|
1. Sicut amor immundus inflammat animam, et ad terrena concupiscenda
et peritura sectanda perituram vocat, et in ima praecipitat, atque in
profunda demergit: sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna
inflammat, et ad ea quae non transeunt neque moriuntur, excitat
animam, et de profundo inferni levat ad coelum. Habet tamen omnis
amor vim suam, nec potest vacare amor in anima amantis; necesse est
ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo ducat. Non ergo
monemus ut nihil ametis; sed monemus ne mundum ametis, ut eum qui
fecit mundum, libere ametis. Obligata enim anima amore terreno,
quasi viscum habet in pennis; volare non potest. Mundata vero ab
affectibus sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis et duabus
alis resolutis ab omni impedimento, id est, duobus praeceptis
dilectionis Dei et dilectionis proximi volat. Quo, nisi ad Deum
ascendens volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit, gemit
in terra, si jam inest ei volandi desiderium; et dicit: Quis dabit
mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal.
LIV, 7)? Quo autem volabit, nisi de mediis scandalis, ubi
gemebat etiam iste cujus haec vox est quam commemoravi? De mediis ergo
scandalis, a commixtione malorum hominum, a paleis quibus grana
commixta sunt, volare vult, ubi non patiatur conjunctionem et
societatem iniqui alicujus, sed vivat in sancta societate Angelorum
civium in aeterna Jerusalem.
2. [vers. 1.] Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus
tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Jerusalem desiderat, id est,
iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim, Canticum graduum; quod
saepe diximus Charitati vestrae, quia non sunt gradus isti
descendentium, sed ascendentium . Ascendere ergo vult iste. Et quo
vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo
vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est
in coelo aeterna Jerusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis
civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus;
in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista
peregrinatione, qui jam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut
curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit, Jucundatus sum
in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Fratres, veniat
in mentem Charitati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus
aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad
celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo
se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt, Quo eamus?
Et dicitur, Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi
loquuntur, et tanquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et
ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad
locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum
temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes
rapit in coelum, et dicentes sibi, In domum Domini ibimus? Ergo
curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non
fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in
domum Domini, jucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt.
Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de
longinquo clamantes ad posteriores, In domum Domini ibimus:
ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis,
Currite, ambulate, sequimini; In domum Domini ibimus. Et quid
dicit unusquisque nostrum? Jucundatus sum in his qui dixerunt mihi,
In domum Domini ibimus. Jucundatus sum in Prophetis, jucundatus
sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis, In domum Domini
ibimus.
3. [vers. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.
Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In
illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium
habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui
currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi jam sint, et ibi stent.
Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim
inde lapsus est, in veritate non stetit (Joan. VIII, 44).
Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo
fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui
vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis
Jerusalem, In lumine tuo, inquit, videbimuss lumen; non, in
lumine meo: et, Apud te, inquit, fon vitae; non, apud me. Et
quid adjecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non
moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi
sunt, non potuerunt stare (Psal. XXXV, 10, 12, 13).
Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter
ascende, ut dicas, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.
Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi
pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi jam inter Angelos indeficiens
gaudeas, et fiat in te quod dictum est, Beati qui habitant in domo
tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5). Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Cujus
Jerusalem? Solet enim dici et ista Jerusalem; sed ista Jerusalem
umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Jerusalem, quando
ista Jerusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc
ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis hujus
eloquitur, quia dicit, Stantes erant pedes nostri in atriis
Jerusalem? nonne illa est Jerusalem, cui dixit Dominus,
Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos
ad te (Matth. XXIII, 37)? Quid magnum ergo iste
concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et
lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Jerusalem sic cogitet qui
sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Jerusalem
matrem nostram (Galat. IV, 26), de qua dicit Apostolus,
aeternam in coelis (II Cor, V, 1).
4. [vers. 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid
sequatur, et quam Jerusalem designet mentibus nostris. Cum enim
dixisset, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem; quasi
diceretur illi, De qua Jerusalem dicis? de qua Jerusalem loqueris?
subjecit statim, Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Fratres,
quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non
aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo
aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit
Petrus: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum
spiritualem (I Petr. II, 5), id est, templum sanctum Dei.
