|
1. In isto psalmo commendatur nobis humilitas servi Dei et fidelis,
cujus voce cantatur, quod est universum corpus Christi. Saepe enim
admonuimus Charitatem vestram, non quasi unius hominis cantantis vocem
accipi debere, sed omnium qui sunt in Christi corpore. Et quia in
illius corpore sunt omnes, tanquam unus homo loquitur: et ipse est
unus qui et multi sunt. Multi enim sunt in seipsis, unus sunt in illo
qui unus est. Ipsum est autem etiam templum Dei, de quo dicit
Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor.
III, 17); omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut
diligant. Hoc est enim credere in Christum, diligere Christum: non
quomodo daemones credebant (Jacobi II, 19), sed non
diligebant; et ideo quamvis crederent, dicebant, Quid nobis et tibi
est, Fili Dei (Matth. VIII, 29)? Nos autem sic
credamus, ut in ipsum credamus, diligentes eum, et non dicamus,
Quid nobis et tibi est? sed dicamus potius, Ad te pertinemus; tu
nos redemisti. Omnes ergo qui sic credunt, tanquam lapides sunt
vivi, de quibus templum Dei aedificatur (I Petr. II, 5); et
tanquam ligna imputribilia, ex quibus arca illa compacta est, quae in
diluvio mergi non potuit (Gen. VI, 14). Hoc autem templum
est, id est ipsi homines, ubi rogatur Deus, et exaudit. Quisquis
enim praeter templum Dei oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem
supernae Jerusalem, etsi exauditur ad quaedam temporalia, quae Deus
et Paganis donavit. Nam et ipsi daemones exauditi sunt, ut irent in
porcos (Matth. VIII, 31, 32). Exaudiri ad vitam aeternam
aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem
in templo Dei orat, qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis
Christi; quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto
orbe terrarum: et ideo exauditur, qui orat in templo. Ipse enim orat
in spiritu et veritate, qui orat in pace Ecclesiae; non in illo
templo ubi figura erat (Joan. IV, 21-24).
2. Secundum figuram enim Dominus exclusit homines de templo, illos
qui sua quaerebant, id est, propter vendendum et emendum ibant in
templum. Si autem figura erat illud templum, manifestum est quia et
corpus Christi, quod est verum templum cujus illa imago erat, habet
permixtos ementes et vendentes, id est sua quaerentes, non quae Jesu
Christi (Philipp. II, 21). Sed excluduntur inde flagello
resticulae. Restis enim peccata significat, sicut dicitur per
prophetam: Vae eis qui trahunt peccata velut vestem longam (Isai.
V, 18). Illi autem trahunt peccata sicut restem longam, qui
addunt peccata peccatis; qui cum fecerint unum peccatum, ut cooperiant
illud, faciunt alterum. Quomodo enim ut restis fiat, additur spartum
sparto, non autem in rectum it, sed torquetur: sic omnia prava
facta, quae sunt peccata cum adduntur sibi, et de peccato peccatum,
et peccatum ad peccatum annectitur, fit restis longa. Quorum semitae
pravae, et flexuosi gressus eorum (Job VI, 18). Quo valet
autem ista restis, nisi ut inde ligentur ei manus et pedes, et
projiciatur quisque in tenebras exteriores? Meministis enim dictum de
quodam peccatore in Evangelio: Ligate illi manus et pedes, et
projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor
dentium (Matth. XXII, 13). Non esset unde illi ligarentur
manus et pedes, nisi ipse sibi restem fecisset. Unde apertissime alio
loco scriptum est: Criniculis peccatorum suorum unusquisque
constringitur (Prov. V, 22). Ergo quia de peccatis suis
homines vapulant, ideo Dominus flagellum de resticula fecit, et inde
expulit de templo omnes qui sua quaerebant, non quae Jesu Christi.
3. Hujus ergo templi vox est in Psalmo. In hoc templo, ut dixi,
rogatur Deus, et exaudit in spiritu et veritate; non in illo
corporali. Nam illic umbra erat, in qua demonstraretur quod venturum
erat: ideo illud jam cecidit. Cecidit ergo domus orationis nostrae?
