|
1. Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in
Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, et magnus in opere (Luc.
XIX, 2-9); sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta
misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna charitas (Marc.
XII, 42-44): sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis
est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit
diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia
vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus,
nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda
ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam
quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem,
manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut
sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus
colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi
non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia
non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et
conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales
autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam
gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui
cogitationibus et curis et sollicitudine hujus mundi, tanquam spinis
avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam
terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum,
aliud sexagenum, aliud centenum (Matth. XIII, 3-23): sive
parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et
propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos
non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint
hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut
lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat
nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet
ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant
ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc
facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? Cantavimus vobis,
et non saltastis; planximus, et non lamentastis (Id. XI,
17). Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam , quia erunt de
quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in
malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant
Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:
2. [vers. 1-3.] Saepe expugnaverunt me a juventute mea.
Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tanquam diceretur, Numquid
modo? Olim est Ecclesia ; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in
terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a
fratre malo et perdito Cain (Gen. IV, 8). Aliquando in solo
Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis (Id. V,
24). Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes
qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad
siccum (Id. VI-VIII). Aliquando in solo Abraham Ecclesia
erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris
ejus Lot, et in domo ejus in Sodomis Ecclesia erat, et pertulit
Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio
ipsorum liberavit (Gen. XII-XX). Coepit esse et in populo
Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in
ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum:
Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Judaeos populum Israel.
Ventum est et ad Dominum nostrum Jesum Christum, praedicatum est
Evangelium, dixit in Psalmis, Annuntiavi et locutus sum,
multipliplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Quid
est, super numerum? Non solum illi crediderunt qui pertinent ad
numerum sanctorum; sed et super numerum intrarunt: multi justi, sed
et plures iniqui; et pertulerunt justi iniquos. Quando? In
Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat?
Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in
Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam
Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili;
Saepe expugnaverunt me a juventute mea.
3. Magnus affectus sic coepisse Psalmum: Saepe expugnaverunt me a
juventute mea. Quasi aliquid jam loquebatur: videtur enim non
coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus
et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt
quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos?
Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce
respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et
grandes parvulos, et dicat Ecclesia, Saepe expugnaverunt me a
juventute mea. Dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a
juventute mea. Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod
cum dixisset, Saepe expugnaverunt me, addidit, a juventute mea?
Jam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat,
Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Numquid ideo non pervenit ad
senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere
potuerunt? Dicat vero Israel; et consoletur se Israel, consoletur
se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat, Saepe
expugnaverunt me a juventute mea.
4. Quare expugnaverunt? Etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum
meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt injustitiam suam. Quare
expugnaverunt? Quia non potuerunt mihi. Quid est, non potuerunt
mihi? Fabricare. Quid est, non potuerunt mihi? Non illis consensi
ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi
consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non objurget
episcopus, bonus est episcopus: objurget episcopus, malus est
episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem
loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui
reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet, Manducemus
et bibamus; cras enim moriemur. Contra Apostolus: Corrumpunt bonos
mores colloquia mala. Sobrii estote justi, , et nolite peccare
(Isai. XXII, 13; I Cor. XV, 32-34). Sonat
verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis
suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et
odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus.
Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab
avaritia. Ego possidear , clamat. Quid vis ab avaritia possideri?
Dura jubet, levia jubeo: onus ejus grave, sarcina mea levis est;
jugum ejus asperum est, jugum meum lene est (Matth. XI, 30).
Noli velle ab avaritia possideri. Jubet avaritia ut mare transeas,
et obtemperas: jubet ut te ventis procellisque committas; jubeo ego ut
ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum
ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia
imperat, servis; quia Deus jubet, odisti. Et quid? Cum odisse
coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta,
et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui
nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt,
sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur
male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos
quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse
tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum
adversario tuo, cum es cum eo in via (Id. V, 25): adversarium
tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere quia ille tibi loquitur:
malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi
loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.
5. Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur,
Saepe expugnaverunt me a juventute mea, ut etiam ipsum Deum accusare
non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit
aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Jam hoc
restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona
Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et
solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad
judicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt
omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua,
considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi,
spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus
suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid
praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera,
laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat
de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in
aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et
caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum (Dan.
III, 57-90): numquid audistis ibi quia laudat Deum
avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse
illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus.
Avaritia opus est mali hominis; homo ipse opus est Dei. Et quid
vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse
fecit.
6. Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem, Qui pecuniam
suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Non ego illud
scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici
non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si
fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum
loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem ,
ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala
quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum
ardebit , verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL,
8). Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut
Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et justus famulus Dei;
aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis:
Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth.
XXIII, 3). Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei
tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari
quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis,
dic quantum vis, blasphema quantum vis: Saepe expugnaverunt me a
juventute mea, dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute
mea. Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam.
Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor
diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno
diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans
mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur,
responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se
pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia
artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt
pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.
7. Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic,
non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam.
Veniant, intrent, audiant: Saepe expugnaverunt me a juventute mea.
Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt
peccatores: hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod
portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit, Etenim
non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Agunt
nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non
consenserimus, Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi,
ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic
enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia (Luc.
VIII, 15). Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero
te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque
in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque ad tempus.
Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te
excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus
messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio
justorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo,
paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui,
jam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto, Saepe
expugnaverunt me a juventute mea.
8. Quid enim mihi facere potuerunt, quia expugnaverunt me a
juventute mea? Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi
sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens
ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit.
Etenim non potuerunt mihi, quia non consensi, quia non me fecerunt
quales sunt ipsi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe
fecerunt injustitiam suam. Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui
consentirem. Jam ergo injustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti
sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali
mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si
boni fueritis. Cum enim crevisset herba et fructum fecisset, tunc
apparuerunt zizania (Matth. XIII, 27-43). Nulli apparent
mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti
sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi
in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex
eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse juxta
justitiam, Non potuerunt, inquit, mihi; id est, dixerunt, et male
dixerunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Non
corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non
cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non
cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim
tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam
iniquitas a justitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas.
Ligantur duo, et mittuntur ad judicem; latro, et colligatus: ille
sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se.
Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia.
Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit
scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus?
Quantum sibi junguntur scelus et scelus, quantum sibi junguntur
latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore
malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet:
Longe fecerunt injustitiam suam.
9. [vers. 4.] Quid occurrit ? Florent illi qui regnant
inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in
typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod
sequitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum. Intendat
Charitas vestra. Dominus, inquit, justus concidet cervices
peccatorum. Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? Dominus
justus concidet cervices peccatorum. Omnibus qui audiunt, intrat
tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa
tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si justi
sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo
veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non
sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut
ille Publicamus, et dicit, Domine, propitius esto mihi peccatori
(Luc. XVIII, 13)? Si ergo omnes peccatores, et nemo
invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia
Dominus justus concidet cervices peccatorum. Non puto, fratres mei,
quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos
peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus justus concidet manus
peccatorum; aut, Dominus justus concidet pedes peccatorum, non
dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem
omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere
volunt, et quando objurgantur, justificant se (Ecce fecisti; saltem
agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; conjungere
Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene
feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci,
inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit;
ego nihil feci, stellae fecerunt. Justificas te, accusas Deum qui
fecit stellas, qui ornavit coelum): itaque quoniam justificas
peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra
culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et
cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Job (dicebat de impio
peccatore), Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui (Job
XV, 26); et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non
elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, Domine,
propitius esto mihi peccatori; sed jactas te de meritis tuis, et vis
mecum, inquit Deus, judicio contendere (Jerem. II, 29),
intrare mecum ad judicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo,
et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Si iniquitates
observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit (Psal.
CXXIX, 3)? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo,
Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi
tibi (Psal. XL, 5): quoniam haec non vis dicere, sed
justificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur
Scriptura, et dicit, Dominus justus concidet cervices peccatorum.
10. [vers. 5.] Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes
qui oderunt Sion. Qui oderunt Sion, oderunt Ecclesiam: Sion
Ecclesia est. Et qui intrant in Ecclesiam ficte, oderunt
Ecclesiam. Qui nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam:
Super dorsum meum fabricaverunt. Quid factura est Ecclesia, nisi
portatura usque in finem?
11. [vers. 6, 7.] Sed quid de illis dicit? Sequitur,
Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit. Fenum
tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In
alto videtur, et radicem non habet. Quanto melius humilius
nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem
ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti sunt in
judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Attendite opera
ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum
ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt sicut
fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.
12. Et venient messores, sed non de illis implent manipulos.
Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum,
et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum
expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et
priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur
enim et dicit: Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui
manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt (Matth. XIII,
39.), Dominus dicit.
13. [vers. 8.] Et non dixerunt transeuntes viam, Benedictio
Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini. Nostis enim,
fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur
illis, Benedictio Domini super vos. Et magis ista consuetudo erat
in gente Judaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod
opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid hujusmodi; non
licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos
colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non
de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum.
Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores?
Dominus dixit: Messores autem Angeli sunt. Qui sunt transeuntes?
Illi qui jam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc
ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae
transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos
in quibus radicem charitatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis
eminere et superbire in cervice scuti sui, dixerunt contra illos quod
futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes
istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis,
invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum
pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa
innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: Quia non omnis qui
dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Id.
VII, 21). Nullam invenis Scripturam quae de illis bene
loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes
Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus,
David transiit viam; audistis quid de illis dixit: Dominus justus
concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum,
omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam
evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui
manipulos colligit. Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste
transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse
dixit: Et non dixerunt transeuntes viam, Benediximus vos in nomine
Domini. Et isti transeuntes sive Prophetae, sive Patriarchae,
sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres,
benedixerunt nos in nomine Domini. Quando me, inquis, benedixit
Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide
si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes
benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? In nomine Domini; non in
nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt, Quod nos damus, hoc
est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini.
Qui autem dicunt, Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus
nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo:
quia amici sunt sponsi (Joan. III, 19), nolunt esse adulteri
sponsae.
|
|