|
1. [vers. 1.] Sicut jam meministis, ex ordine nobis
tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter
illos psalmos est, quorum est titulus, Canticum graduum. Est
autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam
Jerusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis (Galat.
IV, 26)? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in
terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa
permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem
nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad ejus
reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam
redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione,
sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad
nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum : et
docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia
toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos,
quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo,
fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Jesus
Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et
ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos
oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam
recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos:
et illis mansit , et ad nos venit; illis mansit in majestate, ad nos
venit in carne. Eramus autem ubi ? Si redemptor noster ille dicitur
captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere
captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Pejor est barbaris
diabolus et angeli ejus. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis
redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro
nobis dedit.
2. Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum
interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate,
suspirans aeternae Jerusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu
quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: Omnis creatura
congemiscit et dolet usque nunc. Et iterum: Vanitati enim creatura
subjecta est, ait, non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe.
Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen
credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his
tantum gemit , qui nondum crediderunt? jam vero in his qui crediderunt
non gemit, nec parturit creatura? Non solum autem, inquit, sed et
nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui jam spiritu Deo
servimus, qui jam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias
quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo et nos ipsi in
nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem
corporis nostri. Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles,
adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In
ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae
praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in
coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam
fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum
diceret, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem
exspectantes, redemptionem corporis nostri; quasi diceretur ei, Quid
tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator
salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subjunxit et ait, Spe
enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod
enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus,
per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 20-25). Ecce
quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, jam quidem
exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore
suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia spe
salvi facti sumus. Jam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed
re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro
nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra,
quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus:
Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20). Ita factum est ut converteremur ad Deum.
Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et
bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus , et faciem habentes
ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus,
ut jam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui
adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam
tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur;
asper quidem ventus, sed ventus prosper est ; cum labore quidem, sed
cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra
gemebamus, gemunt autem et illi qui jam crediderunt; quomodo autem
facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur:
Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim, Scimus enim quia lex
spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato
(Rom. VII, 14). Ecce unde facti sumus captivi, quia
venundati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui
consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non
possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide
justitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut
redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo justos,
qualem sanguinem fudit? Justorum quidem sanguinem fudit;
Prophetarum, patrum nostrorum, justorum sanguinem fudit et martyrum:
tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit ejus
qui non justificatus, sed justus natus est: illo sanguine fuso,
perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis,
redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.
3. Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut
consolati. Hoc voluit dicere, Facti sumus gaudentes. Quando? Cum
converteret Dominus captivitatem Sion. Quae Sion? Ipsa
Jerusalem, et aeterna Sion. Quomodo aeterna Sion, quomodo captiva
Sion? In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes
illius civitatis cives captivi sunt; sed qui inde peregrinantur, ipsi
captivi sunt. Homo civis est Jerusalem, sed venditus sub peccato,
factus est peregrinus. De propagine ipsius natum est genus humanum,
et implevit terras captivitas Sion . Et ista captivitas Sion quomodo
umbra illius Jerusalem? Umbra illius Sion quam acceperunt Judaei in
imagine, in figura fuit in captivitate in Babylonia, et post
septuaginta annos rediit ille populus ad civitatem suam (Jerem.
XXIX, 10; et I Esdr. I). Septuaginta anni significant
omne tempus quod septem diebus volvitur: cum autem transierit omne
tempus, tunc redimus et nos ad patriam nostram; quomodo ille populus
post septuaginta annos rediit a captivitate Babyloniae. Babylonia est
enim mundus iste: Babylonia enim interpretatur, Confusio. Videte
si non est confusio tota vita humana. Quidquid agunt homines in spe
vana, quando cognoverint quid agunt, erubescunt. Quare laborant?
cui laborant? Filiis meis, inquit. Et ipsi cui? Filiis suis. Et
ipsi quibus? Filiis suis. Nemo ergo sibi. Ab ista ergo confusione
jam conversi erant, quibus dicit Apostolus: Quam enim gloriam
habebatis in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)?
Confusio ergo est ista tota vita rerum humanarum, non pertinens ad
Deum. In hac confusione, in ista Babylonia, captiva tenetur
Sion: sed convertit Dominus captivitatem Sion.
4. Et facti sumus, inquit, sicut consolati: id est, gavisi
sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi
miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium, Quare quasi
consolati, nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in
spe: cum transierit res , de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non
opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem
velut consolati ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad
similitudinem ponitur hoc verbum, sicut: quod dicimus, sicut,
aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo
ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi
locutione hominum danda sunt, ut facile intelligatur. Quando
dicimus, Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc
dicimus: et, Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad
similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus, Fecit sicut vir
bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni?
Fecit tanquam justus; hoc tanquam, non negat eum justum esse, sed
proprietatem ejus ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum
senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia
justus es, sicut justus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus
fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, sicut consolati
gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tanquam
consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim
moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori
timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod spararemus. Quia
ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe
consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus
captivitatem nostram, ut jam de captivitate viam teneamus, et eamus ad
patriam. Jam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes
nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari
nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via
(Joan. XIV, 6). Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam
tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut
latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad
te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens,
canta tanquam consolatus; quia ille te praecessit, qui jussit ut
sequaris.