Absit. Non enim illud templum quod cecidit, hoc potuit dici domus
orationis, de qua dictum est: Domus mea domus orationis vocabitur
omnibus gentibus. Audistis enim quid dixerit Dominus Jesus
Christus: Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus
gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI,
12, 13; et Joan. II, 14-16). Numquid illi qui
voluerunt facere domum Dei speluncam latronum, fecerunt ut rueret
templum? Sic et illi qui male vivunt in Ecclesia catholica, quantum
in ipsis est, domum Dei volunt facere speluncam latronum; nec ideo
evertunt templum. Veniet enim tempus, quando de reste peccatorum
suorum foras mittantur. Hoc autem templum Dei, hoc corpus Christi,
haec congregatio fidelium unam vocem habet, et tanquam unus homo cantat
in Psalmo. Ejus vocem jam in multis psalmis audivimus; audiamus et
in isto. Si volumus, nostra vox est; si volumus, aure audimus
cantantem, et nos corde cantamus. Si autem nolumus, erimus in illo
templo tanquam ementes, et vendentes, id est, nostra quaerentes:
intramus Ecclesiam, non ad ea quae placent oculis Dei. Viderit ergo
in numero vestro quis quomodo audiat, utrum audiat et irrideat, utrum
audiat et post se ponat, utrum audiat et consonet, id est, sentiat
hic vocem suam, et adjungat vocem cordis sui voci psalmi hujus. Tamen
vox psalmi hujus non tacet; instruantur qui possunt, imo qui volunt;
qui nolunt, non impediant. Commendetur nobis humilitas; inde
coepit.
4. [vers. 1.] Domine, non est exaltatum cor meum. Sacrificium
obtulit. Unde probamus quia sacrificium obtulit? Quia humilitas
cordis sacrificium est. Dicitur in alio psalmo, Quoniam si voluisses
sacrificium, dedissem utique. Satis volebat facere Deo pro peccatis
suis, propitiare illum volebat, ut acciperet indulgentiam peccatorum:
et quasi quaerens unde illum propitiaret, Si voluisses, inquit,
sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo
superflue quaerebat aut arietes, aut tauros, aut aliquam talem
victimam, unde placaretur Deus. Quid ergo? quia holocaustis non
delectatur Deus, non accipit sacrificium, et sine sacrificio
placatur? Si nullum sacrificium est, nullus sacerdos. Si autem
habemus sacerdotem in coelis, qui pro nobis interpellat Patrem:
(Intravit enim in sancta sanctorum, in interiora veli, quo non
intrabat sacerdos in figura nisi semel in anno, sicut et Dominus in
toto tempore semel oblatus est. Ipse obtulit se, ipse sacerdos, ipse
victima, et intravit in sancta sanctorum semel [Hebr. IX], et
jam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur [Rom. VI, 9]);
securi sumus, quia habemus Sacerdotem; ibi offeramus et hostiam.
Videamus quod sacrificium debemus offerre; quia holocaustis non
delectatur Deus noster, sicut audistis in psalmo. Sed ibi sequitur
et ostendit quid offerat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus:
cor contritum et humilitatum Deus non spernit (Psal. L, 18,
19). Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium
obtulit qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Vide alio
loco sic offerentem: dicit Deo, Vide humilitatem meam et laborem
meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV, 18).
5. Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt
oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super
me. Hoc planius dicatur, et audiatur. Non fui superbus, nolui
quasi in mirabilibus innotescere hominibus; nec quaesivi aliquid supra
vires meas, unde me apud imperitos jactarem. Intendat Charitas
vestra; magna res commendatur. Quomodo Simon ille magus in
mirabilibus ingredi volebat super se, propterea plus illum delectavit
potentia Apostolorum, quam justitia Christianorum. At ubi vidit per
manus impositionem Apostolorum et per orationes eorum Deum dare
fidelibus Spiritum sanctum; et quia tunc per miraculum demonstrabatur
adventus Spiritus sancti, ut linguis loquerentur, quas non
didicerant, omnes super quos veniebat Spiritus sanctus (nec ideo modo
non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt.
Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent
omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod
significabatur, miraculum ablatum est): cum ergo hoc videret Simon,
voluit talia facere, non talis esse; et nostis quia etiam pecunia
putavit comparandum Spiritum sanctum. Erat ergo de talibus qui in
templum intrant ad emendum et vendendum; emere volebat quod vendere
disponebat: et vere, fratres mei, quia talis ille erat, et sic
intraverat ad eos. Dominus illos expulit de templo qui columbas
vendebant; columba autem Spiritum sanctum significat: volebat ergo
Simon emere columbam, et vendere columbam; accessit Dominus Jesus
Christus, qui habitabat in Petro, et flagello resticulae expulit
foras malum mercatorem (Act. VIII, 18-23).
6. Ergo sunt homines quos delectat miraculum facere, et ab eis qui
profecerunt in Ecclesia miraculum exigunt; et ipsi qui quasi
profecisse sibi videntur, talia volunt facere, et putant se ad Deum
non pertinere si non fecerint. Dominus autem Deus noster, qui novit
quid cui tribuat, et ut servetur compago corporis in pace, alloquitur
Ecclesiam per Apostolum: Non potest dicere oculus manui, Opus te
non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo. Si totum
corpus oculus, ubi auditus? si totum corpus auditus, ubi odoratus?
Ergo in membris nostris videtis, fratres, quomodo singula officium
suum habeant membra. Oculus videt, et non audit; auris audit, et
non videt; manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat, nec
audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in uno corpore si sit
sanitas, et non adversum se litigent membra, auris videt in oculo,
oculus audit in aure; nec objici potest auri quod non videt, ut
dicatur ei: Nihil es, minor es; numquid videre et discernere colores
potes, quod facit oculus? Respondet enim auris de pace corporis, et
dicit: Ibi sum ubi est oculus, in eo corpore sum; in me non video,
in illo cum quo sum video. Ita cum auris dicit, Oculus mihi videt;
oculus dicit, Auris mihi audit; oculi et aures dicunt, Manus nobis
operantur; manus dicunt, Oculi et aures nobis vident et audiunt:
oculi et aures et manus dicunt, Pedes nobis ambulant: omnia in uno
corpore cum operantur , si sit ibi sanitas et concordent membra,
gaudent et congaudent sibi. Et si aliquid molestiae sit in aliquo
membro, non se deserunt, sed compatiuntur sibi. Numquid, quia in
corpore pes quasi longe videtur ab oculis (illi enim sunt locati in
sublimitate, illi autem infra positi), quando forte pes spinam
calcaverit, deserunt oculi; et non, sicut videmus, totum corpus
contrahitur, et sedet homo, curvatur spina dorsi, ut quaeratur spina
quae haesit in planta? Omnia membra quidquid possunt faciunt, ut de
infimo et exiguo loco spina quae inhaeserat educatur. Sic ergo,
fratres, quisquis in corpore Christi non potest resuscitare mortuum,
non illud quaerat, sed quaerat ne discordet in corpore; quomodo si
auris quaerat videre, discordare potest. Nam quod non accepit, non
potest facere. Sed si ei objectum fuerit et dictum: Si justus
esses, resuscitares mortuum, quomodo resuscitavit Petrus. In
Christo enim majora videntur fecisse Apostoli, quam ipse Dominus
(Joan. XIV, 12). Sed unde fieri potest ut plus valeant
sarmenta, quam radix? Quomodo autem quasi majora videntur fecisse
illi, quam ille? Ad vocem Domini surrexerunt mortui, ad umbram
transeuntis Petri surrexit mortuus (Act. V, 15). Majus hoc
videtur, quam illud. Sed Christus facere sine Petro poterat,
Petrus nisi in Christo non poterat: Quia sine me, inquit, nihil
potestis facere (Joan. XV, 5). Cum ergo hoc audierit homo qui
proficit, quasi objectam calumniam ab ignaris paganis, ab hominibus
nescientibus quid loquantur; in compage corporis Christi respondeat et
dicat: Qui dicis, Non es justus, quia non facis miracula; posses
et auri dicere, Non es in corpore, quia non vides. Faceres ,
inquit, et tu, sicut et Petrus fecit. Sed Petrus et mihi fecit,
quia in eo corpore sum, in quo Petrus fecit: in illo quod potest
possum, a quo divisus non sum; quod minus possum, compatitur mihi,
et quod plus potest, congaudeo illi (I Cor. XII). Ipse
Dominus desuper clamavit pro corpore suo, Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? et ipsum nemo tangebat, sed pro
corpore in terra laborante caput de coelo clamabat.
