,
duos discipulos voluisse ad latera Domini, unum ad dexteram, alterum
ad sinistram sedere: vidit eos Dominus praepropere et praepostere de
honoribus cogitare, cum prius discere deberent humiliari, ut
exaltarentur; et ait eis Dominus: Potestis bibere calicem quem ego
bibiturus sum (Matth. XX, 21, 22)? Ipse enim in convalle
plorationis bibiturus erat calicem passionis: illi autem non
attendentes humilitatem Christi, comprehendere volebant altitudinem
Christi. Revocavit illos ad viam, tanquam aberrantes; non ut
negaret illis quod vellent, sed ut ostenderet qua venirent.
2. Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri
in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas
Jacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et
descendentes (Gen. XXVIII, 12): utrumque vidit. Possumus
putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes:
quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii
deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius
intelliguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et
descendentes. Non enim frustra non dictum est cadentes, sed
descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam
quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille
descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non
autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit;
sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad
nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum
diceret: Sive enim mente excessimus Deo. Jam quod mente
excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam
fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo
et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam
ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit
ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII,
4). Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque
posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in
eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses
videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim
mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis (Id. V,
13). Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere
possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut
possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur.
De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de
homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non
illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est
parvus, ut de illo magni parvis loquerentur. Audistis modo quod
dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis , dixit hoc:
Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
Ergo spiritualibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut
loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui
descendit loquitur; ecce Joannes manentem in se loquitur:
|
“In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil.”
|
|
Cape, si potes; arripe,
cibus est. Sed dicturus es mihi, Ille quidem cibus est, sed ego
infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum
cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse
cibus per carnem tibi trajectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum
mater comedit, ut per carnem trajiciat ad infantem lac factum; sic
cibus Angelorum Dominus Verbum caro factum est, et factus est lac:
et dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim
poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III 1, 2).
Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem
dedit . Ait enim: Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi
Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2)? Quia si
diceret tantum, Jesum Christum, est Jesus Christus etiam secundum
divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei
Jesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non
capiunt. Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? Jesum Christum,
inquit, et hunc crucifixum. Suge quod pro te factus est, et crescis
ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis
scalis et ascendentes sunt et descendentes. Ascendentes qui sunt?
Qui proficiunt ad intellectum spiritualium. Descendentes qui sunt?
Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intelligentia
spiritualium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant,
qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi
ad capiendum cibum spiritualem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos
de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus ejus descendentis apparent.
Cum enim diceret de Spiritu sancto,
inquit,
|
“super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et
fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris
Domini”
|
|
(Isai. XI, 2, 3): a sapientia coepit, et usque ad
timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit
usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad
sapientiam: scriptum est enim, Initium sapientiae timor Domini
(Prov. I, 7). Jam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos
nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? In corde. Unde
ascensurum? Ab humilitate, id est a convalle plorationis. Quo
ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum
est, In locum quem disposuit.
3. Cum ergo sic homo coeperit disponere ascensum; hoc dico
apertius, cum coeperit homo christianus cogitare proficere, incipit
pati linguas adversantium. Quicumque illas nondum passus est, nondum
profecit: quicumque illas non patitur, nec conatur proficere. Vult
nosse quid dicamus? Imo quid audiamus simul, experiatur. Incipiat
proficere, incipiat velle ascendere, velle contemnere terrena,
fragilia, temporalia , felicitatem saeculi pro nihilo habere, Deum
solum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia
etiam sua velle vendere et pauperibus tribuere, et sequi Christum;
videamus quemadmodum patiatur linguas detrahentium et multa
contradicentium, et quod est gravius, quasi consulendo a salute
avertentium. Qui enim consulit alicui, ad salutem consulit, ad id
quod prodest consulit; ille autem quasi consulens, retrahit a salute.
Quia ergo videtur habere pallium consulentis, et habet venenum
perimentis, lingua dolosa dicta est. Ascensurus ergo, contra ipsas
linguas primo Deum deprecatur: ait enim, Ad te, Domine, cum
tribularer clamavi, et exaudisti me. Unde illum exaudivit? Ut jam
constitueret eum ad gradus ascendendi.
4. [vers. 2.] Et quia jam ascensurus est exauditus, quid orat?
Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua dolosa. Quae
est lingua dolosa? Subdola, habens imaginem consulendi, et perniciem
nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo
fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc
facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et
legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et
labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod
aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt.
Quia enim talis est vita quae jam occupaverit mundum, tanta auctoritas
Christi est, ut reprehendere jam Christum nec paganus audeat.
Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit, Vade, vende
omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me (Matth.
XIX, 21): Christo contradici non potest, Evangelio contradici
non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua
dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando
premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres
vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed
quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica;
convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera
laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas,
dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris:
incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa
lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et
dic Deo tuo: Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua
dolosa.
5. [vers. 3-5.] Et dicit tibi Dominus tuus, Quid dabitur
tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod
habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te
munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur
tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat.
Respondit enim, subjiciens sibi interroganti, Sagittae potentis
acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive
desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus
diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones
dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt.
Qui sunt isti carbones? Intelligat Charitas vestra primo quae sunt
sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce
jaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda
sagittis verbi Dei, amor excitatur , non interitus comparatur.
Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad
amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adjuvet
amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum
agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis
agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere;
et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare
vastatores dicuntur, breviter accipiat Charitas vestra. Primo,
quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit
dicere, quo magis subdola est, nisi, Vide ne non possis implere;
multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum,
habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola
non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa,
incipit enim tibi dicere Deus, Tu non potes, quare ille potest?
quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid
tu infirmior es illo, aut illo in valetudine ? numquid tu infirmior es
feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites
potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi,
et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et
eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in
Evangelio, Cui modicum dimittitur, modicum diligit (Luc. VII,
47). Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint
homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus
etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio.
Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem
in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes,
saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat
purus locus desolatus, in cujus loci puritate faciat Deus aedificium
suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi
Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari
Christus. Accedunt carbones desolatorii, et dejiciunt quod male
fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis
perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se
convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando
accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti
carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo
multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt.
Audis homines mirari, et dicere, Ego illum novi, quam ebriosus
fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis
fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli
mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed
quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut
accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove
illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et
carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.
6. Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat
carbones vastatores. Jam repellit linguam subdolam et labia iniqua,
jam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos,
inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum
est, numquid jam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea
prematur; et quantum proficit, tantum videt majora scandala in
populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit
verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa
similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et zizaniis. Cum
autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania
(Matth. XIII, 26): id est quia nulli homini apparent mali,
nisi factus fuerit ipse bonus; quia cum crevisset herba et fructum
fecisset, tunc apparuerunt zizania. Jam ergo iste coepit proficere,
et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat
ad Dominum: Heu me, quod incolatus meus longinquus, inquit, factus
est! Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua.
Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum
veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare
autem nondum sum ibi? Quia incolatus meus longinquus factus est.
Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra
aliena, non in civitate sua. Longinquus, inquit, factus est
incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum
peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte
viveret: sed non sic est, quando de illa Jerusalem coelesti
peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione
illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria
invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et
cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est
patria illa Jerusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur,
inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad
societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes justi
et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris:
quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi
cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab
illa patria.
7. Sed quod ait iste, Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime
eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra.
Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens:
A finibus terrae ad te clamavi. Quis nostrum clamat a finibus
terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota
Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas
ejus, et de Ecclesia dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II, 8). Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et
possessio Christi omnes sancti , et omnes sancti unus homo in
Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit,
A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum (Psal.
LX, 3). Hujus ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter
malos. Et tanquam diceretur illi, Cum quibus ergo habitas, ut
gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid,
si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret, Heu me!
Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed
tamen in spe, quia jam vel gemere didicit. Multi enim et miseri
sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste jam
volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia
agnovit illam, redit; et ascendere incipit, quia Canticum graduum
coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi
cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio
non intellexistis. Quid est, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar?
Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum,
Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae
dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem
commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit:
unus de ancilla erat, et alter de libera. Ex ancilla, Ismael erat;
de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac
erat. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae.
De Abraham natus unus, sed tamen non haereditat: alter etiam
haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui
carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet:
quia sic dixit Apostolus, Sub Lege volentes esse, Legem non
audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de
ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt
duo testamenta. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum
novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo;
quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum,
Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet
terrenas, terrenam Jerusalem, terrenam Palaestinam, regnum
terrenum, salutem terrenam, hostium subjugationem, abundantiam
filiorum, fecunditatem frugum . Omnia ista promissiones sunt
terrenae. In figura spiritualiter intelliguntur, quomodo Jerusalem
terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni
coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in
umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae
sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam
in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael
pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus,
et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas.
Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones
desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc
vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit, Inhabitavi cum
tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta
sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael
pertinet (Gen. XXV, 13). Ergo Isaac cum Ismael; id est,
qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad
Ismael. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere:
isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque
apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem
natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc.
