|
1. [vers. 1, 2.] Psalmus iste, pertinens ad numerum
canticorum graduum (de quo titulo in aliis jam multa diximus, et
repetere nolumus, ne vos obtundamus potius quam instruamus), docet
nos ascendentes et levantes animas nostras ad Dominum Deum nostrum
affectu charitatis atque pietatis, non intendere in homines qui
prosperantur in hoc saeculo felicitate falsa atque ventosa et prorsus
seductoria; ubi nihil aliud nutriunt quam superbiam, et cor eorum
congelascit adversus Deum, et fit durum adversus imbrem gratiae
ipsius, ne fructum ferat. Praesumentes enim omnia sibi abundare,
quae videntur huic vitae necessaria, et ultra quam necessaria,
extolluntur; et cum sint homines per iniquitatem inferiores omnibus
hominibus, per superbiam superiores se putant omnibus hominibus.
Atque utinam vel sicut alios homines se esse deputarent. Hos autem
aliquando intuendo et nimis attendendo, etiam illi qui Deum colunt,
fluctuant et nutant, quasi perierit merces eorum quare Deum colunt,
cum se vident in laboribus, in egestate, in aerumna, in morbo, in
dolore, in aliqua necessitate, et vident alios habere sanitatem
corporis, abundare temporalibus, incolumitate suorum gaudere, nitore
bonorum florere eos qui non solum Deum non colunt, sed et omnibus
hominibus adversantur; attendentes eos, nutant, et dicunt apud se
quod aperte scriptum est in quodam psalmo: Quomodo scivit Deus, et
si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in
saeculo obtinuerunt divitias. Et sequitur: Numquid vane justificavi
cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Numquid forte vanus
fui, qui volui juste vivere, et innocenter inter homines conversari,
quando scio eos qui nolunt servare innocentiam, habere tantam
felicitatem, et insultare justis per iniquitatem felices?
2. Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cujus nondum erat rectum
cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus,
non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi
dictum est,
|
“Quomodo scivit Deus, et si est scientia in
Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt
divitias. Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus
manus meas?”
|
|
ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima,
ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: Quam bonus Deus Israel
rectis corde! Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo
minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus,
pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-13). Inde ergo
dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a
Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit
eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum jam
evasisset, cum jam correcto corde Deo inhaesisset, narravit
praeterita pericula sua. Ergo, Bonus Deus Israel: sed quibus?
Rectis corde. Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum.
Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei
dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur.
Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum
cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu.
Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent
et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed
reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo
nolunt; et dicunt, Non debuit Deus facere pauperes, sed soli
divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est
pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum . Quanto melius
esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur
voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et
transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo
pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei
non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca,
furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de
corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem
responderi potest, charissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet
hominem ; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et
omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre
consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis
ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si
nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et
confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis
ascendentibus unde coepit iste psalmus, Qui confidunt in Domino,
sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum.
3. Qui sunt isti? Qui inhabitant Jerusalem: ipsi non
commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Jerusalem. Si hanc
Jerusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et
eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Judaeum in
civitate Jerusalem, et non invenis. Quare ergo non movebuntur in
aeternum, qui inhabitant Jerusalem, nisi quia est alia Jerusalem,
de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et
gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab
ea , et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus
est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi stantes erant
pedes nostri in atriis Jerusalem, sicut audistis in psalmo canticorum
graduum superiore, jam vobis exposito et tractato qui interfuistis;
cui suspirabat ille qui cantabat, Jerusalem quae aedificatur ut
civitas; cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 2,
3). Qui ergo ibi habitant non movebuntur in aeternum. Qui autem
habitarunt in ista Jerusalem, moti sunt; primo corde, postea
exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius
supernae Jerusalem crucifixerunt. Jam spiritualiter foris erant, et
ipsum Regem foras excludebant. Ejecerunt enim illum extra civitatem
suam, et foris crucifixerunt (Joan. XIX, 17, 18). Et
ipse ejecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Jerusalem
matrem omnium nostrum, quae est in coelis.
