|
1. Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda
suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis.
Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur
ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia jam malo
desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos
non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus
nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Jesus Christus,
Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis
qui est in coelo (Joan. III, 13). Tanquam de se solo videtur
dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus
descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit
unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit
cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula
et ruga (Ephes. V, 27). Solus ergo ascendit. Sed et nos
quando cum illo sic sumus, ut in illo membra ejus simus; et nobiscum
solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni:
et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint
. Jam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata
immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo
persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac
terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen
corpori suo in terra laboranti, dixit, Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? jam ipsum nemo tangebat, et se pati
persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo
cum magna fiducia praesumere, quia si per charitatem ipse nobiscum in
terra est, per eamdem charitatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed
diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem ejus diximus de
coelo sonantis, Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus
omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et
nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super
terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo (Coloss. III, 1-3). Ergo et ille adhuc deorsum
est, et nos jam sursum sumus: ille deorsum est compassione
charitatis, nos sursum sumus spe charitatis. Spe enim salvi facti
sumus (Rom. VIII, 24). Sed quia spes nostra certa est;
quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi jam factum sit.
2. [vers. 1.] Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque
corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim
dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo
illud dicit: et non, Ad te, Domine, levavimus oculos nostros;
sed, Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare
unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam
diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi
dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum
(Psal. LX, 3). Quis est qui clamat a finibus terrae? quis
unus homo diffusus est usque ad fines terrae? Unusquisque homo in
regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas
Christi, de qua dictum est, Dabo tibi gentes hoereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8), ipsa clamat et
dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum.
Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de
his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur:
nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex
voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc
anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum
crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo
vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat
patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum
fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste
mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum
vides; et sentis jam quidem te habere felicitatem secundum oculos
stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens
gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo
cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis, Ad
te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.
3. Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat,
et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce
terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum
sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus, Ad te
levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ubi sunt ergo scalae?
Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta
separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere,
scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia Canticum
graduum, id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad
coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est
ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit,
non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si
sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si
autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non
superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat
in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et
magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto
homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus
securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui
placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi,
ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi
displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te
enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi
displiceat; et dicis Deo, Peccatum meum ante me est semper (Psal.
L, 5). Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu
noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a
nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis
nostris: nam utrumque illi cantatur in Psalmis. Ne avertas faciem
tuam a me (Psal. XXVI, 9); vox est psalmi, vox est ergo
nostra: et ille qui dicit, Ne avertas faciem tuam a me; vide quid
dicat alio loco: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L,
11). Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te
averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab
eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem
tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille
ignoscit.
4. At vero a te leva oculos ad illum, et dic, Ad te levavi oculos
meos, qui habitas in coelo. Coelum, fratres mei, si corporaliter
intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus,
ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus
machinamentis: si autem spiritualiter ascendimus, spiritualiter coelum
intelligere debemus; si ascensus in affectu, coelum in justitia.
Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes justae
animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum
erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat.
Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo, Tu
autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Qui
habitat in coelo. habitat in sancto: sancto quid, nisi templo suo?
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III,
17). Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes (II
Cor. V, 7), secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et
secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem?
Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus:
Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III,
17). Sunt autem jam coeli in quibus per speciem jam habitat Deus,
videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae
Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Jerusalem illa
coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus:
ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu,
desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes
peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia
levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud
corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei;
transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient
(Matth. XXIV, 35). Deinde antequam faceret Deus coelum et
terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus
sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat,
et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic
sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim
nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo;
si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si
ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit
templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut terreat Deum, si
se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam
Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos
continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Jam videte
quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat
anima, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo; ut intelligat
quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget,
ut ab ipso inhabitetur.
5. [vers. 2-4.] Quid ergo sequitur, quia dixit, Ad te
levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos
tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut
oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum
Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et
ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi
volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum?
Attendat aliquantum Charitas vestra. Non mirum si servi sumus, et
ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est.
Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec
illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia
Dei. Audi ergo Apostolum dicentem:
|
“Nos autem praedicamus
Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem
stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei
virtutem, et Dei sapientiam”
|
|
(I Cor. I, 23 et 24). Ut
jam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei
virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti, Christum Dei
virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos
tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam,
leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es;
servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem
ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed
donec veniat ad amplexus illos spirituales, ubi secure perfruatur eo
quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione,
sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura
suspirat. Nec illi dicitur, Noli amare; quomodo dicitur aliquando
virgini jam desponsatae, et nondum nuptae: et juste dicitur, Noli
amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia
praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum
cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius
ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur,
secura amet ista: et antequam illi jungatur, amet, et de longinquo
suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus
talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea
quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat.
Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat
ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et
ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos,
(Joan. XV, 15): sed forte solis discipulis dixit Dominus?
Audite apostolum Paulum dicentem: Itaque jam, inquit, non est
servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum (Galat.
IV, 7). Populo dicebat, fidelibus dicebat. Jam ergo in nomine
Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus,
filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo
sibi vult, quod adhuc tanquam servi loquimur? Numquid tantum meritum
habere possumus in Ecclesia, quamvis jam filii facti ex servis,
quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in
Epistola? Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1). Si ille
se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est;
quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut major sit in
nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis
enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes
itaque conditionem nostram, etsi jam filii per gratiam, servi tamen
propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus:
|
“Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi
ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum
nostrum, quoadusque misereatur nostri.”
|
|
6. Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui,
et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit,
oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres, Utquid?
Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos
intelligi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et
quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque
misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic
habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui jubentur caedi?
Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.
Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut
oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae,
quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum
jussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores;
attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat, Parce. Manum enim,
ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Jussit nos
caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei jussit nos
caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga
nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et
tabescere fecisti sicut araneam animam meam (Psal. XXXVIII,
12). Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu
conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate
mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit, Tabescere me
fecisti; ne secundum carneam intelligeremus: sed ait, Tabescere
fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra
posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et
parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat
soliditati coelesti, et sit in templo Dei , unde jam non cadat: quia
primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea
infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc jussus est servus
caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab
initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus
qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus
humanum; et multi sic obduruerunt , ut nec plagas suas sentiant. Qui
vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris:
sentiunt se vapulare, et noverunt quis jussit ut vapulent; et
levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi
eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi
servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus
dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes,
jactantes se; non vapulant: imo pejus vapulant; hoc ipso gravius
caeduntur, quo sensum jam perdiderunt. Evigilent, et vapulent;
sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia
vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem: hoc
Scriptura dixit (Eccle. I, 18). Ideo Dominus in Evangelio:
Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).
7. Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscujusque
nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intelligat
vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in
catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis
ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se . Magnus sensus
est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait
Scriptura in Job, Tentationibus abundat vita humana; sed ait,
Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII,
1)? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super
terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive
feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama,
Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ad manus Domini,
qui te jussit caedi, cui dicis in alio psalmo, Propter iniquitatem
erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam;
clama ad manus caedentis, et dic, Miserere nostri, Domine,
miserere nostri. Nonne sunt istae voces vapulantis: Miserere
nostri, Domine, miserere nostri?
8. Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta
est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis.
Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt
vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur
(II Tim. III, 12) ab his qui nolunt pie vivere, quorum
felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant
quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis,
insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et
retulit tibi quid ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor .
Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui
quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si
ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in
praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende
si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet;
necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum.
Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit . Quis
transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non
eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, jactavit se.
Quaeris, Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille
unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad
proavum, inde ad atavum, et jam nomina non potest dicere. Non inde
potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et
neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic
eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo
transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium , non
habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt
speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit
quod erimus, quamvis jam filii Dei simus (I Joan. III, 2);
quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: repleti sumus
despectione, id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel
habent in isto saeculo.
9. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui
abundant; et despectio superbis. Quaerebamus qui sunt qui abundant;
exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc
est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis.
Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio
superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices.
Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte
quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Charitas vestra.
Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se jactant in pompa
divitiarum suarum, quando se jactant in ventositate falsorum honorum;
tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego
rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt;
quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu
securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia
vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia
tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet
tempus quando dicturi sunt illi ipsi, Hi sunt quos aliquando habuimus
in risum. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis
Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui
nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione:
quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt
enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum
fuerit in illis quod dixit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita
vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III,
3, 4); et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et
in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus
insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter
filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo
sermone, et adjicient: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae
lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit
superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis (Sap. V,
3-8)? Ibi tu non eis insultas, quia jam ipsi sibi insultant.
Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in
coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri,
et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.
10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello
infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito
iniquitatum suarum, sive occulto judicio Dei, sive manifesta
damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat.
Et cum ei dictum fuerit, Quare non bene vixisti? ecce quo venisti
male vivendo: ille respondet, Quare illi qui bene vivunt, ista
patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut
tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat
Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et si Unicum
sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum (Rom.
VIII, 32), quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare
flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt
adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista
sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et
ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in
hoc psalmo, cum diceret, Opprobrium eis qui abundant, et despectio
superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non
abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant
insultare? Certe ergo, Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus
invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit
latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat (Luc. XXIII,
39)? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus
ait, Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et
ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non
essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius
abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se justitia
putat, et inde superbit, quod pejus est. Qui videntur non abundare
pecunia, justitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in
calamitatibus se justificant, Deum accusant, et dicunt: Quid
admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata
tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit
ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua mala,
nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit, Ecce manifeste
feci multa; sed multos video pejora fecisse, et nihil mali pati.
Justus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus
justitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi
videtur injuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in
naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione
hujus mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere
omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et
quid miramini ? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et
eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare justitia.
11. At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se
debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt
illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas
desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper
est; et recte dicit, Pauper et dolens ego sum (Psal.
LXVIII, 30). Rursus ille qui et pauper est, et nequitia
plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper
est, et justitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum justitiam
Dei. Et quae abundantia justitiae nostrae? Quantacumque justitia in
nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam
tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram
iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte justitiae
saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in
psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis
tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). Hic autem cum sumus,
inopes nos esse intelligamus et egentes, non solum harum divitiarum
quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani
sumus, intelligamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit
et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur,
ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur;
quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam
fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore.
Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis
abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus
corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei,
quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis
apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui
jejunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed
ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa
sanitas nobis est perfecta.
12. Intendat Charitas vestra quomodo nos intelligamus inopes, ut
gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non
sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas
possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur
infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso
adjutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult;
numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi
habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia
dormivit, non deficit? Lassatus est jujunando, refecturus est: si
plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista
infirmitas. Justitia quid? Quanta justitia est inter tantas
tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a
furtis, a perjuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus?
numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo
justitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras
divitias, et veram sanitatem, et veram justitiam. Quae sunt verae
divitiae? Coelestis illa mansio in Jerusalem. Quis enim dicitur
dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum
dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista
non est, cum dicitur, Nihil illi deest. Attende si nihil deest.
Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit majora, quam
quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In
illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit;
quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera
sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile
hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem
(I Cor. XV, 53, 54); tunc erit vera sanitas, tunc erit
vera et perfecta justitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec
cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes
suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et
illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et
illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi
abundant, et justitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non
perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias
ad veram, esto egens et mendicus ipsius justitiae; et audi
Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6).
|
|