Spirituales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit
Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit
filius ancillae cum filio meo Isaac (Id. XVI, 15; et XXI,
2, 3, 10; Galat. IV, 21-30). Sed hoc quod dicit,
Ejice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. Modo autem
antequam ejiciatur, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus
est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt
isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.
8. [vers. 6.] Multum peregrinata est anima mea. Ne
peregrinationem corporalem intelligeres, animam dixit peregrinari.
Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si
amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad
Deum. In charitate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad
charitatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste
autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens
tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis
Cedar. Quare? Quia multum peregrinata est anima mea. Ibi
peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore
ascendit. Sed ubi ascendit? Ascensiones, inquit, in corde. Si
ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima
quae peregrinatur. Sed donec perveniat, multum peregrinata est anima
mea. Ubi? In tabernaculis Cedar.
9. [vers. 7.] Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.
Verum ut audiatis, fratres charissimi, non poteritis probare quam
vera cantetis, nisi coeperitis facere quod cantatis. Quantumlibet
illud dicam, quomodolibet exponam, qualibuscumque verbis versem, non
intrat in cor ejus in quo non est opus ejus. Incipite agere, et
videte quid loquamur. Tunc ad singula verba lacrymae profluunt, tunc
Psalmus cantatur, et facit cor quod in Psalmo cantatur. Quam multi
enim sonant voce, et corde muti sunt? Et quam multi tacent labiis,
et clamant affectu? Quia ad cor hominis aures Dei: sicut aures
corporis ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multi clauso
ore exaudiuntur, et multi in magnis clamoribus non exaudiuntur.
Affectibus orare debemus, et dicere, Multum peregrinata est anima
mea: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Quid enim aliud
dicimus istis haeriticis, nisi, Cognoscite pacem, amate pacem?
Justos vos dicitis. Sed si justi essetis, inter paleam grana
gemeretis. Nam quia grana sunt in Catholica, et vera grana sunt;
ideo tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam
clamant, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est!
inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Inhabitavi, inquit, cum paleis.
Sed quomodo de palea multus fumus exit, sic de Cedar tenebrae.
Inhabitavi cum tabernaculis Cedar: multum peregrinata est anima mea.
Frumentorum vox est, inter paleas gementium. Haec loquimur illis qui
oderunt pacem; et dicimus, Cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conscindunt unitatem.
Si enim pacem non odissent, in unitate mansissent. Sed videlicet
propterea se separaverunt, ut justi essent, ut non haberent mixtos
injustos. Aut nostra est ista vox, aut illorum; elige cujus sit.
Catholica dicit: Non est dimittenda unitas, non est praecidenda
Ecclesia Dei. Judicabit Deus de malis et bonis postea. Si nunc
mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus: mali in
area nobiscum esse possunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui
mali apparent, cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt,
cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter malos ad tempus fert,
ipse perveniet ad requiem sempiternam. Haec vox catholica est.
Illorum autem vox qualis est, non intelligentium neque quae
loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7)? Ne tangas
immundum (Isai. LII, 11); et, Qui tetigerit immundum,
inquinabitur (Levit. XXII, 5): separemus nos, ne
commisceamur malis. Et nos illis: Aniate pacem, diligite unitatem.
Nescitis a quam multis bonis separamini, dum quasi malis
calumniamini? Furunt, saeviunt, quando ista dicimus: nam quaerunt
et mortificare nos. Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt
insidiae. Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et quibus
dicimus, Amate pacem, adversantur nobis; nonne vox ista nostra est,
Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? Cum loquerer illis,
debellabant me gratis. Quid est autem, fratres, debellabant me? Et
parum erat, si non adderet, gratis. Quibus dicimus, Amate pacem,
Christum amate: numquid dicimus, Amate et honorate nos? Sed,
Honorate Christum. Nos nolumus honorari, sed illum. Nam nos quid
sumus ad apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis, quos
mali homines et mali suasores praecidere ab unitate in schismata
volebant; quid eis dicebat ille? Numquid Paulus pro vobis crucifixus
est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)?
Hoc et nos dicimus: Amate pacem, amate Christum. Si enim amant
pacem, Christum amant. Cum ergo dicimus, Amate pacem; hoc
dicimus, Amate Christum. Quare? Quia de Christo ait Apostolus,
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II,
14). Si ergo Christus ideo pax, quia fecit utraque unum, quare
vos de uno fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum
Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno duo? Sed quia
haec dicimus, cum his qui oderunt pacem sumus pacifici; et tamen illi
qui oderunt pacem, cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.
|
|