|
1. [vers. 1-5.] Bene jam nostis, fratres charissimi,
canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque
ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc
saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut
sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem
nunc vobis cantatum audistis, Canticum graduum superscribitur. Ipse
est titulus ejus. Cantant ergo ascendentes: et aliquando tanquam unus
cantat, aliquando tanquam multi; quia et multi unus, quia et unus
Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt,
et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi
laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput
prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret
illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: Saule, Saule, quid
me persequeris (Act. IX, 4)? Et haec optime nostis, et
usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus
non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum
quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo
unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia
unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes
Christiani membra sunt Christi.
2. Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant?
Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum
tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe
cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero
nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi
consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum,
fratres, nondum est in re, sed jam in spe. Spes autem nostra tam
certa est, quasi jam res perfecta sit: neque enim timemus promittente
Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut
haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo ejus.
Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto
saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem
facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): tunc autem videbimus
facie ad faciem, cum hahuerimus corda mundata. Beati enim mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Unde autem
corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus
Apostolorum: Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9) Mundantur
autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem.
Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus
dicit, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et quid
est, peregrinamur? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per
speciem (II Cor. V, 6, 7). Qui ergo peregrinatur, et per
fidem ambulat, nondum est in patria, sed jam est in via; qui autem
non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus,
tanquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex
patriae nostrae, Dominus Jesus Christus; et ibi veritas, hic autem
via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus?
Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum
via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Dixerat autem aliquando
credentibus in se: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei
estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Id.
VIII, 31 et 32). Et cognoscetis, inquit, veritatem, sed
si manseritis in verbo meo. In quo verbo? Sicut dicit Apostolus,
Hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8). Primo ergo
verbum fidei est; in quo verbo fidei si manserimus, cognoscemus
veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas
incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur
corda? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan.
I, 1, 14). Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam
venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in
quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est,
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Credis in Christum
natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud
Deum.
3. Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi
exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in
spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando
cantemus . Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc
psalmo vox nostra est. Sic audite, tanquam vos ipsos audiatis; sic
audite, tanquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum
enim tanquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua:
cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi,
quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis
ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo
spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum
evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo
et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt
martyres sancti: jam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo
sunt, recepturi corpora jam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant
corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta
justitiae. Ergo, sive illi jam in re, sive nos in spe conjungentes
affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non
habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus,
cantemus simul omnes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis.
Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et
consideraverunt in eo jam loco et in beatitudine et in securitate
constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat
inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt,
Nisi quia Dominus erat in nobis. Sic coeperunt cantare: nondum
dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: Nisi quia Dominus
erat in nobis.
4. Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc
dicat, quia jam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui jam
evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et
nos in corde jam triumphantes; et tanquam ibi et nos simus, sicut in
superiore psalmo dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis
Jerusalem (Psal. CXXI, 2). Nondum ibi erant, sed in via
erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi
spes, ut adhuc in via positi et laborantes, jam sibi illic constituti
viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho qui erit in
futuro saeculo, quando insultabimus morti jam finitae, jam
consumptae; quando dicemus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi
est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? jam conjuncti
Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere
voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui
sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem
cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus
quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas
persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas
suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista
quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel;
securus enim dicit Israel, Nisi quia Dominus erat in nobis.
Quando? Cum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi
sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat
in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen
opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non
potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.
5. Ergo, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines
super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et
cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis
facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis?
quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos
absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O
immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro, Macta et
manduca (Act. X, 13), dictum est; non, Vivos absorbe.
Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et
quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent
nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo
intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non
fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia,
esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero
autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus, Novit
Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); non potest esse
nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit
paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris
Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest
manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc
mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos
absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim
multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim
insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est
Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt, Nisi quia Dominus erat in
nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt
qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt.
Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus:
Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc
vitam, et dulcedo vitae hujus tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae
promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere
jubebantur , quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus
retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia
non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi
absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum.
Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem
putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse,
vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi
absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est
Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non
moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur,
absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt
tribulationibus, exsultant et dicunt, Dicat nunc Israel; dicat
exsultans, dicat securus, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum
insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.
6. Cum irasceretur furor eorum super nos. Nostis, fratres, in
aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum
contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit
ascendere; et dixisse, Domine, erue animam meam a labiis injustis,
et a lingua dolosa. Primo enim cum coeperit homo ascendere et
proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur,
blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare
hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non
potest ? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si
inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid
dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis ;
deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse.
Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua
dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae
blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in
te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas
acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas (Psal.
CXIX, 2-4), id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor
tuum, et per exempla justorum qui de mortuis vivificati sunt, de
peccatoribus facti sunt justi, quomodo carbones de morte revivescunt:
quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose
blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces jam irascendo
comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum
blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo,
nisi quia Dominus erat in nobis? Manifestum est quia non vicisti tu,
sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris?
Nonne ille est quem portas, qui dixit, Ego vici saeculum (Joan.