4. Qualis est ista Jerusalem? Breviter describit eam. Montes in
circuitu ejus. Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam
circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus
civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes?
aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes
amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli,
sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Jerusalem;
ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus
amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite
cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles,
quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit,
delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de
Litteris sanctis occurrerunt nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur
a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad
valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt
montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in
prophetia , sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes
de quibus cantamus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet
auxilium mihi; quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus
auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis
nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti
simus qui spem in homine ponimus (Jerem. XVII, 5); jam
dixerat, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi;
Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram
(Psal. CXX, 1, 2). Ipsi sunt montes de quibus item dicit:
Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal.
LXXI, 3). Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes
ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et
attulerunt ad cos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt
justitiam; quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Angeli
vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Joannes ille: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum (Joan. I, 1): videbat, praedicavit nobis ut
crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles
justitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit, A se habent
pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem; sed, suscipiunt
pacem. Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos
tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui
fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus
sanctus hoc ait: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis
(Psal. LXXV, 5). Non dixit, Illuminant montes; sed,
Illuminans tu a montibus aeternis: per montes istos quos aeternos esse
voluisti, praedicans Evangelium, tu illuminans , non montes. Tales
ergo montes in circuitu Jerusalem.
5. Et ut noveritis quales sint montes in circuitu ejus; ubi
commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut
forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul
significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa
commemoravi. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium
mihi: et ne ibi remaneas, Auxilium meum, inquit, a Domino, qui
fecit coelum et terram. Rursus, Suscipiant montes pacem populo tuo:
cum dixit, Suscipiant, ostendit alium esse fontem pacis unde illi
suscipiunt. Rursus, A montibus illuminans: sed, Tu, dixit;
Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Item hoc loco cum
dixisset, Montes in circuitu ejus; ne tu rursum remaneres in
montibu, statim subjunxit, Et Dominus in circuitu plebis suae: ut
tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum
enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu
plebis suae; et ipse muravit plebem suam munimento spirituali, ne
moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur
Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, jam saepe diximus
vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim
putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas
animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum
magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui
susciperent pacem, ut colles susciperent justitiam; sed illi
dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad
tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi
tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille
Donatus! qualis est Maximianus ! et nescio quis Photinus , qualis
fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed
naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et
aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem
patimini, id est, caliginem hujus vitae; non vos fallant, nec
dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum
ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut
venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas;
responde: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae,
Transmigra in montes sicut passer (Psal. X, 2)? Bonum est enim
tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit,
ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in
montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat
hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion;
non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut
passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?
6. Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te
amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres,
quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco:
Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Non
justitia ipsorum, sed justitia tua. Audi talem montem Apostolum:
Ut inveniar in illo, inquit, non habens justitiam meam quae ex lege
est, sed eam quae est per fidem Christi (Philipp. III, 9).
Illi autem qui per justitiam suam montes esse voluerunt, sicut Judaei
quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: Ignorantes
enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non
sunt subjecti (Rom. X, 3). Qui autem subjecti sunt, sic sunt
alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia
vero subjecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem
pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad
colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis
montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons
erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur
hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen
timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? Numquid
Paulus pro vobis crucifixus est (I Cor. I, 13)? Sed levate
oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia, Ego plantavi,
Apollo rigavit: sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et
terram; quia Deus incrementum dedit (Id. III, 6). Ergo
montes in circuitu ejus. Sed quomodo montes in circuitu ejus, sic et
Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Si ergo montes in circuitu ejus, et Dominus circuitu plebis suae,
constringit Dominus plebem suam in unum vinculum charitatis et pacis,
ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in
aeternum: et hoc est, ex hoc et usque in saeculum .
