|
1. [vers. 1, 2.] Justum quidem erat, charissimi, ut fratrem
potius audiremus collegam meum, praesentem omnibus nobis . Et modo
non negavit, sed distulit: et ideo hoc indico Charitati vestrae, ut
mecum promissum teneatis. Non fuit autem absurdum Charitati vestrae,
ut prior obtemperarem jubenti: extorsit enim mihi ut esset modo auditor
meus, eo sane pacto ut et ego sim ipsius, quia in ipsa charitate omnes
ejus auditores sumus, qui unus nobis in coelo Magister est (Matth.
XXIII, 10). Ergo animum intendite ad Psalmum, quem in
ordine, sicut nostis, tractandum habemus. Est etiam ipse
praenotatus, Canticum graduum; et aliquanto caeteris sub eodem titulo
prolixior. Non ergo immoremur, nisi ubi necessitas coegerit; ut
totum, si Dominus permiserit, explicare possimus. Quia et vos non
tanquam rudes omnia debetis audire; aliquid et de praeteritis
auditionibus adjuvare nos debetis, ne omnia tanquam nova a nobis dici
necesse sit. Et novi quidem esse debemus, quia vetustas nobis
obrepere non debet; sed etiam crescendum et proficiendum est. De ipso
quippe profectu ait Apostolus: Etsi exterior homo noster
corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV,
16). Non sic proficiamus ut ex novis veteres efficiamur, sed ipsa
novitas crescat.
2. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut
juravit Domino; votum vovit Deo Jacob. David secundum fidem rerum
gestarum unus homo erat, rex Israel, filius Jesse. Erat quidem et
ipse mansuetus, sicut eum indicat atque commendat Scriptura divina,
et ita mansuetus ut nec persecutori suo Saüli malum pro malo
reddiderit. Servavit autem erga eum tantam humilitatem, ut illum
regem fateretur, se autem canem: et non proterve nec superbe, cum
esset in Deo potentior, respondebat regi; sed eum placare potius
affectabat humilitate, quam concitare superbia. Etiam in potestate
datus est ei Saül, et hoc a Domino Deo, ut ei faceret quidquid
vellet: sed quia non praeceptum illi erat ut occideret, sed tantum in
potestate datus illi erat (licet autem homini uti potestate sua); ad
lenitatem potius deflexit quod ei Deus concessit. Qui si vellet
occidere, careret inimico: sed quomodo diceret, Dimitte mihi
debita, sicut et ego dimitto debitoribus meis (Matth. VI,
12). In speluncam intravit Saül ubi erat David, nesciens quod
illic esset David: ad necessaria ventris ille intravit. Surrexit
David sensim et lente post ipsum, praecidit illi de veste panniculum,
quem illi ostenderet, ut nosset quia illum habuerat in potestate; et
non necessitate, sed voluntate pepercerat, et noluit occidere (I
Reg. XXIV, 4-15). Forte ipsam mansuetudinem commendavit
modo dicens, Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis
ejus. Hoc secundum rerum gestarum fidem, quam Scriptura divina, ut
diximus, continet. Sed solemus in Psalmis non ad litteram
attendere, sicut in omni prophetia, sed per litteram scrutari
mysteria. Et meminit Charitas vestra quia cujusdam hominis vocem in
omnibus Psalmis solemus audire; qui unus habet caput et corpus.
Caput autem in coelo est, corpus in terra: sed quo praecessit caput,
et corpus secuturum est. Et jam non dico quis caput sit, qui corpus
sint; quia scientibus loquor.
3. Commendatur ergo humilitas David, commendatur mansuetudo
David; et dicitur Deo, Memento, Domine, David, et omnis
mansuetudinis ejus. Ad quam rem memento, Domine, David? Sicut
juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Ergo ad hoc memento, ut
impleat quod promisit. Ipse David vovit tanquam in potestate habens,
et rogat Deum ut impleat quod vovit: est devotio voventis, sed est
humilitas deprecantis. Nemo praesumat viribus suis se reddere quod
voverit: qui te hortatur ut voveas, ipse adjuvat ut reddas. Quid
ergo vovit videamus, et hinc intelligimus quemadmodum sit accipiendus
in figura David. David autem interpretatur, Manu fortis. Erat
enim magnus belligerator. Praesumens quidem de Domino Deo suo,
confecit bella omnia, prostravit omnes inimicos suos, Deo se
adjuvante, quemadmodum se habebat illius imperii dispensatio;
praefigurans tamen fortem manu quemdam ad debellandos inimicos,
diabolum et angelos ejus. Hos autem inimicos Ecclesia debellat. Et
quomodo debellat? Mansuetudine. Mansuetudine enim ipse Rex noster
vicit diabolum. Saeviebat ille; iste sufferebat: victus est qui
saeviebat; vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine corpus
Christi, quod est Ecclesia, vincit inimicos. Sit manu fortis,
operando vincat. Cum autem corpus Christi est et templum, et domus,
et civitas; et ille qui caput corporis est, et habitator domus est,
et sanctificator templi est, et rex civitatis est: quomodo Ecclesia
omnia illa, sic Christus omnia ista. Quid ergo vovimus Deo, nisi
ut simus templum Dei? Nihil gratius ei possumus offerre, quam ut
dicamus ei quod dicitur in Isaia, Posside nos (Isai. XXVI,
13). Et quidem in istis possessionibus terrenis patrifamilias
praestatur, quando ei datur possessio: non sic est possessio, quae
est Ecclesia; ipsi possessioni praestatur, ut a tali possideatur.