5. [vers. 2, 3.] Tunc repletum est gaudio os nostrum, et
lingua nostra exsultatione. Os, fratres mei, quod habemus in
corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo,
aut potu, aut aliquare tali missa in os. Impletur aliquando os
nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os
plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est
in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si
bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium
legeretur. Insultabant enim Judaei Domino, quia discipuli ejus non
lotis manibus manducabant. Illi insultabant, qui munditiam foris
habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum
justitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat
munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae
foris sunt munda sint. Mundate, inquit, quae intus sunt, et quae
foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Ipse Dominus
dicit alio loco: Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt
vobis (Luc. XI, 41). Unde autem procedit eleemosyna? De
corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil
fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod
porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui,
foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui
invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix
erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis,
unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et
munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat
iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: Iste si esset propheta,
sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde noverat utrum sciret,
an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam
repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille
qui munditiam tenebat quasi in carne, exsufflaret, repelleret,
abjiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret ejus
munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse
qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam
noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus
corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset
pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini?
Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae
venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse
esse frontosa, frontosior facta est ad salutem. Irrupit in domum quo
non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus
recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi
videbatur; propterea non curabatur. Jam quae sequuntur in Evangelio
nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia
et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat (Luc.
VII, 36-50).
6. Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod
pertinet ad praesentem versum ubi dictum est, Impletum est gaudio os
nostrum, et lingua nostra exsultatione: quaerimus enim quod os, et
quae lingua. Attendat Charitas vestra. Insultatum est Domino,
quia non lotis manibus discipuli ejus manducarent. Respondit illis
Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: Audite omnes, et
intelligite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed
quod exit. Quid est hoc? Cum dixit, Quod intrat in os, nonnisi os
corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant
homines cibi; quia, Omnia munda mundis; et, Omnis creatura Dei
bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
(I Tim. VI, 4). In figura Judaeis posita erant quaedam, et
immunda dicta sunt (Levit. XI). Sed postea quam lux ipsa venit,
remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in
spiritu: et non est impositum jugum observationis Christianis, quod
impositum erat Judaeis; quia Dominus dixit, Jugum enim meum suave
est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30): et, Omnia,
ait Apostolus, munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil
est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I,
15). Quid voluit intelligi? Mundo homini et panis et porcina
munda est, immundo nec panis, nec porcina. Immundis autem, inquit,
et infidelibus nihil est mundum. Quare nihil est mundum? Sed polluta
sunt, inquit, eorum et mens et conscientia: quia si interius quod
est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si
ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non
possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi
est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim
taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si
de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de
redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste, Cum converteret
Dominus captivitatem Sion, facti sumus jucundati; tunc impletur vero
gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe
gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel
in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de
isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem
cordis. Nam inde, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam
ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
7. Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum
audimus in Evangelio, non intelligimus nisi os corporis; absurdum est
et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum
manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus:
Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat. Quando ergo
manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus?
Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es?
Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os
intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus, Non quod intrat in os,
sed quod exit, inquinat? Secutus eodem loco secundum alium
evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intelligas non
de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: De corde
enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia,
blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem
manibus manducare, non coinquinat hominem (Matth. XV, 1-20;
et Marc. VII, 5-23). Illa ergo, fratres mei, quomodo
exeunt de ore, nisi quia exeunt de corde, sicut ipse Dominus dicit?
Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat:
Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore
nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si
aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore
ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis jam Deus audivit.
Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo
nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me
furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem
surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non
solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo
vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid
ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei.
Ecce adhuc in stratu suo jacet, nondum surrexit ut furtum faciat;
vigilat, et exspectat ut homines dormiant: jam Deo clamat, jam fur
est, jam immundus est, jam facinus de ore interiore processit.
Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi
decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non
feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas
auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis.
Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo
interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid
sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud
homines.
8. Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os
cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore
intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia.
Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cujus? Non hominis,
sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus
quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo , noli esse
securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab
injustis judicibus, tacebat et orabat. Os ejus non audiebatur ab
hominibus, cor ejus clamabat ad Deum (Dan. XIII, 35,
etc.). Numquid quia vox ejus de ore corporis non processit,
propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit,
nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore,
cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali
facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum
fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens
erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes
innocentes erunt, oculi innocentes erunt, aures innocentes erunt ;
omnia membra tua justitiae militabunt, quia imperator justus tenuit
cor.
9. Tunc dicent inter Gentes, Magnificavit Dominus facere cum
eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati.
Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per
totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto
orbe terrarum pretium nostrum accipitur; Amen respondetur. Dicunt
ergo inter Gentes Jerosolymitani captivi, Jerosolymitani redituri ,
peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? Magnificavit
Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati. Numquid ipsi secum
fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt.
Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et magnificavit Dominus
facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus
jucundati.
10. [vers. 4.] Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrens in austro. Quid sit hoc, attendat Charitas vestra.