7. [vers. 3.] Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus
suas. Modo quidem justi aliquantum laborant, et modo aliquando
injusti dominantur justis. Quibus mobis? Aliquando injusti
perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel
judices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis
suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut
exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus
Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem,
et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc
conjicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas
hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent
hujusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt
nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit
Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? Servi,
obaudite dominis vestris secundum carnem: quia est dominus secundum
spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales
secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non
vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus
efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus
es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo jubente servis homini,
non illi servis, sed illi qui jussit. Et hoc ait: Obaudite dominis
vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate
cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed
quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona
voluntate (Ephes. VI, 5, 6). Ecce non fecit de servis
liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites
Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis,
convertat illum Christus, et non ei dicat, Dimitte dominum tuum;
jam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et
iniquus, tu jam fidelis et justus; indignum est ut justus et fidelis
serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis, Servi: et
ut corroboraret; servum, hoc dixit, Exemplo meo servi; prior
servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus
sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis?
Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi
erant, injuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro
odio: ait enim, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). Si Dominus coeli et terrae, per quem
facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et
furentibus, et tanquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et
arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet
dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota
dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori,
sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intelligite de
potestatibus et regibus, de omnibus culminibus hujus saeculi.
Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non
timent Deum. Julianus exstitit infidelis imperator, exstitit
apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt
imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non
agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola
colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem
dicebat, Producite aciem, ite contra illam gentem; statim
obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et
tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.
8. Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent justis? Non sic
erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: Quoniam non derelinquet
Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Sentitur ad tempus
virga peccatorum super sortem justorum; sed non ibi relinquitur, non
erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus;
veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget
ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab
ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram (Matth.
XXV, 32, 33). Et videbis ibi multos servos inter oves, et
multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves,
multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos,
omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum,
omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt
boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt
malis dominis, ferant ad tempus: Quia non derelinquet Dominus virgam
peccatorum super sortem justorum. Quare hoc? Ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant justi iniquos
dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se
ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi
destruetor omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in
omnibus (I Cor. XV, 28). Ad hoc se servantes, et hoc corde
contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant
perdurantes, non extendunt manus suas in iniquitatem. Nam si videant
quia semper est virga peccatorum super sortem justorum, cogitant apud
se, et dicunt: Quid mihi prodest quia justus sum? Semper mihi
dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego
iniquitatem; quia nihil prodest tenere justitiam. Ne autem hoc
dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga
peccatorum super sortem justorum: non eam relinquet Dominus super
sortem justorum, ut non extendant justi in iniquitatem manus suas; sed
teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant.
Melius est enim injustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit?
Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.
9. [vers. 4, 5.] Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus
paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam.
Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se
sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in
omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive
exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem,
sicut Apostolus ait, Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Et ideo sequitur,
Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
10. Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde
(Psal. XXXVI, 27), quia non zelat in peccatoribus, pacem
peccatorum intuens (Psal. LXXII, 3); sic pravi cordis , qui
scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et
inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas
luit. Declinanti autem a Deo, cujus disciplinam ferre noluit, fit
illi per judicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde
continuo subjungit: Declinantes autem in strangulationem abducet
Dominus cum operantibus injustitiam: id est, quorum facta imitati
sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia
non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid
habebunt? Jam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii
sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra?
quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus,
hanc suscipiunt montes, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3).
Ipsa est Christus: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque
unum, et medium parietem maceriae solvit (Ephes. II, 14).
Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa
haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant
pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio
piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii.
Audite Evangelium: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei
vocabuntur (Matth. V, 9). Audite et conclusionem hujus psalmi:
Pax super Israel. Israel, Videns Deum; Jerusalem, Visio pacis
interpretatur. Intelligat Charitas vestra: Israel interpretatur,
Videns Deum; Jerusalem interpretatur, Visio pacis. Qui non
commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Jerusalem. Non
commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et pax
super Israel. Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est:
et ipse Israel est et Jerusalem; quia populus ille Dei, ipsa est
civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et
Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo
venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis?
Qui oderunt Jerusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere
unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in
populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint, Pax
vobiscum, Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt.
Quibus dicunt, Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum.
Et quibus dicitur, Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones
amplectuntur, et odiunt pacem . Si enim in spiritu eorum esset pax,
nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo
pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum
audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Jerusalem est
visio pacis, et nos Israel, et pax super Israel.
|
|