Quid est, lapides vivi coaedificamini? Vivis, si credis: si autem
credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus,
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsa ergo modo
civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus
praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram
sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non
cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in
structuram templi. Est ergo ista Jerusalem quae aedificatur ut
civitas: fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus:
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum
est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 17, 11).
Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes,
et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum.
Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur.
Corpora aedificaverunt istam structuram , quam videtis amplam
surrexisse, hujus basilicae; et quia corpora aedificaverunt,
fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur,
fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi
aedificemur; quia de ipsa Jerusalem dictum est, Stantes erant pedes
nostri in atriis Jerusalem. Sed cujus Jerusalem? Jerusalem quae
aedificatur ut civitas. Parum dixit, ut ostenderet Jerusalem, quia
dixit, ut civitas aedificatur; adhuc potest illa corporalis
intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Jam quidem et cum
ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas
illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum
aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est
transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in
Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Jeremias,
post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem
quae destructa erat a debellantibus (Jerem. XXIX, 4, 10).
Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem
Jerusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos
aedificari; et ideo dixit, Jerusalem quae aedificatur ut civitas:
noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis,
tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam
dubitationem? Ait enim, Stantes erant pedes nostri in atriis
Jerusalem. Sed quam dico Jerusalem? Numquid istam, inquit, quam
videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed Jerusalem quae
aedificatur ut civitas. Quare non civitas, sed ut civitas; nisi quia
ista structura parietum, quae erat in Jerusalem, visibilis civitas
erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur
tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, tanquam vivi lapides
sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non
lapides; sic illa ut civitas, non civitas; quia dixit, aedificatur.
Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque
parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus
habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem
dixisse, quia dixit, aedificatur. Et quia aedificium spirituale
similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo aedificatur ut
civitas.
5. Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non
carnaliter debemus accipere, Jerusalem quae aedificatur ut civitas.
Cujus participatio ejus in idipsum. Jam ergo, fratres, quisquis
erigit eciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis
mundat oculum cordis, elevet, et videat idipsum. Quid est idipsum?
Quomodo dicam, nisi idipsum? Fratres, si potestis, intelligite
idipsum. Nam et ego quidquid aliud dixero, non dico idipsum.
Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum
perducere infirmitatem mentis ad cogitandum idipsum. Quid est
idipsum? Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo
aliud est. Quid est ergo idipsum, nisi, quod est? Quid est quod
est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est,
non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et
quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi:
Ego sum qui sum? Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus
ejus, Ecce mittis me: si dixerit mihi populus, Quis te misit? quid
dicam ei? nomen suum noluit aliud dicere, quam, Ego sum qui sum; et
adjecit et ait, Dices itaque filiis Israel, Qui est, misit me ad
vos. Ecce idipsum, Ego sum qui sum, Qui est, misit me ad vos.
Non potes capere; multum est intelligere, multum est apprehendere.
Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem
Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum
semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris (Luc. X, 30,
34), et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et
perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem quae
aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Quid enim
debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est
Christus; et ipse Christus recte intelligitur, Ego sum qui sum,
quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo (Philipp. II, 6), ibi est idipsum. Ut autem
efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps
tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia
vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I,
14), ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et
Isaac et Jacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes
(Gen. XXII, 18); et inde videmus Ecclesiam toto orbe
diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit,
cum diceret, Ego sum qui sum: firmitatem cordis quaesivit, et aciem
contemplationis erectam, cum dixit, Qui est, misit me ad vos. Sed
nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare.
Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi
quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est, Est. Et dixit,
inquit, Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod.
III, 13-15). Noli de te desperare, quia dixi, Ego sum qui
sum, et, Qui est, misit me ad vos: quia tu modo fluctuas, et
mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes
quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. Ego sum
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In semine Abraham
spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in
semine Abrahae.
