|
1. [vers. 1-3.] Quoniam vos non solum oculis corporis, sed
etiam corde vigilare praesumimus, intelligenter nos cantare oportet:
De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam.
Etenim vox haec ascendentis est, pertinens ad canticum graduum.
Debet itaque unusquisque nostrum videre in quo profundo sit, de quo
clamet ad Dominum. Clamavit de profundo Jonas, de ventre ceti
(Jonae. II, 2). Erat non solum sub fluctibus, verum etiam in
visceribus belluae; nec tamen illud corpus et illi fluctus
intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum, et venter bestiae non
potuit tenere vocem deprecantis. Penetravit omnia, disrupit omnia,
pervenit ad aures Dei: si tamen dicendum est quia disruptis omnibus
pervenit ad aures Dei, quando aures Dei in corde precantis erant.
Ubi enim Deum praesentem non habet, cujus fidelis est vox?
Verumtamen et nos debemus intelligere de quo profundo clamemus ad
Dominum. Profundum enim nobis est vita ista mortalis. Quisquis se
in profundo intellexerit, clamat, gemit, suspirat, donec de profundo
eruatur, et veniat ad eum qui super omnes abyssos sedet et super
Cherubim, super omnia quae creavit, non solum corporalia, sed etiam
spiritualia; donec ad eum veniat anima, donec ab illo liberetur imago
ipsius, quod est homo, quae in hoc profundo tanquam assiduis fluctibus
exagitata, detrita est: et nisi renovetur et reparetur a Deo, qui
illam impressit quando formavit hominem (Idoneus potuit esse homo ad
casum suum; non est idoneus ad resurrectionem suam), semper in
profundo est; nisi liberetur, ut dixi, semper in profundo est. Sed
cum de profundo clamat, surgit de profundo, et ipse clamor non eum
permittit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt, qui nec
clamant de profundo. Dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in
profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Jam
videte, fratres, quale profundum sit, ubi contemnitur Deus. Cum
quisque viderit se quotidianis peccatis obrutum, acervis quibusdam et
molibus quibusdam iniquitatum premi, si dictum illi fuerit ut Deum
roget, irridet. Quibus modis? Primo dicit: Si Deo displicerent
facinora, ego viverem? Si curaret Deus res humanas, ad tanta
scelera quae feci, non solum viverem, sed et bene mihi esset? Solet
enim hoc illis evenire, qui multum in profundo sunt, et prosperantur
in iniquitatibus suis: et tanto magis in profundo merguntur, quanto
magis videntur esse felices; fallax enim felicitas, ipsa major est
infelicitas. Deinde et hoc solent homines dicere: Jam quoniam multa
feci et damnatio imminet, hoc perdo, quod non facio quidquid possum;
et, Ex hoc perdor, cur non facio quidquid possum? Quomodo solent
desperati latrones dicere: Sic me occisurus est judex pro decem
homicidiis, quomodo pro quinque, quomodo pro uno; quare non jam
quidquid mihi occurrerit facio? Hoc est, Peccator, cum venerit in
profundum malorum, contemnit. Sed Dominus Jesus Christus qui nec
profunda nostra contempsit, qui usque ad istam vitam venire dignatus
est, promittens remissionem omnium peccatorum; etiam de profundo
excitavit hominem, ut clamaret de profundo sub molibus peccatorum, et
perveniret vox peccatoris ad Deum: unde clamantis, nisi de profundo
malorum?
2. Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: De profundis
clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures
tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Unde clamat? De
profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat?
Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito
peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? Si iniquitates
observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce aperuit de
quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus
iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit
illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit,
nihil in se bonum invenit, nihil illi justitiae serenum potuit
occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas
scelerum suorum videret, tanquam expavescens exclamavit, Si
iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Non
dixit, Ego non sustinebo; sed, quis sustinebit? Vidit enim prope
totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes
conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de
sua justitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat
de sua justitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat,
Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?
