|
1. [vers. 1.] Titulus notus est: nec Dominus Jesus Christus
haec dicit, sed de illo haec dicuntur.
2. [vers. 2.] Coeli enarrant gloriam Dei: justi
Evangelistae, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, exponunt
gloriam Domini nostri Jesu Christi, sive gloriam qua glorificavit
Patrem Filius super terram. Et opera manuum ejus annuntiat
firmamentum: et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum, fiducia
Spiritus sancti et coelum factum, quod antea timore terra erat.
3. [vers. 3.] Dies diei eructat verbum: Spiritus spiritualibus
profert plenitudinem incommutabilis Sapientiae Dei, quod Verbum in
principio Deus apud Deum est (Joan. I, 1). Et nox nocti
annuntiat scientiam: et mortalitas carnis tanquam longe positis
carnalibus, fidem insinuando, annuntiat futuram scientiam.
4. [vers. 4.] Non sunt loquelae, neque sermones, quo rum non
audiantur voces eorum: per quos non auditae sint voces
Evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.
5. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba
eorum.
6. [vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum : Dominus autem
ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed
gladium missurus in terram (Matth. X, 34), in tempore vel in
manifestatione posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est
dispensationem incarnationis suae. Et ipse tanquam sponsus procedens
de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus
naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit
sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et
caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam,
sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit (Psal.
I, 1).
7. [vers. 7.] A summo coelo egressio ejus : a Patre egressio
ejus, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est. Et
occursus ejus usque ad summum coeli . Et occurrit plenitudine
divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Et non est qui se abscondat
a calore ejus: cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in
nobis (Joan. I, 14) mortalitatem nostram suscipiens, non
permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis; et ipsam enim
penetravit Verbi calor.
8. [vers. 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex
ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere (Matth.
V, 17): et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus
est dolus in ore ejus (II Petr. II, 22); non premens animas
servitutis jugo, sed ad se imitandum libertate convertens.
Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis:
Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et
cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): quae abscondita
sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).
9. [vers. 9.] Justitiae Domini rectae, laetificantes cor :
omnes justitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non
fecit; ut qui imitarentur, corde gauderent, in eis quae libere cum
charitate facerent, non serviliter cum timore. Praeceptum Domini
lucidum, illuminans oculos: praeceptum Domini lucidum, sine
velamento carnalium observationum, illuminans hominis interioris
aspectum.
10. [vers. 10.] Timor Domini castus permanens in saeculum
saeculi: timor Domini, non ille sub lege poenalis, temporalia bona
sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur; sed
castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto
diligentius cavet offendere: et ideo non foras mittit consummata
dilectio timorem hunc (I Joan. IV, 18), sed permanet in
saeculum saeculi.
11. [vers. 11.] Judicia Domini vera, justificata in
idipsum: judicia ejus qui non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio (Joan. V, 22), vere justificata incommutabiliter;
neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut
quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium ejus potest eripere.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum
ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum
desiderabilia; tamen desiderabilia judicia Dei super pompas hujus
saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut
contemnantur, aut non credantur judicia Dei. Quod si quisque ipse
sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in
thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat judicia Dei, cujus
voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive
quisque jam sit mel, qui jam solutus vitae hujus vinculis exspectat
diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera
circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui
opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei,
qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt judicia
Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt.
12. [vers. 12.] Etenim servus tuus custodit ea: nam non
custodienti amara dies Domini. In custodiendo illa retributio multa:
non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso quo judicia Dei
custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis.
13. [vers. 13.] Delicta quis intelligit? In delictis autem
qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta
quis intelligit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas,
cui desiderabilia et dulcia sunt judicia Dei; et sicut tenebrae
oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec
se?
14. [vers. 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a
cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce
servo tuo : ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est
mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et
in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint
dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta
mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia
origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum
quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a
delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est majus
delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis
(Eccli. X, 14): et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc
delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod
recedentibus primum fuit.
15. [vers. 15.] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et
meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: meditatio cordis mei non
ad jactantiam placendi hominibus, quia jam nulla superbia est; sed in
conspe ctu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis. Domine
adjutor meus, et redemptor meus: Domine adjutor meus, tendentis ad
te; quoniam redemptor meus es tu, ut tenderem ad te: ne quisquam vel
sapientiae suae tribuens quod ad te convertitur, vel viribus quod ad te
pervenit, magis repellatur abs te qui superbis resistis; quia mundatus
non est a delicto magno, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis
ut convertamur, et adjuvas ut perveniamus ad te.
|
|