XVI, 33)? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset
super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare
vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen jam doctus,
nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. Nisi quia
Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan
vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos: jam
irascuntur, jam aperte saeviunt: forsitan aqua demersisset nos.
Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in
consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum
operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo
Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus
Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est
(Exod. XIV, 22-29). Aqua, inquit, demersisset nos.
7. Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed
transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus
crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in
quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem
anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed jam transiit anima martyrum.
Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est:
hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput
nostrum, de quo dictum est in psalmo: De torrente in via bibit. De
torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit
ille qui dixit discipulis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus
sum (Matth. XX, 22)? De torrente in via bibit. Quid est,
in via bibit? Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de
illo forte dictum est, Et in via peccatorum non stetit (Psal. I,
1). Transiens bibit. Et quid inde dictum est? Propterea
exaltabit caput (Psal. CIX, 9). De torrente, inquit, in via
bibit, propterea exaltabit caput. Exaltatum est enim jam caput
nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus
noster. Si ergo jam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus
torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet
postea, Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit
anima nostra aquam sine substantia. Ecce qualem aquam dicebat,
Forsitan aqua demersisset nos. Quales autem aqua est sine
substantia? Quid est, sine substantia?
8. Primo quid est, Forsitan pertransiit anima nostra? Quomodo
potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt ARA. Sic
enim graeca habent exemplaria, ARA: quia dubitantis verbum est,
expressum est quidem dubitationis verbo, quod est fortasse; sed non
omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine
conjuncto, sed apto ad intelligentias vestras. Quod Punici dicunt,
iar, non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, ARA: hoc
Latini possunt vel solent dicere, Putas, cum ita loquuntur:
Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur, Forsitan evasi, videtis quia
non hoc sonat: sed quod dixi, Putas, usitate dicitur; latine non
ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracte vobis; saepe enim et
verba non latina dico, ut vos intelligatis. In Scriptura autem non
potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate,
positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intelligite
dici: Putas, pertransiit anima nostra aquam sine substantia? Et
quare dicunt, Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile
quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus
fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene
vivi absorberentur: jam ergo evadentes, jam securi, sed ipsius
periculi magnitudinem recordantes, Putas, inquiunt, pertransiit
anima nostra aquam sine substantia?
9. Quae est aqua sine substantia, nisi aqua peccatorum sine
substantia? Peccata enim non habent substantiam: inopiam habent, non
substantiam; egestatem habent, non substantiam. In ista aqua sine
substantia, perdidit ille minor filius totam substantiam suam. Nostis
enim quia minor filius peregrinatus est, et dixit patri: Da mihi
portionem substantiae quae me contingit. Quid tibi vis? Melius apud
patrem servatur; tua est: dilapidare illam vis; proficisci vis
longius. Da mihi; sed da mihi. Dedit illi. Profectus in regionem
longinquam vivens prodige cum meretricibus, perdidit totam
substantiam: egens remansit, porcos pavit; in egestate sua patris
divitias recordatur (Luc. XV, 12-17). Nisi eum egestas
pulsasset, illam satietatem non desideraret. Considerent ergo omnes
peccata sua, videant si habent substantiam ipsa peccata. Propter quid
irritavit Deum peccator (Psal. IX, 13)? Si non vides
peccatum tuum antequam facias, vel jam cum fecisti considera. Dulcedo
hujus saeculi ad tempus fauces indulcat; in magnam amaritudinem postea
convertetur. Ecce peccasti, et lucrum fecisti: quid est, quod
fecisti lucrum? Ut lucrum faceres, Deum offendisti, ut augeres
pecuniam, fides deminuta est, et aurum crevit. Quid perdidisti, et
quid acquisisti? Quod acquisisti, aurum vocatur, quod perdidisti,
fides vocatur: compara fidem auro; si venalis esset in nundinis
fides, haberet pretium? Lucra tua cogitas, damna tua non cogitas?
De arca gaudes, de corde non plangis? Abundat nescio quid in arca
tua; sed vide quid imminutum sit in corde tuo. Cum aperueris arcam,
invenies solidos qui non erant: bene, quia gaudes esse ibi quod ibi
non erat. Attende arcam cordis; erat ibi fides, et non est. Si hac
gaudes, quare hac non plangis? Plus perdidisti quam acquisisti. Vis
videre quid perdideris? Nec naufragio tibi posset auferri. Nam
aliquando perdunt omnia in mari, nudi exeunt. Multi naufragaverunt
cum Paulo (Act. XXVII, 41): amatores hujus saeculi passi
sunt naufragium, et nudi omnes exierunt; illi et quod foris habebant
amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem: Paulus autem in
corde ferebat patrimonium fidei suae; nullis fluctibus, nullis
tempestatibus potuit auferri; nudus exiit, et dives exiit. Tales
divitias quaerere debemus. Sed non eas video, dicis mihi. Stulta
anima, non eas vides oculis carnis tuae; habeto oculum cordis, et
vides eas. Sed non vides fidem. Quare illam vides in altero? Quare
clamas quando tibi frangitur, si non eam vides? Frangat tibi aliquis
fidem; clamas. Vis ergo tibi exhiberi, et tunc vides; cum petitur,
ut exhibeas, tunc non vides? Quod clamas alium non habere erga te,
plange te non habere erga alium. Et vide quia peccatum quod facis,
sine substantia est. Quod enim acquiritur de peccato, videtur esse
substantia. Sed et hoc non acquiritur. Ille enim habet aurum, qui
novit uti auro: qui autem auro uti non novit, habetur, non habet;
possidetur, non possidet. Estote domini auri, et non servi auri:
quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit; aurum fecit
ad subsidium tuum, et te ad imaginem suam. Vide quod supra te est,
et calcas quod infra te est. Quid ergo acquisisti? Vis videre quam
aqua sine substantia sit? Tolle tecum ad inferos quod acquisisti:
quid facturus es? Acquisisti aurum, perdidisti fidem: post paucos
dies exis de hac vita, aurum quod acquisisti perdita fide, auferre
tecum non potes; cor tuum inane fidei, ad poenas exit, quod plenum
fide ad coronam exiret. Ecce nihil est quod fecisti, et propter nihil
Deum offendisti. Aqua sine substantia est quae te demersit. Propter
quid irritavit Deum peccator? Confundantur inique facientes vane
(Psal. XXIV, 4). Nemo enim non inaniter inique facit; sed
nemo considerat.