7. Si ergo, fratres, unusquisque quod potest juste egerit, et in
eo quod alius plus potest non inviderit, sed congratulatus fuerit
tanquam in uno corpore cum eo constitutus, pertinet ad eum vox ista
Psalmi, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati
sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus
super me. Quod enim excessit vires meas, ait, non quaesivi, non ibi
me extendi, nolui ibi magnificari. Nam ista exaltatio de abundantia
gratiarum quam sit timenda, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis
servet humilitatem, et faciat quod scriptum est, Quanto magnus es,
tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli.
III, 20): quam ergo timenda sit superbia de dono Dei, etiam
atque etiam commendandum est Charitati vestrae, maxime quia Psalmus
brevissimus permittit nos loqui. Paulus apostolus quamvis ex
persecutore factus sit praedicator, abundantiorem gratiam consecutus
est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus
ostenderet suum esse quod dat, non hominis. Quomodo solent medici
potentiam suae artis in desperatis ostendere: sic Dominus Jesus
Christus, medicus et salvator noster, in desperato, qui persecutor
Ecclesiae fuit, ostendit magnitudinem artis suae, ut non solum eum
christianum faceret, sed et apostolum; nec tantum apostolum, sed
sicut ipse dicit, plus omnibus illis laboraret (1 Cor. XV,
10). Excellentissimae ergo gratiae fuit. Et videtis, fratres,
quia modo in Ecclesia Pauli apostoli Epistolae vigent, magis quam
coapostolorum ejus. Alii enim non scripserunt, sed tantum locuti sunt
in Ecclesia: nam quae proferuntur ab errantibus sub nomine ipsorum,
quia non sunt ipsorum, improbantur, nec acceptantur ab Ecclesia.
Alii autem qui scripserunt, nec tantum, nec tanta gratia
scripserunt. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona meruisset a
Deo, quid dicit quodam loco? Propter magnitudinem revelationum ne
extollar. Intendite, rem tremendam vobis dico: Propter
magnitudinem, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi
stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Quid est
hoc, fratres? Ne extolleretur tanquam juvenis, colaphizabatur
tanquam puer. Et a quo? Ab angelo satanae. Quid est hoc? Dolore
quodam corporis traditur exagitatus vehementer: dolores autem corporum
plerumque immittuntur ab angelis satanae; sed hoc non possunt nisi
permissi. Nam et Job sanctus sic probatus est. Permissus est ad eum
probandum satanas, et percussit eum vulnere, ut vermibus putresceret.
Immundus enim permittebatur, sed sanctus probabatur (Job II, 6,
7). Nescit diabolus quanta bona de illo fiant, etiam cum saevit.
Saeviens intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27), saeviens
tradidit Christum, saeviens crucifixit; et crucifixo Christo,
redemptus est orbis terrarum. Ecce saevitia diaboli diabolo obfuit,
nobis autem profuit. Saeviendo enim, quos tenebat amisit, redemptos
sanguine Domini, quem cum saeviret effudit. Si sciret tantum damnum
se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus
humanum. Sic ergo ille angelus satanae quasi libenter permissus est
colaphizare Apostolum; sed tamen Apostolus curabatur. Et quia illud
quod medicus apposuerat, molestum erat infirmo; rogavit medicum ut
auferret. Quomodo cum medicus apponit visceribus aliquod forte
epithema molestum et ardens, unde tamen curandus est ille cujus viscera
tumebant; cum ille ardere coeperit et cruciari medicamento, rogat
medicum ut auferat: medicus autem consolatur, monet eum patientiam,
quia novit quam utile sit quod apposuit. Ita et Apostolus sequitur et
dicit, cum dixisset, Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus
satanae, qui me colaphizet. Praedixit autem quare: Ne magnitudine
revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus
satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ait,
ut auferret eum a me. Hoc est dicere, Rogavi medicum, ut auferret a
me molestum epithema quod mihi apposuerat. Sed audi vocem medici: Et
dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate
perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ego novi quid apposuerim,
ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris.