4. Quid ergo dicit, Sicut juravit Domino, votum vovit Deo
Jacob? Videamus quod votum . Jurare est autem firme promittere.
Attendite votum hoc, id est, quod voverat quo ardore voverit, quo
amore, quo desiderio; et tamen ad hoc implendum Dominum deprecatus
est dicens. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.
In hac mansuetudine votum vovit, ut sit domus Dei: Si introiero in
tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei. Si
dedero somnum oculis meis. Parum visus est dicere, somnum oculis
meis: Et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis si
dedero, quoadusque inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Ubi quaerebat locum Domino? Si mansuetus erat, in se quaerebat.
Quomodo est enim locus Domini? Audi prophetam: Super quem
requiescet Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem
verba mea (Id. LXVI, 2). Vis esse locus Domini? Esto
humilis, et quietus, et tremens verba Dei, et tu ipse efficieris
quod quaeris . Si enim in te non fiat quod quaeris, in altero quid
tibi prodest? Operatur quidem Deus aliquando per evangelistam salutem
alterius tantum, si ipse dicit et non facit; et fit per linguam ejus
in alio locus Domino, non autem fit ipse locus Domino. Qui autem
quae docet bene facit, et sic docet, fit locus Domino cum eo quem
docet: quia omnes credentes unum locum faciunt Domino. In corde enim
habet locum Dominus; quia unum cor est omnium in charitate
copulatorum.
5. Quam multa millia crediderunt, fratres mei, quando pretia rerum
suarum posuerunt ad pedes Apostolorum! Sed quid de illis dicit
Scriptura? Certe facti sunt templum Dei; non tantum templum Dei
singuli, sed et omnes templum Dei simul. Facti sunt ergo locus
Domino. Et ut noveritis quia unus locus factus est Domino in
omnibus, Scriptura dicit: Erat illis anima una et cor unum in Deum
(Act. II, 41; et IV, 4, 32, 35). Multi autem ne
faciant locum Domino, sua quaerunt, sua diligunt, potestate sua
gaudent, privatum suum concupiscunt. Qui autem vult facere locum
Domino, non de privato, sed de communi debet gaudere. Hoc illi
fecerunt de rebus suis privatis; fecerunt illas communes. Quod
habebant suum, numquid amiserunt? Si soli haberent, et unusquisque
suum haberet; hoc solum haberet quod suum habebat: cum autem quod
proprium erat, commune fecit; et ea quae erant caeterorum, ipsius
facta sunt. Intendat Charitas vestra: quia propter illa quae singuli
possidemus, existunt lites, inimicitiae, discordiae, bella inter
homines, tumultus, dissensiones adversum se, scandala, peccata,
iniquitates, homicidia. Propter quae? Propter ipsa quae singuli
possidemus. Numquid propter ista quae communiter possidemus,
litigamus? Aerem istum communiter ducimus, solem communiter omnes
videmus. Beati ergo qui sic faciunt locum Domino, ut privato suo non
gaudeant. Talem ergo describebat iste, qui dicebat, Si introiero in
tabernaculum domus meae. Privatum hoc erat. Sciebat privato se
impediri, ne faceret locum Domino, et ea commemorat quae ad seipsum
pertinebant: non introibo in tabernaculum domus meae, donec inveniam:
quid? cum inveneris locum Domino, intrabis in tabernaculum tuum? An
ipsum erit tabernaculum tuum, ubi inveneris locum Domino? Quare?
Quia ipse eris locus Domini, et cum eis qui fuerint locus Domini,
unum eris.
6. Abstineamus ergo nos, fratres, a possessione rei privatae; aut
ab amore, si non possumus a possessione; et facimus locum Domino.