10. Eunt homines, audiunt proverbium illud vulgare; et proverbia
Dei dormitant in eis . Quod proverbium? Malo quod teneo, quam quod
spero. O infelix, quid tenes? Ecce dicis, Malo quod teneo; tene
sic ut non amittas, et dic, Malo quod teneo. Si autem non tenes,
quare non illud tenes quod non potes amittere? Quid ergo tenes?
Aurum. Tene ergo; si tenes, non tibi auferatur invito. Si autem
et per aurum traheris quo non vis, et ideo te quaerit major raptor,
quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit major aquila, quia
prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris majori.
Haec non vident homines in rebus humanis; tanta cupiditate caecantur.
Mira res est, fratres; horrent qui considerant. Quaerit potentior
infirmiorem, et quaerit eum opprimere, non ob aliud, nisi quia habet
quod illi auferat: videt illum pati sub se tribulationem, non ob
aliud, nisi propter quod habet; et hoc ipse, propter quod ille
patitur tribulationem, ad se congerit. Non attendebat, quando illum
persequebatur; ille fugiebat, ille torquebatur, ille timebat, ille
ubi se absconderet quaerebat: unde pateretur ista mala, nisi quia
habebat? Vel in illo disce quid fugias: quia res quae illum
torquebat, te persequente, ne auferretur a te, et te sic habet
torquere alio persequente. Attendis quia pinguis est: si propterea
illum quaeris, quia pinguis est; time pinguescere, ne alter te
quaerat. Et omnia inaniter fiunt: quaere finem; tenebrae occurrunt:
quaere quare; nihil occurrit.
11. [vers. 6.] Ergo exsultent et laetentur in Domino qui
dicunt, Pertransiit anima nostra aquam sine substantia, et recipiant
substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper
factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in
longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam
sine substantia, et dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos
in venationem dentibus eorum. Venantes enim erant persequentes, et
posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae hujus,
ut unusquisque propter dulcedinem hujus vitae mittat caput in
nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat
Dominus, illi qui dicunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; non
capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in
muscipula; clama, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in
venationem dentibus eorum.
12. [vers. 7.] Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula
venantium. Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta
est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta
ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea, Ignoscet mihi
Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad
muscipulam. Caperis , consumeris, obtereris . Sit in te Dominus,
et de majoribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si
videas avem veluti jam cadere in muscipulam, facis majorem strepitum,
ut volet de muscipula: sic et martyres , jam forte aliqui ipsorum
intendebant collum in dulcedinem vitae hujus; Dominus qui erat in
illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula
venantium: Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula
venantium. Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat
dulcedo vitae hujus: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt;
illis occisis muscipula fracta est; jam non remansit dulcedo vitae
hujus, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid
et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula:
Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.
13. [vers. 8.] Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad
Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in
eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos
eruti sumus? Vis scire quare? Adjutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit coelum et terram. Nam si adjutorium hoc non esset, non
quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur
passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine ejus capti
fuerint, et per hanc dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita
transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo
vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est
non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas,
Muscipula contrita est, et nos eruti sumus. Sed ne putes hoc viribus
tuis te posse, attende cujus est opus ut eruatis (nam si superbieris,
in muscipulam cadis), et dic, Adjutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit coelum et terram.
14. Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adjuvare dignatus
est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi
Charitati vestrae optime nostis; adestote, et adjuvate nos
orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis;
nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adjuvari volens studio fidei
et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc
tractare quod dictum est in Evangelio, Lex per Moysen data est;
Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I,
17). Solent enim homines haeretici , maxime Manichaei,
reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus
est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et
Lex per Moysen data est; ut non salvaret , propter certam causam.
Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui
indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen,
Gratia autem et veritas per Jesum Christum fieret. Ad hoc intentos
vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis
nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus
nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis
necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas
latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.
|
|