8. Si ergo, charissimi, potuit Paulus apostolus extolli
magnitudine revelationum, nisi acciperet angelum satanae qui se
colaphizaret; quis de se possit esse securus? Tutius videtur ambulare
qui minus accepit, sed si non perverse quaerat quod recte non accepit:
quaerat sine quo non potest esse in corpore Christi, aut sine quo male
est illic. Tutior est enim in corpore digitus sanus, quam lippiens
oculus. Digitus exigua quaedam res est; oculus magnifica, multum
potest: et tamen melius est digitum esse et sanum esse, quam oculum
esse et perturbari, lippire, excaecari. Non ergo quaerat quisque in
corpore Christi nisi sanitatem. Secundum sanitatem habeat fidem; ex
fide mundatur cor ejus , ex mundatione cordis videbit illam faciem de
qua dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8). Et qui fecit miracula, et qui non fecit
miracula in corpore Christi, non debet gaudere nisi de facie Dei.
Redierunt Apostoli, et dixerunt Domino, cum missi essent a
Domino: Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta
sunt. Vidit Dominus quod tentaret eos superbia ex potentia
miraculorum; et ille qui medicus venerat sanare tumores nostros, et
ferre infirmitates nostras, continuo ait: Nolite in hoc gaudere,
quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete quia nomina vestra
scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Non omnes
christiani boni daemones ejiciunt; omnium tamen nomina scripta sunt in
coelo. Non eos voluit gaudere ex eo quod proprium habebant, sed ex eo
quod cum caeteris salutem tenebant: inde voluit gaudere Apostolos,
unde gaudes et tu. Intendat Charitas vestra. Nullus fidelis habet
spem, si nomen ejus non est scriptum in coelo. Omnium fidelium qui
diligunt Christum, qui ambulant viam ejus humiliter, quam ipse docuit
humilis, nomina scripta sunt in coelo. Cujusvis contemptibilis in
Ecclesia, qui credit in Christum, et diligit Christum, et amat
pacem Christi, nomen scriptum est in coelo; cujuslibet quem
contemnis. Et quid simile ipsi et Apostolis, qui tanta miracula
fecerunt? Et tamen Apostoli reprimuntur ex eo quod de bono proprio
gaudebant, et jubentur hinc gaudere unde gaudet et ille
contemptibilis.
9. [vers. 2.] Non immerito, fratres mei, cum ista humilitate
dicit, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt
oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super
me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam;
quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio
in animam meam. Videtur enim velut maledicto se obstrinxisse.
Quomodo alio loco in psalmo dicit, Domine Deus meus, si feci
istud; si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus
mihi mala; decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII,
4, 5), et caetera: sic videtur et hic dixisse, Si non humiliter
sentiebam, sed exaltavi animam meam. Age ; quasi dicturus esset,
Illud mihi contingat. Quomodo et ibi, Si reddidi retribuentibus
mihi mala, contingat mihi illud; quid? Decidam merito ab inimicis
meis inanis: sic et hic, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi
animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam,
sic retributio in animam meam. Intendite. Nostis quia quibusdam
infirmis dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum
enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III,
2). Sunt infirmi qui non sunt idonei valido cibo; volunt se
extendere ad id quod capere non possunt: et si aliquid utcumque
coeperint, aut visi sibi fuerint capere quod non ceperunt, extolluntur
inde, et superbiunt inde; videntur sibi quasi sapientes. Hoc autem
contingit omnibus haereticis; qui cum essent animales et carnales,
defendendo sententias suas pravas, quas falsas esse non potuerunt
videre, exclusi sunt de Catholica. Dicam Charitati vestrae quod
possum. Dominus noster Jesus Christus nostis quia Verbum Dei est,
secundum illud Joannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Panis
ergo est; inde vivunt Angeli. Ecce panis paratus est tibi; sed
cresce de lacte, ut ad panem pervenias. Et quomodo, inquis, cresco
de lacte? Quod tibi factus est Christus ad infirmitatem tuam, hoc
primo crede, et fortiter tene. Quomodo ergo mater cum viderit filium
minus idoneum ad capiendum cibum, ipsos cibos ei dat, sed trajectos
per carnem suam: nam ipse est panis quo infans pascitur, quo et mater
ejus pascitur; sed ad mensam infans minus idoneus est, ad mamillam
idoneus est. Panis ergo de mensa trajicitur per matris mamillam, ut
sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Dominus noster
Jesus Christus cum esset Verbum apud Patrem, per quod facta sunt
omnia; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo (Philipp. II, 6); qualem caperent pro modo suo
Angeli, et unde in coelo Potestates et Virtutes, spiritus
intellectuales pascerentur; homo autem infirmus et carne involutus
jaceret in terra, nec posset ad eum pervenire panis coelestis: ut
panem Angelorum manducaret homo (Psal. LXXVII, 25), et
manna descenderet ad veriorem populum Israel, Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14).