3. [vers. 4-6.] Quare autem spes est? Quoniam apud te
propitiatio est. Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et
quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis
innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum
redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo est apud te
propitiatio. Nam si non esset apud te propitiatio, si judex solum
esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates
nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et
diceret, Innocens sum? quis staret in judicio tuo? Spes ergo una
est, Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui
te, Domine. Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex
sancta, justa, bona Judaeis (Rom. VII, 12); sed reos eos
potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare (Galat.
III, 21), sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim
oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se.
Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator
est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non
solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege
positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et
sic exclamavit dicens, Si iniquitates observaveris, Domine;
Domine, quis sustinebit? Est ergo lex misericordiae Dei, lex
propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex charitatis.
Lex charitatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de
futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via.
Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via (Matth.
V, 25). Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo
non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod
dicit sermo Dei. Jam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita
via, non erit qui tradat te judici. Ergo propter legem tuam sustinui
te, Domine; quia dignatus es legem misericodiae afferre, mihi
dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te
offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi
remedium, quo te orem, dicens, Dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Hanc
legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. Propter
hanc legem sustinui te, Domine. Exspectavi quando venias et liberes
ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem
misericordiae.
4. Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo
dicit charitatis; audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et
sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua, nisi
qui habent charitatem? Qui non habent charitatem, graves sunt sibi;
qui autem habent charitatem, portant se. Laesit te aliquis, petit
veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis,
portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris,
quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu.
Audi quid praecesserit: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit
homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi
in spiritu lenitatis. Et ne forte quia spirituales monuerat, veluti
securi sibi viderentur, continuo subjecit: Intendens teipsum, ne et
tu tenteris. Deinde quod commemoravi, subjunxit, Alter alterius
onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI,
1, 2): unde dicit, Propter legem tuam sustinui te, Domine.
Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae
gratia, capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus
portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit,
tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero
requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod
desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis
charitas. Itaque charitas portat onera; sed non timeat ne prematur
talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat.
Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata
ipsius. Plane si consentias, jam tua te premunt, non alterius.
Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur.
Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est
quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi:
Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo (Psal.
XLIX, 18). Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furlum; imo
mente conjunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum;
quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo,
et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in
precibus tuis, quas tibi Jurisperitus coelestis dictavit, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt
tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus, Invicem onera vestra
portate, et sic implebitis legem Christi. Ita securus cantas quod
modo dictum est, Propter legem tuam sustinui te, Domine.
5. Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si
velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet.
Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod perfecta
autem justitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, gravia sunt
enim et valde majora, non est inventurus; adulterium non est
inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus,
maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus ; non
est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem
Evangelii: Qui dixerit fratri suo, Fatue. Ab istis etiam peccatis
linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis, Parva sunt.
Reus erit, inquit, gehennae ignis (Matth. V, 22). Si parvum
tibi videbatur aut modicum, fratri dicere, Fatue, vel gehenna ignis
videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae
magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine
quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem
acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et
guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et
ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat homo,
si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa
sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri
acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam
fragilitatem humanam, jam ascendens clamat: De profundis clamavi ad
te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae
intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris
Domine; Domine, quis sustinebit? Vitare possum homicidia,
adulteria, rapinas, perjuria, maleficia, idololatriam; numquid et
peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: Peccatum
iniquitas est (I Joan. III, 4). Quis ergo sustinebit, si tu
iniquitates observaveris? si nobiscum severus judex agere volueris,
non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed est apud te
propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine. Qualis est lex
ista? Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem
Christi. Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt,
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris.
6. Sustinuit anima mea in verbum tuum. Nemo sustinet, nisi qui
nondum accepit quod promissum est: nam qui jam accepit, quid
sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis
regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc
futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed
qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum
esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi
ergo speramus in verbum ejus qui fallere non potest. Speravit anima
mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem. Quid est quod
ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? A
vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum. Ista vigilia
matutina, finis noctis est; hinc usque ad noctem speravit anima mea in
Dominum. Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum
esse in Dominum, A vigilia matutina usque ad noctem. Quid ergo
putatis, fratres? Hoc est, A vigilia matutina usque ad noctem,
speravit anima mea in Dominum : quia Dominus per quem nobis dimissa
sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc
speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Jam enim peccata
nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus,
nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid
praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit;
spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum
est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc
nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id
est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.
7. Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid
propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in
hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret
nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret.
Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum
Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut
acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Accepit abs te, quod offerret
pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando
vis placare Deum pro peccatis tuis. Jam factum est, ita factum est.
Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim
a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus
est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in
resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias
tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt jam omnia tua, quando
tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod
praecessit in primitiis tuis.
8. Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra
ex hoc sperare: et quousque? Usque in noctem; quousque moriamur.
Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare
ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac
vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod
speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non
perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas,
incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate
pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic
essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi
habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare.
Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est
hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino
ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent
christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento,
auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios,
acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum
aliqua mulier in domo ejus, sed nec pecus ejus; non acescerent cupae
ejus, non grandinaretur vinea ejus. Qui sic sperabat in Dominum,
animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et
defecerunt pedes ejus (Psal. LXXII, 2, 3), et non speravit
usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.
9. Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat
de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua
resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat
Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam
et Elias resuscitavit mortuum (III Reg. XVII, 22), et
Elisaeus (IV Reg. IV, 35); sed resurrexerunt iterum
morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt;
sive ille juvenis filius viduae (Luc. VII, 15), sive illa
puella duodecim annorum, filia archisynagogi (Id. VIII,
55), sive Lazarus (Joan. XI, 44): aliter resuscitati
sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo
resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem
resurrexit Dominus nunquam moriturus? A vigilia matutina. Hoc spera
et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit,
non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non
quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te
spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non
te jam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.
10. Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita,
quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc
usque? Quia post istam noctem jam non erit spes, sed ipsa res. Spes
enim quae videtur, non est spes, Apostolus dicit: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Si ergo
patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem
speremus, id est usque ad finem hujus vitae nostrae vel saeculi. Cum
autem nox ista transierit, jam veniet quod sperabamus; et non jam
sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio
desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet
spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus,
malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea
non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit,
numquid spes erit? Quod enim videt quis, quid sperae? Veniet
Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et
resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii:
illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam
viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt.
Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur
confusis, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus; dicetur gaudentibus, Venite, benedicti Patris mei, percipile
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV 41,
34): quod cum acceperint, jam spes non erit, quia res tenebitur.
Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia
matutina speret anima nostra in Dominum.
11. Et redit ad illud, A vigilia matutina speret Israel in
Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in
Dominum. Sed quid speravit? A vigilia matutina speret Israel in
Dominum. Non solum speret Israel in Dominum, sed, a vigilia
matutina speret Israel. Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de
Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo
bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam
terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit
illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant
in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia
iniqui: subjecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi,
ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala
passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis
carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina
sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua
resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia
et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam
se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. Speravit
Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.
12. [vers. 7, 8.] Quoniam apud Dominum misericordia, et
multa apud illum redemptio. Magnifice! melius dici non posset loco
suo, propter illud quod dixit, A vigilia matutina speret Israel in
Dominum. Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et
hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne
suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non
premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus?
Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum
peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: Quoniam apud
Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet
Israel ab omnibus iniquitatibus ejus. Ergo si premebatur peccatis,
suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut
deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia
matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse
in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae
delebuntur: Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus. Quia
Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere
se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non
potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a
peccato. Ipse redimet Israel. Unde redimet? Ab illa iniquitate,
an ab illa? Ab omnibus iniquitatibus ejus. Non ergo timeat
accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno
corde, et desinat jam facere quae antea faciebat, et non dicat, Illa
iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam
quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera,
non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit,
scelus magnum, et non mihi potest dimitti; jam faciam et caetera: hoc
enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli
contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere, Si
iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?
Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius.
Quam legem tibi dedit? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Spera te resurrecturum, et tunc
futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit
sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum
dignus propter peccata. Non es dignus; sed multa apud illum
redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus.
|
|