Multum est ad me, ait aliquis. Sed vide quis sis , facturus locum
Domino. Si vellet apud te hospitium habere aliquis senator, non dico
senator, procurator alicujus magni secundum saeculum, et diceret,
Offendit me quiddam in domo tua; etsi amares hoc, auferres tamen ne
eum offenderes, ad cujus amicitiam ambires. Et quid tibi prodest
hominis amicitia? Forte ibi non solum nullum auxilium, sed et
periculum invenires. Nam multi non periclitabantur antequam majoribus
jungerentur; exoptarunt majorum amicitias, ut majora pericula
incurrerent. Securus opta amicitiam Christi: hospitari apud te
vult; fac illi locum. Quid est, fac illi locum? Noli amare
teipsum, illum ama. Si te amaveris, claudis contra illum; si ipsum
amaveris, aperis illi: si autem aperueris et intraverit, non peries
amando te, sed invenieris cum amante te.
7. [vers. 3.] Si introiero in tabernaculum domus meae, si
ascendero super lectum stratus mei. Privata enim res ipsa, ubi homo
acquiescit, superbos facit; ideo dixit, Si ascendero. In re quam
privatam quisque possidet, necesse est superbus sit: inde se enim
tendit homo ad hominem, cum ambo sint caro. Quid est homo, fratres?
Caro. Et quid est alter homo? Altera caro. Et tamen caro dives
extendit se contra carnem pauperem; quasi aliquid illa caro attulerit
quando nata est, aut aliquid auferat quando moritur. Ad hoc plus
habuit, ut plus tumeret . Iste autem qui vult invenire locum
Domino, dicit, Si ascendero super lectum strati mei.
8. [vers. 4.] Si dedero somnum oculis meis. Multi enim cum
dormiunt, non faciunt locum Domino. Tales excitat Apostolus:
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus
(Ephes. V, 14); et alio loco, Nos autem qui diei sumus,
vigilemus, et sobrii simus: nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui
inebriantur, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 5-8). Noctem
dicens iniquitatem, in qua illi obdormiunt cupiendo ista terrena. Et
omnes istae felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt
dormientium. Et quomodo qui videt thesauros in somnis, dormiens dives
est; sed evigilabit, et pauper erit: sic omnia ista vana hujus
saeculi, de quibus homines gaudent, in somno gaudent: evigilabunt
quando nolunt, si non modo evigilant quando utile est; et invenient
somnia fuisse illa, et transisse, sicut dicit Scriptura, veluti
somnium exsurgentis (Psal. LXXII, 20): et alio loco,
Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in
manibus suis (Psal. LXXV, 6). Dormierunt somnum suum,
finitus est somnus, et nihil invenerunt in manibus suis; quia in
somnis videbant divitias transitorias. Iste ergo qui vult invenire
locum Domino, dixit etiam, Si dedero somnum oculis meis. Sunt
autem quidam qui non dormiunt, sed dormitant. Aliquantum retrahunt se
ab amore temporalium, et rursus revolvuntur in eum; quasi
dormitantes, caput crebro inclinant. Evigila, excute somnum;
dormitando casurus es. Non vult Psalmus, oculis suis dare somnum,
nec palpebris dormitationem, eum qui vult invenire locum Domino.
9. [vers 5.] Et requiem, inquit, temporibus meis. A requie
temporum somnus venit ad oculos. Tempora circa oculos sunt. Veluti
futurus somnus, gravedo temporum est. Nam hominibus dormituris
gravari tempora incipiunt; et cum senserint sibi gravari tempora, jam
imminet somnus: qui si dandus est oculis, dant requiem temporibus
suis, et venit somnus; si non dederint requiem temporibus suis, non
venit somnus. Cum ergo coeperit te aliquid temporale delectare ad
peccatum, jam gravantur tibi tempora. Vis evigilare, et non
dormire, nec dormitare? Noli te credere tali delectationi; majores
dolores habebit quam suavitates. Ista cogitatione quasi confricans
frontem, excutis somnum, et paras locum Domino.
10. Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Quanquam aliquando dicitur tabernaculum Dei domus Dei, et domus Dei
tabernaculum Dei: distinctius tamen accipitur, fratres charissimi,
tabernaculum Ecclesia secundum hoc tempus; domus autem Ecclesia
coelestis Jerusalem, quo ibimus. Tabernaculum enim tanquam
militantium et pugnantium: tabernacula militum in procinctu, in
expeditione; unde contubernales dicuntur milites, quasi tabernacula
eadem habentes et habitantes. Quamdiu ergo habemus hostem cum quo
pugnemus, tabernaculum Deo facimus. Cum autem transierit tempus
pugnae, et venerit pax illa quae praecellit omnem intellectum, sicut
dicit Apostolus, Et pax Christi quae praecellit omnem intellectum
(Philipp. IV, 7); quantumcumque enim cogitaveris de pace illa,
minus eam capit animus adhuc in ista corporis gravedine constitutus:
cum venerit illa patria , jam domus erit, nullus adversarius
tentabit, ut tabernaculum vocetur. Non procedemus ad pugnandum, sed
permanebimus ad laudandum. Quid enim dicitur de illa domo? Beati qui
habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5). In tabernaculo adhuc gemimus, in domo
laudabimus. Quare? Quia gemitus est peregrinantium, laudatio jam in
patria commanentium. Hic primo quaeratur tabernaculum Deo Jacob.