10. Quapropter ipsis infirmis Paulus apostolus hoc dicit, quos
dicit animales et carnales (I Cor. III, 1): Numquid dixi me
scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum
(Id. II, 2)? Nam Christus erat et non crucifixus: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Et quia ipsum Verbum caro factum est, et ipsum Verbum
crucifixum est: sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus
est. Mutatus est homo in illo, ut melior fieret quam erat, non ut in
ipsam substantiam Verbi converteretur. Per id ergo quod homo erat,
mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, excitatus est homo, et
surrexit, et ascendit in coelum. Quidquid passus est homo, non
potest dici non passus Deus, quia Deus erat hominem assumendo; sed
non est mutatus in hominem: quomodo non potes dicere non te passum
injuriam, si vestis tua conscindatur. Et quando quereris vel amicis
vel in judicio, hoc dicis judici, Conscidit me: non dicis,
Conscidit birrum meum; sed, Conscidit me. Si potuit et meruit
vestis tua dici tu, quae non est tu, sed vestis tua; quanto potius
meruit audire caro Christi, templum Verbi unitum cum Verbo, ut
quidquid in carne pateretur, Deus ipse pateretur: quamvis Verbum nec
mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari, nec occidi; sed quidquid
horum passum est, in carne passum est? Et noli mirari quia Verbum
nihil passum est: nec anima hominis potest pati aliquid occisa carne,
dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam
autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Si anima non potest
occidi, Verbum Dei poterat occidi? Et tamen quid dicit?
Flagellavit me, colaphizavit me, percussit me, dilaniavit me: totum
hoc non fit in anima; et tamen non dicit, nisi, me, propter unitatem
consortii ipsius.
11. Dominus ergo noster Jesus Christus panis, se fecit nobis
lac, incarnatus et apparens mortalis ; ut in eo finiretur mors, et
non aberraremus a Verbo, credentes in carnem quod factum est Verbum.
Hinc crescamus, ipso lacte nutriamur; antequam validi simus ad
capiendum Verbum, non recedamus a fide lactis nostri. Illi autem
haeretici volentes disputare de eo quod non poterant capere, dixerunt
quia Filius minor est quam Pater, et dixerunt quia Spiritus sanctus
minor est quam Filius; et fecerunt gradus, et immiserunt in
Ecclesiam tres deos. Non enim possunt negare Deum esse Patrem, nec
possunt negare Deum esse Filium, nec possunt negare Spiritum sanctum
esse Deum. At si Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus
Deus inaequales sunt, et non sunt ejusdem substantiae; non est unus
Deus, sed tres dii. Disputantes ergo quod capere non poterant,
elati sunt in superbiam; et factum est in eis quod dicitur in isto
psalmo, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam;
quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio
in animam meam. Mater enim Ecclesia Dei est, unde illi separati
sunt: ibi lactari et nutriri debebant, ut crescerent ad capiendum
Verbum Deum apud Deum, in forma Dei aequalem Patri.