Jam dixerat, Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quasi de
praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens,
futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum
in alio psalmo diceret, Foderunt manus meas et pedes meos,
dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17). Non dixit,
fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi
vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem:
futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura
sunt, Deo jam facta sunt. Hic ergo cum diceret,
|
“Cum converteret
Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc
repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione;”
|
|
ut
ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait,
|
“Tunc dicent
inter Gentes.”
|
|
Dicent, jam de futuro est.
|
“Magnificavit Dominus
facere nobiscum; facti sumus jucundati .”
|
|
Tunc cum cantabantur,
futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tanquam de
futuris, qui futura tanquam praeterita praecinebat: Converte,
Domine, captivitatem nostram. Nondum erat ergo conversa captivitas,
quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi,
quod orabatur tunc, jam factum est: Converte, Domine, captivitatem
nostram, sicut torrens in austro. Sicut convertuntur torrentes in
austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed
patebit modo, adjuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco
Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: Sicut
glacies in sereno, ita solventur peccata tua (Eccli. III,
17). Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat
aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster
autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et
implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno
enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in
captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster
Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore
iniquitatis; tanquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra.
Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim
laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana
quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus,
periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum
humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius
puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum
novit; quare plorare jam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed
si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.
11. [vers. 5.] Sequitur enim: Qui seminant in lacrymis, in
gaudio metent. In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus.
Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra
sunt: de quibus seminibus ait Apostolus,
|
“Bonum autem facientes non
deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum
tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos
fidei”
|
|
(Galat. VI, 8-10). Loquens itaque de ipsis
eleemosynis, quid ait? Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et
metet (II Cor. IX, 6). Ergo qui multum seminat, multum
metet: qui parce seminat, parce et metet; et qui nihil seminat,
nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina
seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui
in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum
potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo
nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non
habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim
seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem
dixerunt Angeli, Pax in terra divitibus hominibus? Sed, Pax in
terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In Zacchaeo
magna voluntas , in Zacchaeo charitas magna. Suscepit Dominum
hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus
promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum
redditurum (Id. XIX, 6, 8); ut intelligas propterea sibi eum
tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde
debita redderet. Magna voluntas; multum dedit, multum seminavit.
Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit? Imo tantum,
quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem
voluntatem habebat (Luc. XXI, 1-4). Misit duo minuta de
tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si
attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt,
paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit
ille.
12. Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod
seminemus, ut metamus illam messem? Est: Calicem aquae frigidae qui
dederit discipulo, non perdet mercedem suam. Calix aquae frigidae non
duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis
constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui
illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena
charitate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus
minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine
causa addidit, frigidae, ut pauperem ostenderet. Ideo dixit,
Calicem aquae frigidae, ne quis vel inde causaretur quod lignum non
habuerit unde calefaceret aquam. Calicem aquae frigidae qui dederit
uni ex minimis, non perdet mercedem suam (Marc. IX, 40; et
Matth. X, 42). Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec
hoc habet; Pax in terra hominibus bonae voluntatis: tantum illud
timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus
gelavit; nondum soluta sunt peccata ejus sicut torrens in austro, quia
voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus?
Accedit voluntas fervens, jam soluta calore austri; etsi nihil
habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici?
Intendat Charitas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt
in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres
vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus,
etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent
petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non
illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste
non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat
claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui juvenis est
et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum:
ille indiget, ille dives est.
13. Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur
illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto
ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret,
frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior
corpore, trajicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite
eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque
pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille
pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas,
et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu
plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec
laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praesitisti
eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos
estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et
omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet
corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in
charitate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei
qui non habet : in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non
habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos
solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum
laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita, nolite deficere. In
lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei?
Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne
aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum,
videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet
enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus
transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei;
seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia qui
seminant in lacrymis, in gaudio metent. Mittunt semina sua, bonam
voluntatem et bona opera.
14. [vers. 6.] Euntes ibant, et flebant, mittentes semina
sua. Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant.
Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias
misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros,
crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem
suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius
est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est
ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus
impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non
deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus,
tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum
recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam
gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi
morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti, Ubi est,
mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV,
55)? Sed quare jam gaudent? Quia portant manipulos suos. Quia
euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare, mittentes
semina sua? Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.
15. Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam
misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat
canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere
et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab
Jerusalem in Jericho, incidit in latrones. Non descenderet , et
non incideret in latrones. Jam ergo Adam descendit, et incidit in
latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et
contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non
potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Jesus
Christus: illi enim dictum est, Nonne verum dicimus nos, quia
Samaritanus es tu, et daemonium habes? Ille non dixit, Non sunt
Samaritanus; sed dixit, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII,
48, 49). Samarites enim interpretatur, Custos. Si diceret,
Non sum Samaritanus; diceret, Non sum custos. Et quis alius
custodiret? Deinde ponens similitudinem: Transiit Samarites, et
fecit cum illo misericordiam, sicut scitis. Jacebat autem in via
vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos
contempsit: curavit nos, levavit in jumentum, in carne sua ;
perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario,
id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, charitatem Dei
et charitatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet
et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Dixit autem
stabulario: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi
(Luc. X, 30-37). Amplius erogavit Apostolus; quia cum
omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tanquam milites
Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis
laboravit, et annonas suas provincialibus donavit (I Cor. IV,
12; I Thess. II, 7, 9; et II Thess. III, 8,
9). Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus;
ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.
|
|