6. Ergo hoc est idipsum de quo dictum est, Mutabis ea, et
mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal.
CI, 27 et 28). Ecce idipsum, cujus anni non deficient.
Fratres, nonne anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino?
Nam et qui venerunt, jam non sunt; et qui futuri sunt, nondum sunt:
jam illi defecerunt, et illi defecturi venturi sunt. In hoc ergo ipso
uno die, fratres, ecce modo quod loquimur in momento est.
Praeteritae horae transierunt, futurae nondum venerunt; et cum
venerint, et ipsae transibunt et deficient. Qui sunt anni qui non
deficiunt, nisi qui stant? Si ergo ibi anni stant, et ipsi anni qui
stant unus annus est, et ipse unus annus qui stat unus dies est; quia
ipse unus dies nec ortum habet nec occasum, nec inchoatur ab hesterno,
nec excluditur a crastino, sed stat semper ille dies: et quod vis
vocas illum diem; si vis, anni sunt; si vis, dies est; quodcumque
cogitaveris, stat tamen: ipsius stabilitatis participat illa civitas
cujus participatio est in idipsum: merito ergo, quia illius
stabilitatis fit particeps, dicit iste qui illuc currit, Stantes
erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Omnia enim ibi stant, ubi
nihil transit. Vis et tu ibi stare et non transire? Illuc curre.
Idipsum nemo habet ex se. Intendite, fratres. Quod corpus habet,
non est idipsum; quia non in se stat. Mutatur per aetates, mutatur
per mutationes locorum ac temporum, mutatur per morbos et defectus
carnales: non ergo in se stat. Corpora coelestia non in se stant:
habent quasdam mutationes suas, etsi occultas; certe de locis in loca
mutantur, ascendunt ab oriente in occidentem, et rursus circumeunt ad
orientem: non ergo stant, non sunt idipsum. Anima humana nec ipsa
stat. Quantis enim mutationibus et cogitationibus variatur! quantis
voluptatibus immutatur! quantis cupiditatibus diverberatur atque
discinditur ! Mens ipsa hominis, quae dicitur rationalis, mutabilis
est, non est idipsum. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo
nescit; modo meminit, modo obliviscitur: ergo idipsum nemo habet ex
se. Qui voluit ex se habere idipsum, ut quasi ipse sibi esset
idipsum, lapsus est: cecidit angelus, et factus est diabolus.
Propinavit homini superbiam, dejecit secum invidentia eum qui stabat.
Isti sibi voluerunt idipsum esse; sibi principari, sibi dominari
voluerunt: noluerunt habere verum Dominum, qui vere est idipsum, cui
dictum est, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es. Jam
ergo post tantum languorem, post tantos morbos, difficultates,
labores, redeat anima humiliata ad idipsum: et sit in illa civitate
cujus participatio ejus in idipsum.
7. [vers. 4.] Illuc enim ascenderunt tribus. Quaerebamus enim
quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est,
ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo
erigitur? Illuc ascenderunt, inquit, tribus. Quo ascenderunt
tribus? In civitatem cujus participatio ejus in idipsum. Ergo illuc
ascenditur, in Jerusalem. Homo autem qui descendebat de Jerusalem
in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30). Non
descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo
incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo,
quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt,
multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui
non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus.
Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque
tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur
curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelliguntur nisi
curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et
decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia
tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant
aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una
civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet
populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat,
secundum filios Jacob.
8. Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et
erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum?
Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae
crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret,
Illuc enim ascenderunt tribus; ne omnes tribus intelligeres,
addidit, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Quae
cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant
ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et
ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt.
Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae,
quasi tribus Domini. Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini.
Quid est, tribus Domini? Testimonium Israel. Hoc quid sit,
fratres, audite: Testimonium Israel, id est, in quibus cognoscatur
quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis
ejus dicta est jam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta
est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui
legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel,
Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic
interpretatur, Israel. Est videns Deum : utrumque, est videns
Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non
participet ejus qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc
enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et
ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns
Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio ejus
in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse
principium non est Israel. Omnis ergo fictus non est Israel, quia
omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse
est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei,
non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut
vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito
enim probaretur; diceretur ei : Canta; videamus utrum choraula sis.
Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si
diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus
fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod
pejus est, justum se vult videri, cum non sit; et quia justitiam
intelligere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt
ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in
idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo
pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui
participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et
ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi
peccatum, ab illo sibi esse justitiam. Talis est in quo dolus non
est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? Ecce vere
Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si ergo verus
Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad
Jerusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt testimonium
Israel; id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam
paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo
ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum
fuerit area ventilata (Matth. III, 12), tunc erit testimonium
Israel; tunc dicent omnes mali, Vere quia erant ibi justi inter
malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus,
tales omnes putabamus. Testimonium Israel. Quo ascendunt? quare
ascendunt? Ad confitendum nomini tuo, Domine. Magnificentius dici
non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur.
Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor
est qui non vult videri quod est ipse , et amat quod est ille. Ad hoc
ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere
Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt,
ad confitendum nomini tuo, Domine.
9. [vers. 5.] Quoniam ibi sederunt sedes in judicium. Mirum
aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos
Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam
honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in
sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus
intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut
sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in
cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc,
Quoniam ibi sederunt sedes in judicium? Certe soletis audire, Deo
dicente, Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum meorum
(Isai. LXVI, 1.) Latine autem totum sic dicitur, Coelum
mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi justi? qui sunt coeli, nisi
justi? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae
Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et justi; ita sunt
justi coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis
judicat Deus. Et non sine causa dictum est, Coeli enarrant gloriam
Dei. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum?
Quia justificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum
est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); sic
justificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus
coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant
ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut
noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem
terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
(Psal. XVIII, 2, 5). Quaeris, quorum; et invenies,
coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi
facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco:
Anima justi, thronus sapientiae. Magna res, magna res dicta est:
Thronus sapientiae anima justi; id est, in anima justi sedet
sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde judicat
quidquid judicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis
Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim
tribus Israel (Matth. XIX, 28). Sic et ipsi sedebunt super
duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est,
Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt?
Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, Anima justi,
sedes sapientiae. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli?
Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, Coelum mihi sedes
est. Et ipsi justi sunt sedes, et habent sedes; et in illa
Jerusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In judicium. Sedebitis,
inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, judicantes duodecim tribus
Israel. Quos judicantes? Infra qui sunt in terra. Qui
judicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui judicabuntur, in
duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit.
Judicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in judicium cum
senioribus populi, ait Isaias (Isai. III, 14). Alii sunt
ergo qui cum illo judicabunt; alii qui ab illo judicabuntur, et ab
illis qui cum eo judicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una
ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia
ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas
misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi
manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 31,
45). Ergo quid est, fratres? Illi judicabunt de quibus dictum
est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit,
recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Sancti
sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt misericordiam, et assument
illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax
Jerusalem. Quae est pax Jerusalem? Ut opera misericordiae
corporalia jungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax
dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et
accepti dixit esse istas eleemosynas (Philipp. IV, 15); ait
ergo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra
carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Et de ipsa re ait alio
loco, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi.
Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit
indigenti. Et quid est, Qui modicum, non defuit illi? Quia
accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas (II
Cor. VIII, 15, 14). Ipsa est pax de qua dicitur, Fiat
pax in virtute tua.
10. [vers. 6.] Namque cum dixisset, Quoniam ibi sederunt
sedes in judicium, sedes super domum David, id est, super familiam
Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tanquam ipsis
sedibus ait, Interrogate quae ad pacem sunt Jerusalem. O vos
sedes, qui jam sedetis ut judicetis, et facti estis sedes Domini
judicantis (quoniam qui judicant, interrogant; qui judicantur,
interrogantur), Interrogate, inquit, quae sunt ad pacem
Jerusalem. Interrogando quid invenient? Alios fecisse
misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse
misericordiam, ipsos vocabunt ad Jerusalem; quia ipsa sunt ad pacem
Jerusalem. Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res.
Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam
necessitatem non potuerit implere quod jubet Deus, amet illum qui
implet, et in illo implet. Intendat Charitas vestra. Verbi
gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut
obtemperet Apostolo dicenti, Uxori vir debitum reddat; et,
Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Venit in mentem quia
melior est illa vita de qua dicit idem apostolus, Vellem omnes esse
sicut meipsum (I Cor. VII, 3, 27, 7). Attendit eos qui
hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest.
Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non
fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. Si linguis hominum
loquar, dicit Apostolus, et Angelorum, charitatem autem non
habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens.
Adjungit aliud magnum: Quod si distribuero omnem substantiam meam,
et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam,
nihil mihi prodest (Id. XIII, 1, 3). Si autem sit sola
charitas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat:
solum calicem aquae frigidae det (Matth. X, 42); tantum illi
imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit
pauperibus (Luc. XIX, 8). Quare hoc? Ille tam modicum
dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum
plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas.
11. Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Jam ecce
dictum est nobis, In domum Domini ibimus. Jucundati sumus certe in
his qui dixerunt nobis, In domum Domini ibimus. Videte ergo si
imus. Non enim pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus;
interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum,
erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat
si viscera ejus non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes
quae sedebunt in judicium, et debent invenire quae sunt ad pacem
Jerusalem. Et quomodo interrogant? Tanquam sedes Dei. Deus
interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid
interrogantes fugere potest. Interrogate quae sunt ad pacem
Jerusalem. Sed quae sunt ad pacem Jerusalem? Et abundantia,
inquit, his qui diligunt te. Ad ipsam Jerusalem convertit vocem.
Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic
inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi
divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a
Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in
aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est
diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est
ille , non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid
habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid
habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det,
ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non
habet. Et abundantia his qui diligunt te.
12. [vers. 7.] Fiat pax in virtute tua. O Jerusalem! o
civitas quae aedificaris ut civitas, cujus participatio tua in
idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia
virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est
sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Magnum verbum,
fratres, Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non
potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, Valida est sicut mors
dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas
vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus,
resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa
fortius. Propterea viribus ejus charitas comparata est, et dictum
est, Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa charitas occidit
quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem
dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, Mundus mihi
crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14): ipsa morte
mortui erant quibus dicebat, Mortui enim estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Valida
est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae
virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis,
terra a coelo, populi a sedibus; ideo, Fiat pax in virtute tua,
fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam
dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id
est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in judicio; sed multi ad
dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim
pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in
tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus ejus. Plenitudo
autem deliciarum et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum,
ipse cujus participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et
abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per
virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit
in hac vita (Philipp. II, 4, 21). Audi Apostolum habentem
charitatem: ait, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per
omnia placeo. Ubi est ergo quod dixisti, Si adhuc hominibus
placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10)? et modo
dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi
posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat.
Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim:
Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi
prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32,
33).
13. [vers. 8.] Ideo et hic cum de charitate diceret: Propter
fratres meos, inquit, et propinquos meos, loquebar autem pacem de
te. O Jerusalem, civitas cujus participatio in idipsum, ego in hac
vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum
perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam
praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax
vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim
haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, loquebar
pacem de te. Sed quare? Propter fratres meos et propinquos meos:
non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam
meam; nam, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed loquebar
pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos. Nam cupiebat
ipse dissolvi, et esse cum Christo: et qui ista praedicaret
propinquis et fratribus, Manere, inquit, in carne, necessarium
propter vos (Philipp. I, 21, 23, 24). Propter fratres
meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.
14. [vers 9.] Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona
tibi. Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed
mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed, Propter
domum Domini Dei mei, propter Ecclesiam, propter sanctos, propter
peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis, In
domum domini ibimus: propter ipsam domum Domini Dei mei, quaesivi
bona tibi. Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite,
manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite.
|
|