12. Visa est hic quidem ab his qui ante nos ista tractarunt, et
alia sententia, et alius intellectus in his verbis, quem non tacebo
Charitati vestrae. Hoc enim dixerunt: Omnis superbus displicet
Deo, et debet se humana anima humiliare, ne Deo displiceat, et toto
corde intueri quod dictum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in
omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20).
Sed rursus sunt quidam homines, qui cum audierint quia humiles esse
debent, dimittunt se, nihil volunt discere, putantes quia si aliquid
didicerint superbi erunt; et remanent in solo lacte . Quos
reprehendit Scriptura, dicens: Et facti estis opus habentes lacte,
non solido cibo (Hebr. V, 12). Sic enim nos Deus vult nutriri
lacte, ut non ibi remaneamus; sed crescendo per lac, ad solidum cibum
perveniamus. Ergo non debet homo extollere cor suum in superbiam, sed
debet levare in doctrinam verbi Dei. Nam si levanda anima non esset,
non diceretur in alia voce psalmi: Ad te, Domine, levavi animam
meam (Psal. XXIV, 1). Et nisi se ipsa anima super se
effundat, non pervenit ad visionem Dei, et ad cognitionem substantiae
illius incommutabilis. Nam modo cum adhuc in carne est, dicitur ei:
Ubi est Deus tuus? Sed intus est Deus ejus, et spiritualiter intus
est, et spiritualiter excelsus est; non quasi intervallis locorum,
quomodo per intervalla loca altiora sunt. Nam si talis altitudo
quaerenda est, vincunt nos aves ad Deum. Ergo intus Deus altus
est, et spiritualiter altus; nec pervenit anima ut contingat eum,
nisi transierit se. Nam quidquid de Deo sentis secundum corpus,
multum erras. Multum infans es, si sentis de Deo etiam secundum
animam humanam, quod Deus aut obliviscatur, aut ita sapiat ut
desipiat, aut faciat aliquid et poeniteat eum: omnia enim ista posita
sunt in Scripturis, ut nobis lactentibus commendaretur Deus; non ut
proprie de illo sic audiamus ista, et intelligamus quasi poeniteat
Deum, et modo discat aliquid quod non noverat, et intelligat quod non
intelligebat, et reminiscatur quod oblitus erat. Talia enim animae
sunt, non Dei. Nisi ergo transierit et modum animae suae, non
videbit quia Deus est quod est; qui dixit, Ego sum qui sum (Exod.
III, 14). Itaque ille cui dicebatur, Ubi est Deus tuus,
quid dixit? Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum
dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Ut autem inveniret Deum
suum, quid egit? Haec meditatus sum, inquit, et effudi super me
animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Ut inveniret Deum, effudit
super se animam suam. Non ergo sic tibi dicitur, Humilis esto, ut
non sapias. Humilis esto, propter superbiam; altus esto, propter
sapientiam. Audi evidentem sententiam de hac re: Nolite pueri effici
mentibus; sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis (I
Cor. XIV, 20). Certe explicatum est, fratres mei, ubi nos
Deus voluit esse humiles, ubi altos: humiles, propter cavendam
superbiam; altos, propter capiendam sapientiam. Lactare, ut
nutriaris; sic nutrire, ut crescas; sic cresce, ut panem manduces.
Cum enim coeperis panem manducare, ablactaberis, id est, jam tibi
non opus erit lac, sed solidus cibus. Et hoc videtur dixisse: Si
non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; id est, si non
mente, sed malitia parvulus fui. Quod significans, dixit superiora
verba: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt
oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super
me. Ecce quia malitia parvulus fui. Sed quia sensu non fui
parvulus; Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam;
retribuatur mihi quod retribuitur parvulo qui ablactatur a matre, ut
jam panem sim idoneus manducare.
13. Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est
contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est,
Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam;
sed additum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem
suam, sic retributio in animam meam. Hic mihi nescio quid tale
occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans,
sed jam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae
vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte
ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, super matrem
suam. Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic
ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est,
perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante
tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne
quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum
autem portatur manibus matris, qui portatus est utero (portatus est
enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte
opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare
animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed
impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in
Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non
potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem
Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat
hoc, et sugat . Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod
non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat.
Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; id
est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic
remanebo? Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper
(Eccli. III, 22). Quae tibi praecepit Dominus? Fac
misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli
ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si jam est in te
fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem
(Matth. XIII, 30); quia cum malis ad tempus potes esse, non
in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in
horreo tecum non erit. Haec quae tibi praecepit Dominus, illa cogita
semper. A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne
prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce ;
erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod
non capiebas.
14. Quid ergo? cum videro quae non poteram videre, et cepero quae
non poteram capere, jam securus ero? perfectus ero? Non, quamdiu
hic vivis. Ipsa est perfectio nostra, humilitas. Audistis quo
conclusit modo apostolica lectio, si haesit in memoria vestra; quomodo
ille qui accepit colaphum ne extolleretur in revelationibus (quanta ei
revelabantur!) propter ipsam magnitudinem revelationum, quia poterat
extolli, nisi acciperet angelum satanae: et tamen cui tanta
revelabantur, quid ait? Fratres, ego meipsum non arbitror
apprehendisse. Paulus dicit, Fratres, ego meipsum non arbitror
apprehendisse; qui ad hoc accepit colaphizantem angelum satanae, ne
extolleretur in magnitudine revelationum suarum. Qui audet dicere quia
comprehendit? Ecce Paulus non apprehendit, et dicit, Non me
arbitror apprehendisse. Et quid ais, o Paule? Adhuc curro ,
inquit, ut apprehendam. Adhuc Paulus in via est, et tu te putas in
patria? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus. Hoc fac et
tu, et vitam praeteritam malam obliviscere. Si te delectavit
aliquando vanitas, non te delectet Quae retro oblitus, inquit, in ea
quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae
vocationis Dei in Christo Jesu. Audio vocem Dei desuper, et curro
ut apprehendam. Non enim dimisit me in via remanere, quia non cessat
alloqui me. Ergo, fratres, non cessat Deus alloqui nos. Nam si
cessat, quid est quod agimus? quid est quod agunt lectiones divinae et
cantica divina? Obliviscimini ergo quae retro sunt, et in ea quae
ante sunt vos extendite. Sic sugite lac, ut crescatis ad cibum. Cum
ergo veneritis in patriam, gaudebitis. Et adhuc attendite Apostolum
sequi ad palmam supernae vocationis. Dicit enim: Quotquot ergo
perfecti, hoc sapiamus. Non loquor, inquit, imperfectis, quibus
adhuc non possum loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non
solido cibo pascuntur; sed illis dico, qui jam manducant solidum
cibum. Jam videntur esse perfecti, quia intelligunt aequalitatem
Verbi cum Patre: adhuc non sic vident, quomodo videndum est, facie
ad faciem; adhuc ex parte, in aenigmate (I Cor. XIII,
12). Currant ergo, quia cum via finita fuerit, tunc redimus ad
patriam: currant, extendant se. Quotquot ergo perfecti, hoc
sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit
(Philipp. III, 12-15). Si forte erras in aliquo, quare
non redis ad lac matris? Quia si non extollimini, quia si non
exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super
vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter
sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis, defendere vultis,
et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae; fit vobis
maledictum hoc quod dixit: super matrem cum estis et foris a lacte
separamini , foris a visceribus matris fame moriemini. Si autem
perseveratis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam
oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? Quia Deus
superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et
I Petr. V, 5).
15. [vers. 3.] Ideo ad hoc conclusit hic psalmus: Speret
Israel in Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quod enim
scriptum est graece, APO TOY NYN KAI EOS TOY
AIONOS, hoc expositum est, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Sed non semper saeculi nomen hoc saeculum significat, sed aliquando
aeternitatem; quia aeternum duobus modis intelligitur; usque in
aeternum, id est, aut semper sine fine, aut quousque veniamus ad
aeternitatem. Hic ergo quomodo intelligendum est? Quousque veniamus
ad aeternitatem, speremus in Dominum Deum; quia cum venerimus ad
aeternitatem, jam spes non erit, sed ipsa res erit.
|
|