|
1. [vers. 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est,
manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba
cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium
inimicorum ejus, et de manu Saül, et dixit (II Reg. XXII,
1). In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus,
et de manu Saül, hoc est, regis Judaeorum, quem sibi ipsi
petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saül, Petitio
interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi
petiverit (I Reg. VIII, 5) et acceperit, non secundum Dei,
sed secundum suam voluntatem.
2. [vers. 2.] Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est,
totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea:
diligam te, Domine, per quem fortis sum.
3. [vers. 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et
liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi
autem quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum:
Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut
sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et
redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi
erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est
firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me.
4. [vers. 4.] Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis
salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et
non erit unde mihi noceant impietatis errores.
5. [vers. 5.] Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis.
Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus
commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut
conturbarent me.
6. [vers. 6.] Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me
circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem
operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei
mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea
redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male
persuaserunt jactatione justitiae; cujus non re, sed nomine, adversus
Gentes gloriantur.
7. [vers. 7.] Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum
meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: exaudivit
de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in
conspectu ejus: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed
coram ipso intus habeo, introibit in aures ejus.
8. [vers. 8.] Et commota est et contremuit terra: ita
clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores.
Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in
hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam
iratus est eis Deus: ut scilicet jam firmamentum non haberet in
cordibus hominum spes temporalium bonorum.
9. [vers. 9.] Ascendit fumus in ira ejus: ascendit lacrymosa
deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis.
Et ignis a facie ejus exardescit: et flagrantia charitatis post
poenitentiam de notitia ejus inardescit. Carbones succensi sunt ab
eo: qui jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce
justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et
illuminati revixerunt.
10. [vers. 10.] Et inclinavit coelum, et descendit: et
humiliavit justum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo
sub pedibus ejus. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae
suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus ejus, tanquam
scabellum pedum ejus.
11. [vers. 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et
exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret,
nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII,
10). Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus
suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur.
Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se
incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est,
quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis
attollunt.
12. [vers. 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit
obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi
lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris (II Cor.
V, 7) ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod
non videmus speramus et per patientiam exspectamus (Rom. VIII,
25). In circuitu ejus tabernaculum ejus: conversi tamen ad ipsum
ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus
aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc
tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in
illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, jam se
esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim
atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est.
13. [vers. 13]. Prae fulgore in conspectu ejus: in
comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus.
Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae
finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones
ignis. Objurgationes figuratae , quibus velut grandine corda dura
tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus
exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et
quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne
autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus
ipsius ad Gentes transierunt.
14. [vers. 14.] Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica
fiducia de corde justi sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem
suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus
coelestia.
15. [vers. 15.] Et emisit sagittas suas, et dispersit eos:
et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes,
non suis, sed ejus a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos
missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor
mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et coruscationes
multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et
conturbavit eos.
16. [vers. 16.] Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt
qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam
aeternam (Joan. IV, 14). Et revelata sunt fundamenta orbis
terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intelligebantur, super
quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino . Ab increpatione
tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei
(Luc. X, 9). Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis,
Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (Id.
XIII, 5).
17. [vers. 17.] Misit de summo, et accepit me: vocando ex
Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam
neque rugam (Ephes. V, 27). Assumpsit me de multitudine
aquarum: assumpsit me de multitudine populorum.
18. [vers. 18.] Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit
me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam
temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam
confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum .
19. [vers. 19.] Praevenerunt me in die afflictionis meae:
priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus
gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine
miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum
est, factus est Dominus firmamentum meum.
20. [vers. 20.] Et eduxit me in latitudinem: et quia carnales
patiebar angustias, eduxit me in spiritualem latitudinem fidei. Eruit
me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab
inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant jam volenti eum, et
ab his qui oderunt me, quia volo eum.
21. [vers. 21.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam
meam: et retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis,
qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem.
Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum
puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene
facerem, educendo me in latitudine fidei.
22. [vers. 22.] Quia custodivi vias Domini: ut latitudo
bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi
consequatur.
23. [vers. 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia
judicia ejus in conspectu meo sunt. Quoniam omnia judicia ejus: id
est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella
corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione
considero. Et justitias ejus non repuli a me: quod faciunt
deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.
24. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea.
25. [vers. 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam
meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem
operatur (Gal. V, 6), sed etiam propter longitudinem
perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam. Et
secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus: non quod
homines vident, sed in conspectu oculorum ejus. Quoniam quae
videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II
Cor. IV, 18): quo pertinet altitudo spei.
26. [vers. 26.] Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta
profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu
sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli
noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur
(Prov. V, 22).
27. [vers. 27.] Et cum electo electus eris: et ab eo quem
eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris : et cum perverso
videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini
(Ezech. XVIII, 25): et ipsorum via non est recta.
28. [vers. 28.] Quoniam tu populum humilem salvum facies.
Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua
salvos facies. Et oculos superborum humiliabis: ignorantes autem Dei
justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3),
humiliabis.
29. [vers. 29.] Quoniam tu illuminabis lucernam meam,
Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis
lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos
enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis
tenebras meas.
30. [vers. 30.] Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non
a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar
murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter
homines et coelestem Jerusalem peccata erexerunt.
31. [vers. 31.] Deus meus, immaculata est via ejus: Deus
meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad
eos; quia immaculata est via ejus. Eloquia Domini igne examinata:
eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium
sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant,
eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.
32. [vers. 32.] Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui
servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter
Dominum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem speratam
filii possidebimus?
33. [vers. 33.] Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me
praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant
opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit
immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est
fidei, qua venit ad me.
34. [vers. 34.] Qui perfecit pedes meos tanquam cervi: qui
perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta
hujus saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem
habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem
Dei (Ephes. III, 19).
35. [vers. 35.] Qui docet manus meas ad praelium : qui docet
me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia
regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti
infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.
36. [vers. 36.] Et dedisti mihi protectionem salutis meae ,
et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et
disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non
sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur
tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me
docebit pervenire quo direxit.
37. [vers. 37.] Dilatasti gressus meos subter me: nec
impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti charitatem meam
operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus
rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt
infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum
sequentibus.
38. [vers. 38.] Persequar inimicos meos, et comprehendam
illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar;
comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant:
et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui
obstrepunt mihi.
39. [vers. 39.] Confringam illos, nec poterunt stare: nec
durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: dejectis illis,
praeponam amores quibus ambulo in aeternum.
40. [vers. 40.] Et praecinxisti me virtute ad bellum: et
constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna
praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti
eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse
cupiebant.
41. [vers. 41.] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et
inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est,
ut sequerentur me Et odio habentes me disperdidisti: alios autem eorum
qui in odio perduraverunt, disperdidisti.
42. [vers. 42.] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret:
quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec
exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec
exauditione dignos judicavit non recedentes a malitia sua.
43. [vers. 43.] Et comminuam illos ut pulverem ante faciem
venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem
misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et
inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur.
Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant
perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.
44. [vers. 44.] Erues me de contradictionibus populi: erues
me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum , omne
saeculum post illum ibit (Joan. XI, 48).
45. [vers. 45.] Constitues me in caput Gentium. Populus
quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali
praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit
mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in
obauditu auris obedivit mihi.
46. [vers. 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei
dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre
diabolo estis (Id. VIII, 44), mentiti sunt mihi. Filii
alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum
Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt
a semitis suis: et tanquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes,
Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa
vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei;
calumniabantur enim de manibus non lotis (Matth. XV, 2), quia
tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant,
aberrando ab itineribus praeceptorum Dei.
47. [vers. 47.] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus:
secundum carnem autem sapere, mors est (Rom. VIII, 6); vivit
enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis
meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec
terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem.
48. [vers. 48.] Deus qui das vindictas mihi, et subdis
populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me
Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige,
crucifige (Joan. XIX, 6), Judaeis.
49. [vers. 49.] Ab insurgentibus in me exaltabis me: a
Judaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A
viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me.
50. [vers. 50] Propterea confitebor tibi in Gentibus.
Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et
nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis.
51. [vers. 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui
magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas ejus Filius dat
credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit
misericordiam Christo suo. David et semini ejus usque in saeculum:
ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos
credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo
dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae
congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim
Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.
|
|