|
1. [vers. 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres charissimi,
Spiritualibus spiritualia comparamus; animalis autem homo non percipit
quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 13, 14); cavendum est
ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei,
scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter
(quanquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro
eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque
concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte
non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non
acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium
Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et
effundantur lapsu vestigia ejus, et dicat in corde suo, sine causa se
Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus
se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed
etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: Beati omnes qui
timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum
manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Adhuc possumus hic, et
quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte
quid sequitur:
|
“Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus
tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae.
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.”
|
|
Quomodo? Ut sit
uxor ejus tanquam vinea fertilis in lateribus domus ejus, et filii ejus
circumdent mensam ejus, tanquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt
mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed
ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero,
aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia
est, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et
terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum
nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit
autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui
est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum
est, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum (Psal.
CXXVI, 4); et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum
esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum
Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in
aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris
cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad
homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii
excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos
excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus
est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro
argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit
Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia
martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres,
quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam
catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos
contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo
se tenderent , quod ad hujus saeculi felicitatem non pertinet? Turpe
est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum
Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et
accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque
forte homini Dei fideli, civi illius Jerusalem, contingat etiam
ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste
Dominum; nam si timeret Dominum, uxor ejus tanquam vinea fertilis
esset in domo ejus, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret
Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam
arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non
percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut
simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum,
erimus in manu potentis tanquam sagittae, et jaculabitur nos de
praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis
verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare:
Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et
nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa
aeterna Jerusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista
abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare
ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius
dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet
illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut
majorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris,
respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum,
sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec
unum tantum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam,
senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum.
Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus ejus clausit
oculos ejus. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire
mali, ut efferat filios suos vivus, quando jam mortuus a filiis ad
sepulcrum gloriosum deductus est.
3. Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum:
exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo
timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi
homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus
Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum,
unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in
illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est
corpus ejus? Ecclesia ejus, dicente Apostolo, Quoniam membra sumus
corporis ejus (Ephes. V, 30); et, Vos autem estis corpus
Christi et membra (I Cor. XII, 27). Intelligamus ergo
vocem hujus hominis, in cujus corpore unus sumus homo; et ibi
videbimus ista vera bona Jerusalem. Sic enim dixit in fine: Et
videas bona quae sunt Jerusalem. Si autem ista bona terreno oculo
attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem
fecunditatemque conjugis, non sunt bona illius Jerusalem; quia bona
ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde
pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe
post te. Vis habere filios nunquam morituros, et cum semper
victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est, Vos autem
estis corpus Christi et membra.
4. Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut
admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit:
Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Multis
loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et
singulariter jam dicit, Labores fructuum tuorum manducabis. Superius
dixerat, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus:
modo quare, Labores fructuum tuorum manducabis; et non,
manducabitis? et quare, Labores fructuum tuorum; et non, Labores
fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus
loquebatur? Sed si jam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures
Christianos appello, in uno Christo unum intelligo. Plures ergo
estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures
sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cujus membra sumus; et
quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.
5. Ipse ergo describat jam; quia manifestum est quem describit.
Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et
ambulate in viis ejus, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis
ejus, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim
homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices
erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et
in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices
quam erant. Quid enim dicit Apostolus? Quasi tristes, semper autem
gaudentes (II Cor. VI, 10). Quare, semper? Et hic et
ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi
unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si
spe gaudentes, videte quid sequitur: In tribulatione patientes
(Rom. XII, 12). Martyres ergo in tribulatione patientes
erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod
promittitur, quid dicit Apostolus? Spes enim quae videtur, non est
spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus
(Rom. VIII, 24 et 25). Ecce quare omnia martyres
pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant.
Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui
occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non
videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur,
moras sibi fieri arbitrabantur.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona,
cujus hodie dies est , contempsit mundum. An forte quia timebat
Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor ejus tanquam
vinea fertilis erat in terra, et filii ejus circumdederant mensam
ejus? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic
describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut
acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem,
quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad
tormenta; alio die inventum est corpus ejus exanime. Clauserant enim
illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant
torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam.
Jacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud
Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum
nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit ?
7. Ergo sic audiamus istum psalmum, tanquam de Christo dicatur: et
omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus
vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in
saeculum saeculi. Est enim alius timor quem charitas excludit,
dicente Joanne, Timor non est in charitate; sed perfecta charitas
foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Non de omni timore
dicit quia mittitur foras a charitate; habes enim psalmum dicentem,
Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal.
XVIII, 10). Alius ergo timor permanet, alius excluditur.
Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus
est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui
propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis
aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicujus amissio chari,
ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea
timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi.
Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit
et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: Ubi vermis eorum
non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 43).
Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et
continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a
peccato. Timent quidem, sed non amant justitiam. Cum autem per
timorem continent se a peccato, fit consuetudo justitiae, et incipit
quod durum erat amari, et dulcescit Deus: et jam incipit homo
propterea juste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat
aeternitatem. Exclusus est ergo timor a charitate; sed successit
timor castus.
8. Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres
mei, intelligere quod dictum est, Beati omnes qui timent Dominum,
qui ambulant in viis ejus. Si potuero digne dicere de isto timore
casto, adjuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto
inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi
proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem
virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta
timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes
sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam
modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum
sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo
nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus
persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias, Et vidimus eum, et
non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Ergo
sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines
amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus
foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non
flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent:
sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant
oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus
pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando
dicebat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis
(Joan. XIV, 9)? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre
illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur
amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia
pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: Speciosus forma prae
filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Omnes homines superat illius
pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus
perforatum, an charitatem? Quando audimus quia passus est pro nobis,
quid amamus? Charitas amatur . Amavit nos, ut redamaremus eum; et
ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille,
et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus
omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus.
Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit
charitas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit ;
dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam
tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego
pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit.
Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas,
quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia
corporis, sed praesens est vigore majestatis, audivit vos. Quam
multi, si dicatur illis, Ecce jam Christus, cras dies judicii; non
dicunt, Utinam veniat! Qui enim dicunt, multum amant: et si
dicatur illis, Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est.
Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne
discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus.
Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos
antequam quaereremus eum . Castus ergo timor, fratres mei, hoc
habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam
et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore
amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne
perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam.
Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum
saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.
9. In quo est castus? Jam iterum interrogo aliquid, quod
vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur
nobis (quanquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret
homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid
amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem
rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare,
damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi
dicat, Quid facis? nemo, Noli facere; nemo, Quare fecisti?
Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis,
non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis.
Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia jam natus est timor castus,
permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si
diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena
felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia;
non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem
et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem
tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus
virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus
(Psal. LXXIX, 8). Timor castus exclamaret de psalmo, et
diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste
castus, amor verus, amor sincerus . Unam petii a Domino, hanc
requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae.
Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut
contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal.
XXVI, 4); id est, esse templum ejus, et protegi ab eo, hanc
unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis , ad hanc unam si cor
vestrum exercueritis , et hoc solum amittere timueritis, nec
invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram
sperabitis, et eritis in ejus corpore cui cantatur, Beati omnes qui
timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
10. Labores fructuum tuorum mandacabis. O vos, o tu, vos multi
qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse
videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, Fructum
laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum
suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de
labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores
pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint,
fructus laboris, ipse jucundat agricolam. Quid sibi vult, Labores
fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea
erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem,
de qua paulo ante diximus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes;
modo nos ipsi labores nostri jucundant, et laetos nos faciunt de spe.
Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit jucundare;
manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores
suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto
jucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum
exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6)? Et
ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore
psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id
est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus;
dictum est illis, Surgite posteaquam sedistis (Psal. CXXVI,
2): id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari
venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui
manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris.
Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet
aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta
suavitate plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae
orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua
manducatur ipse panis, de quo hic dicit, Qui manducatis panem
doloris. Alio loco dicit amans iste, cujus vocem in Psalmo plerumque
agnoscimus: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde
factae sunt lacrymae panis? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus
tuus (Psal. XLI, 4)? Antequam enim videamus eum qui nos
dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant
nobis Pagani, et dicunt: Ubi est quod colunt Christiani?
Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et
ipsi ostendant mihi Deum suum. Cum tibi hoc dicit paganus, non
invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo,
et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et
desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces
sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi
et ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie, Ubi est Deus
tuus? Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur, Ubi est? et absterget
lacrymas (Apoc. XXI, 4), et ipse pro pane lacrymarum
succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum
Dei, quo pascuntur Angeli. Interim modo labores fructuum, postea
fructus laboris. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et
bene tibi erit. Beatus es, de praesenti est; bene tibi erit, de
futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, beatus es; cum
perveneris ad fructum laborum tuorum, bene tibi erit. Quid dixit?
Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene
utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam
dulcis, quanto res dulcior erit!
11. Jam veniamus ad illud, Uxor tua: Christo dicitur. Ergo
uxor ejus, Eeclesia ejus; Ecclesia ejus, uxor ejus, nos ipsi.
Sicut vinea fertilis. Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim
parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes
intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos,
euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet.
Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est.
Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa . Habet quamdam
fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? In lateribus
domus tuae. Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint
latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc
habitaculo corporali diceret, forte hoc intelligeremus latera. Latera
dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in
sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum
consiliis amicorum; de illo dicimus, Mala latera habet. Quid est,
Mala latera habet? Mali illi inhaerent. Ergo et de alio, Bona
latera habet: bonis consiliis vivit. Quid est hoc? Bonis consiliis
regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec
sine causa et ipsa conjux de latere facta est. Viro dormiente, Eva
facta est (Gen. II, 21, 22), moriente Christo, Ecclesia
facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de
latere viri, quando latus lancea percussum est (Joan. XIX,
34), et Sacramenta profluxerunt. Ergo uxor tua ut vinea
fertilis. Sed in quibus? In lateribus domus tuae . In aliis qui
non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.
12. Filii tui. Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis
carnalibus nuptiis et conjugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia
quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et
in membris Ecclesiae erant. Ergo in conjuge ipsius erant, et conjux
erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo
de illis dicitur: Cum recesserit ab eis sponsus, tunc jejunabunt
filii sponsi (Matth. IX, 15)? Ergo ipsa conjux, et ipsi
filii . Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus
Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem
ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater ejus et fratres foris
stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris?
Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Judaei foris stantes. Et
foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus ejus, et cognati
ejus ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum
crediderunt, in lateribus domus ejus; non in quantum carnali
consanguinitate juncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et
faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait, Quae mihi mater, aut
qui fratres? Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non
habuit, quia dixit, Quae mihi mater? Quare? Ergo Petrus et
Joannes et Jacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra?
Et tamen quid eis dicit? Nolite vobis dicere patrem super terram;
unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXIII,
9). Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse
demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis
praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia
Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te
Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi
praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset
qui ei deberet praeponi . Ergo quid dicam? Dominus quid ait? Quae
mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos,
et ait: Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant; mater quomodo
erant? Addidit, Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi
frater, et soror, et mater est (Id. XXII, 46-50).
Puta, frater, propter sexum virilem quem habet Ecclesia ; soror,
propter feminas quas hic in membris habet Christus: mater quomodo,
nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per
Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intelligis
conjugem, in illis matrem, in illis filios.
13. Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici.
Quare pacifici? Quia, Beati pacifici, quia ipsi filii Dei
vocabuntur (Id. V, 9). Quia ergo in oliva fructus est pacis:
oleum enim pacem significat, quia charitatem significat; sine
charitate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem,
non habebant charitatem. Unde jam exposui Charitati vestrae quare
columba folia cum fructu portavit ad arcam (Gen. VIII, 11);
ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa
extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba
sola, sed habuerint et fructum, quod est charitas, ipsa columba illos
reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem . Tales ergo filii debent
esse in circuitu mensae Domini, velut novellatio olivarum. Perfecta
res est, magna beatitudo: jam quis ibi nolit esse? Cum videris
aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non
habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed
spiritualiter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange
quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et
non hic, fructuosius ibi quam hic.
14. Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. Ecce
sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ille est homo, qui sunt
homines; et ipsi homines, homo: quia multi unum, quia Christus
unus.
15. [vers. 5, 6.] Benedicat te Dominus ex Sion. Coeperas
enim attendere, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum: jam
forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant
ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui;
nescio qua ibas : Benedicat te Dominus, sed ex Sion. Noli
quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit
Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non
est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse
sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit
Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo
de Sion est ista benedictio. Benedicat te Dominus ex Sion; et
videas quae bona sunt Jerusalem. Nam illa bona non sunt Jerusalem.
Vis videre quia non sunt bona Jerusalem? Et avibus dictum est,
Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 22). Pro magno vis
habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis
nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo
nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim jam felicitas est
habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati
fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus
eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te
nascuntur spiritualiter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum
circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut videas
bona Jerusalem. Illa enim bona sunt. Quare sunt? Quia aeterna
sunt. Quare sunt? Quia ibi est rex, Ego sum qui sum (Exod.
III, 14). Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant;
labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis,
blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut
accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur.
Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur
pueritia; veniente juventute, moritur adolescentia; veniente
senectute, moritur juventus; veniente morte, moritur omnis aetas.
Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non
sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum
victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati
sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tanquam hoc dicunt parentibus
suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus
est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est,
Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6).
Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad
filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non
moriturum , sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona
Jerusalem, quia ipsa sunt. Benedicat te ergo Dominus ex Sion; et
videas quae bona sunt Jerusalem. Nam ista quae attendis bona, caecus
vides. Videas, sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo
bona Jerusalem? Omnes dies vitae tuae. Sed si vita tua aeterna
fuerit, in aeternum videbis bona Jerusalem. Si autem , fratres
mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim
quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus
moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia
discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos
videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra
induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non
torqueretur (Luc. XVI, 19, 23). Optandum illi forte erat
ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et
non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius
talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae
videas omnes dies vitae tuae, id est, ut cum ipsis bonis vivas in
aeternum.
16. Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt
bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati
parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius
pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum
stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est
illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflaMmamur,
propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus,
sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia omnes qui volunt pie
vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim.
III, 12)? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit,
ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est
diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster
vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas
aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis
qui vult pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patietur.
Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? Si enim in hac vita
in Christo sperantes sumus tantum, ait Apostolus, miserabiliores
sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Propter quid
damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest?
unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id. II, 9).
Amemus tantum , proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non
desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum
infidelibus et inobedientibus hominibus; pugnamus intus cum
suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus
adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX,
15); pugnamus adhuc, quoniam si spiritus vita est, tamen corpus
mortuum est propter peccatum. Sed quid futurum est? Si autem
Spiritus ejus habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum ejus qui
habitat in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Cum ergo
vivificata fuerint membra nostra mortalia, jam nihil resistet spiritui
nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis
ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit.
Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem
portamus infirmitate corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in
illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem,
et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? Ubi
est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et forte
moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur
novissima inimica mors. Cum haec destructa fuerit, immortalitas
succedet. Si nullus erit inimicus, quasi novissima destruetur mors
(I Cor. XV, 53, 54, 55, 26). Bonum nostrum cui
suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax
vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an
fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines,
infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum
habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo;
usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax?
Quam oculus non vidit, nec auris audivit. Qualis pax? De
Jerusalem, quia Jerusalem interpretatur, Visio pacis. Sic ergo
benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Jerusalem,
et videas omnes dies vitae tuae. Et videas, non filios tuos tantum,
sed filios filiorum tuorum. Quid est, filios tuos? Opera tua quae
hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis
eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam
aeternam, filii filiorum tuorum sunt. Videas filios filiorum tuorum;
et erit quod sequitur, quo concluditur, Pax super Israel. Haec pax
vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis
ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici
fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt
mensam Domini tanquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor,
qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus.
Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non
habebat (Matth. XXI, 18 et 19): sic sunt qui verba habent,
et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod
manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus
illum bene vivendo, et pascet nos in aeternum nobis vivere donando.
|
|