|
1. [vers. 1.] Inter omnia cantica quibus est titulus, Canticum
graduum, iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum
est, Salomonis. Sic enim praenotatur: Canticum graduum
Salomonis. Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris,
ut quaeramus quare sit additum, Salomonis. Nam quid sit Canticum
graduum, non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc,
quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et charitatis ad illam
supernam Jerusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi
laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui
proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere
quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis;
amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam
sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde,
quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione,
in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in
charitate aeternorum. Sed quare sit additum, Salomonis, quantum
inspiraverit Dominus, dicam Charitati vestrae.
2. Salomon erat tempore suo filius David, magnus ille, per quem
multa sancta praecepta et salubria monita et divina sacramenta Spiritus
sanctus in divinis Litteris operatus est. Nam ipse Salomon mulierum
amator fuit, et reprobatus est a Deo: et usque adeo laqueus illi fuit
illa cupiditas, ut a mulieribus etiam idolis sacrificare cogeretur,
sicut de illo Scriptura testis est (III Reg. XI). Sed si
illo cadente, quae per illum dicta sunt, delerentur; judicaretur quia
ipse dixerat, non per illum dicta erant. Optime igitur etiam hoc egit
misericordia Dei et Spiritus ejus, ut quidquid boni per Salomonem
dictum est, Deo tribueretur; peccatum autem hominis homini. Quid
mirum quia in populo Dei cecidit Salomon? In paradiso non cecidit
Adam? Non cecidit de coelo angelus, et diabolus factus est? Ideo
docemur in nullo hominum spem esse ponendam. Quia et iste Salomon
aedificaverat templum Domino (Id. VI), in typo quidem et in
figura futurae Ecclesiae et corporis Domini; unde dicit in
Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud
(Joan. II, 19): quia ergo ipse aedificaverat illud templum,
aedificavit sibi templum verus Salomon Dominus noster Jesus
Christus, verus pacificus. Nomen enim Salomonis interpretatur
Pacificus: est autem ille verus pacificus, de quo dicit Apostolus,
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse est verus
pacificus, qui duos parietes e diverso venientes in se copulavit,
quibus factus est lapis angularis, venienti populo ex circumcisione
credentium, et venienti populo ex praeputio Gentium et ipsorum
credentium; fecit unam Ecclesiam de duobus populis, factus est illis
lapis angularis (Ephes. II, 14-22), et ideo vere
pacificus. Quia ergo ille verus Salomon; Salomon autem ille filius
David de muliere Bethsabee (II Reg. XII, 24), rex
Israel, figuram gestabat hujus pacifici, quando templum aedificavit:
ideo ne illum putes Salomonem qui aedificavit domum Deo, alium
Salomonem tibi ostendens Scriptura sic coepit in Psalmo: Nisi
Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam.
Dominus ergo aedificat domum, Dominus Jesus Christus aedificat
domum suam. Laborant multi in aedificando; sed si non ille
aedificet, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Qui sunt qui
laborant aedificantes? Omnes qui in Ecclesia praedicant verbum Dei,
ministri Sacramentorum Dei. Omnes currimus, omnes laboramus, omnes
aedificamus modo; et ante nos cucurrerunt, laboraverunt,
aedificaverunt: sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum
laboraverunt, aedificantes eam. Ideo quosdam videntes ruere
Apostoli, et proprie Paulus ait: Dies observatis, et annos, et
menses, et tempora; timeo vos , ne forte sine causa laboraverim in
vos (Galat. IV, 10, 11). Quia noverat se intus a Domino
aedificari, plangebat istos, quia sine causa laboraverat in eis. Nos
ergo loquimur foris, ille aedificat intus. Quomodo audiatis, nos
advertimus; quid cogitetis, ille solus novit qui cogitationes vestras
videt. Ipse aedificat, ipse monet, ipse terret, ipse intellectum
aperit, ipse ad fidem applicat sensum vestrum: et tamen laboramus et
nos tanquam operarii; sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum
laboraverunt aedificantes eam.
3. Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei,
populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit
Apostolus? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor.
III, 17). Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum
qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et jam dormierunt, et qui
post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in
finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino
numerati, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19); grana illa quae modo gemunt inter paleas,
quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata
(Matth. III, 12): omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex
hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adjuncti etiam
ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a
peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam
civitatem. Ipsa est Jerusalem. Habet custodes: quomodo habet
aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes.
Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: Timeo ne sicut
serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a
castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3).
Custodiebat, custos erat ; vigilabat, quantum poterat, super eos
quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus
positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tanquam custodiant
populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine
superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt.
Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et
episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa
redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus
vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse
custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque
adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque
quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo
custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus.
Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non
possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de
quo dicitur, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit
qui custodit eam? Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor
noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit
ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis . Ille enim dormivit
in cruce semel, et surrexit; jam non dormit. Estote Israel; quia
non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX,
4). Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri,
simus Israel . Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed
custodiri volumus vobiscum. Tanquam vobis pastores sumus, sed sub
illo Pastore vobiscum oves sumus. Tanquam vobis ex hoc loco doctores
sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli
sumus.
4. [vers. 2.] Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est
propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus.
Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo
acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare
sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et
illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat
se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et
quid audit in isto psalmo? In vanum est vobis ante lucem surgere.
Quid est, In vanum est vobis ante lucem surgere? Si surgatis
antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in
tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut
surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante
Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se
volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis
ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi
Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in
quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: Pater,
inquit, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum
(Joan. XVII, 24). Magnum donum, magna gratia, magna
promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est
Christus? Sed jam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est
excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis
dicit ipsa lux: Non est discipulus super magistrum, nec servus super
dominum suum (Matth. X, 24). Qui volebant discipuli esse super
magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem
volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis
ergo dicit iste psalmus, In vanum est vobis ante lucem surgere.
Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum
passionem Domini, jam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad
dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in
vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc
audiret, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum
(Id. XX, 21, 22). Ego veni humilis esse, et vos ante me
vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac
vultis ire, qua ego non eo, In vanum est vobis ante lucem surgere.
Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare
volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione
sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim
passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus,
qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait
illi, Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud.
Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit
Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: Redi post me, satanas
(Id. XVI, 21-23). Ideo enim satanas, quia ante lucem vis
surgere. Redi post me, ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo,
illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere.
5. Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus, In
vanum est vobis ante lucem surgere. Et quando surgemus? Cum fuerimus
humiliati: Surgite posteaquam sedistis. Surrectio exaltationem
significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intelligitur
sessio in honore judicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo
in honore judicandi sessio? Sedebitis super duodecim sedes,
judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Quomodo
in signo humilitatis sessio? Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad
puteum (Joan. IV, 6). Fatigatio Domini, infirmitas Domini
fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa
infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa
humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas
ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia, Quod infirmum est Dei,
fortius est quam homines. (I Cor. I, 25). Ideo dicit in
quodam psalmo: Domine, tu cognovisti sessionem meam, et
resurrectionem meam (Psal. CXXXVIII, 2); id est
humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem
vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos
potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista
conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt
. Quid ergo vultis ante lucem surgere? In vanum est vobis.
Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est
lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo. Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus
erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit?
Propter nos semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec
est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: Propter quod et Deus
illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen
(Philipp. II, 6-9). Jam vos ad illud nomen festinatis;
surgite, sed posteaquam sedistis. Surgere vultis, sed primo sedete:
et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis
regnum, cadis a regno antequam surgas. Potestis bibere, inquit,
calicem quem ego bibiturus sum? Et illi: Possumus. Et ille:
Calicem, inquit, meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad
sinistram meam, ait, non est meum dare vobis: aliis paratum est a
Patre meo (Matth. XX, 22, 23). Quid est, non est meum
dare vobis? Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed
si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. Aliis paratum est;
et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, Alii estote?
Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari. Intellexerunt ergo
humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc
audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: Surgite posteaquam sedistis.
6. Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet
quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret
jussum esse sedere aut ad judicandum, aut ad epulandum et gaudendum,
et majorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis
addidit, Qui manducatis panem doloris. Illi ergo manducant panem
doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle
plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas
disponit? Ascensiones, inquit, in corde ejus disposuit. Quis?
Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum.
Humiliemur in saeculo: ascendamus . Quomodo? Corde. Quia ipsa
ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. In convalle,
inquit, plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Quomodo
erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur
loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen
quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum
est: non ait, A colle surgite; nec ait, a campo; sed, a
convalle, ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in
convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis, Factae sunt
mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi
est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? bene surgis, quia sedisti.
7. Et quasi diceres, Quando surgemus? modo jubemur sedere; quando
erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te
praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem
surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam
exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia
ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando
dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est
in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva
facta est (Gen. II, 21, 22); sic et Domino cum dormiret in
cruce, latus ejus lancea percussum est (Joan. XIX, 34), et
Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia. Ecclesia enim
conjux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere.
Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non
est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi
mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat
te iste psalmus, quasi interrogares, Quando surgam? fortassis
priusquam sedero? Cum dederit, inquit, dilectis ejus somnum. Dat
hoc Deus, cum dormierint dilecti ejus; tunc surgent dilecti ejus, id
est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti ejus.
Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? Omnes
quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV,
51). Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit
Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus.
Si autem membra ejus sumus, tunc sumus dilecti ejus, tunc ad nos
pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit
ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere,
id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux
nostra non sit exlatatus in carne, nisi posteaquam mortuus est.
Constituti ergo membra ejus, et in membris ejus dilecti ejus, cum
somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus
resurrexit, jam non moriturus. Resurrexit Lazarus (Joan. XI,
44), sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi (Matth.
IX, 25), sed moritura; resurrexit filius viduae (Luc.
VII, 15), sed moriturus: resurrexit Christus, non moriturus.
Audi Apostolum: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et
mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Talem spera
resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter
felicitatem terrae hujus. Nam si propter felicitatem vitae hujus vis
esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam
felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris
perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit , surge:
sede prius, et sic surge, cum dederit somnum dilectis ejus.
8. [vers 3.] Quasi quaereres iterum, Quibus dilectis? Ecce
haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quando dicit,
fructus ventris; parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in
qua spiritualiter ostenditur quod dictum est Evae: In gemitu
parturies. Parit enim Ecclesia filios conjux Christi; et si parit,
parturit. In cujus figura etiam Eva mater vivorum appellata est
(Gen. III, 16, 20). In membris parturientis erat ille qui
dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur
in vobis (Galat. IV, 19). Sed non frustra parturivit, nec
frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum;
abundabunt justi, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit
illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione
mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et
quid dicetur? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus
ventris. Hujus fructus , non, hic fructus; merces hujus fructus
ventris. Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa
merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces?
Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cujus ventris?
Ecclesiae: in cujus ventre, quia ejus typum Rebecca gestabat, duo
illi gemini tanquam duo populi luctabantur (Gen. XXV, 22,
23). Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum
natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis;
gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos
praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus
est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et
mali. Fructus autem ventris in Jacob erat, quia ipsum dilexit
mater. Jacob dilexi, dicit Deus, Esau autem odio habui (Malach.
I, 2, 3; Rom. IX, 13). Ambo de uno utero processerunt;
unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo ejus fructus
erit. Ergo merces fructus ventris.
9. [vers 4.] Sicut sagittae in manu potentis, sic filii
excussorum. Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta
est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine, Ecce haereditas
Domini, filii, merces fructus ventris? Excussi sunt quidam de manu
Domini, tanquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram
impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua
dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Et quomodo
ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia
sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. De arcu
excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius
vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo
mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret
sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non
ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille
habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret
illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi
excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos
ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt
intelligendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo
dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum.
10. Intendat paululum Charitas vestra. Quaesitum est quare
excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos
excussos, quia praecepit eis Dominus, Si exieritis de civitate in
qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris (Matth.
X, 14). Sed ait alius, Non ergo filii excussorum dici
debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit
Dominus, quibus dixit, Excutite pulverem de pedibus vestris; non
excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti
sententiae , ille a quo jam ista tractata et dicta erant: verumtamen
nos, quantum adjuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint
etiam excussi, quibus ait Dominus, Excutite pulverem de pedibus
vestris; invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi
excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se
excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens
est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et
excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud
excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur,
excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens
est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur
ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis
pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed
pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus
aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde
excutitur. Nam et, Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est
vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui
inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis
de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo
exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur;
et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non
dicantur filii excussorum filii Apostolorum?
11. Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo
enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et
ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis
aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam
aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim
dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus
excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intelligo,
fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos
dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et
operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent.
Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: Agnovit bos possessorem
suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit
(Isai I, 3). Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de
propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem
audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et jumenta quae videt,
cogitaverit; nescio quid intus tanquam in involucro positum forinsecus
pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid
significant. Quid ergo dicitur homini jam pronuntiare volenti?
Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta
nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum,
nescio quem hovem significat. Nam asinus in figura populi Dei,
jumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos
ille de quo dicit Apostolus, Bovi trituranti os non infrenabis.
Numquid de bobus pertinet ad Deum, dixit? Sed propter nos
Scriptura dicit (I Cor. IX, 9, 10). Omnis ergo qui
praedicat verbum Dei, monet, objurgat, terret; triturat aream, et
bovis implet officium. Veniebat bos de gente Judaeorum; inde enim
praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est
a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit
Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non
erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Jesus
Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio
collocatus est; Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe
Domini sui. Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur?
Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid
operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret
Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata
sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo
excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum.
Ipsi in manu potentis positi tanquam sagittae, pervenerunt usque in
fines terrae. Unde dici habet in fine: Ecce haereditas Domini,
filii, merces fructus ventris. Quia ideo de finibus terrae colligitur
ista haereditas: quia, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii
excussorum; id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi
sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si
potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit.
12. [vers. 5.] Beatus homo qui implevit desiderium suum ex
eis. Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non
amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret
quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id
quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis
desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam
jumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem
corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem
sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal.
LI, 2); si dicis, Desiderat et deficit anima mea in atria
Domini (Psal. LXXXIII, 3): imples desiderium tuum ex
eis; non quia jam illi possunt tale desiderium implere, sed tales
imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum.
13. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur.
Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte
ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur;
sicut dicitur de Sapientia: In portis autem civitatum audenter dicit
(Prov. VIII, 3). Quanto tempore justitiam innocentes
tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est
qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est
porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit,
Ego sum janua (Joan. X, 9). Si janua est, et porta est.
Janua enim dicitur domus; janua civitatis porta est, porta domus
janua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur
civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est:
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes
eam; et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares, Nisi
Dominus, inquit, custodierit civitatem, in vanum laboravit qui
custodit eam. Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet
januam tanquam domus, et habet portam tanquam civitas. Qui est ergo
janua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta
civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat.
Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta.
Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae
sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae;
et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est, Postula a me, et
dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae (Psal. II, 8). Praedicatum est, auditum est, antequam
fieret; et jam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra
Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non
Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit,
non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me
praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem
qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per
portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant
ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum
sermonem, ex nostra pollicitatione, adjuvante Domino, vobis
reddendum ex Evangelio de columba . In cujus nomine promisimus, in
illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores,
ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis.
|
|