11. [vers 6.] Ecce audivimus eam in Ephrata. Quam eam?
Sedem Domini. Audivimus in Ephrata. Invenimus eam in campis
saltuum. Ibi audivit, ubi invenit; an alibi audivit, et alibi
invenit? Quaeramus ergo quid sit Ephrata, ubi audivit; item
quaeramus quid sit in campis saltuum, ubi invenit. Ephrata verbum
hebraeum interpretatur latine, Speculum, sicut tradiderunt qui verba
hebraea in Scripturis posita in aliam linguam transtulerunt, ut ad nos
perveniret intellectus. Nam ex hebraea transtulerunt in graecam, et
ex graeca translata sunt nobis in latinam. Fuerunt enim qui vigilarent
in Scripturis. Si ergo Ephrata speculum, illa domus quae inventa
est in campis saltuum, in speculo audita est. Speculum imaginem
habet: omnis prophetia imago futurorum. Domus ergo Dei futura, in
imagine prophetiae praedicata est. Audivimus enim illam in speculo,
id est, Audivimus in Ephrata. Invenimus in campis saltuum. Qui
sunt campi saltuum? Campi silvarum. Non enim quemadmodum vulgo
dicitur, Saltus ille, verbi gratia, centurias habens tot. Saltus
proprie, locus adhuc incultus et silvester dicitur. Nam et quidam
codices, in campis silvae, habent. Qui ergo erant campi saltuum,
nisi gentes incultae? qui erant campi saltuum, nisi ubi adhuc vepres
erant idololatriae? Sic tamen quomodo vepres ibi erant idololatriae,
ibi invenimus locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quod audivimus
in Ephrata, invenimus in campis saltuum; quod praedicatum est in
imagine Judaeis manifestatum est in fide Gentium.
12. [vers 7.] Intrabimus in tabernacula ejus : cujus? Domini
Dei Jacob. Qui intrant ut inhabitent, ipsi sunt qui intrant ut
inhabitentur. In domum tuam ut inhabites intras, in domum Dei ut
inhabiteris. Est enim melior Dominus, qui cum te coeperit
inhabitare, beatum te faciet. Nam si tu ab illo non inhabiteris,
miser eris. In sua potestate esse voluit ille filius qui dixit: Da
mihi partem patrimonii quae me tangit. Bene servabatur apud patrem,
ne cum meretricibus dissiparetur. Accepit, facta est in ejus
potestate; profectus in regionem longinquam, effudit omnia cum
meretricibus. Passus est tandem famem, recordatus est patrem;
reversus est, ut pane saturaretur (Luc. XV, 12-20). Ergo
intra, ut inhabiteris; et non quasi tuus sis, sed illius:
Intrabimus in tabernacula ejus.
13. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Cujus pedes?
Domini, an ipsius domus Domini? Domus enim Domini est, ubi dicit
quia debet adorari. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Praeterquam domum suam, non exaudit Deus ad vitam aeternam. Ille
enim ad domum Dei pertinet, qui est in charitate compaginatus
lapidibus vivis. Qui autem charitatem non habuerit, ruinam facit; et
illo ruente domus stat. Nemo enim minetur domui, ubi esse quasi lapis
coepit, si ruere voluerit, quasi aliquid domui noceat. Sic enim
superbierat et primus populus Judaeorum, dicens, Neque enim
fraudaturus est Deus patrem Abraham, cui promisit tanta de semine
ejus: et faciebant omnia mala tanquam securi de pollicitatione Dei,
quod non pro illorum meritis qui scelera faciebant, sed pro meritis
Abrahae parceret eis, et qualescumque malos filios Abrahae
congregaret in domum suam ad vitam aeternam. Sed quid Joannes?
Generatio, inquit, viperarum. Quando ad illum venerunt ipsi filii
Abrahae, ut baptizarentur in aqua poenitentiae, non eis dixit,
Generatio Abrahae, sed viperarum. Tales enim erant, quales quos
imitabantur; non filii Abrahae, sed filii Amorrhaei, Chananaei,
Gergesaei, Jebusaei, et omnium qui offenderunt Deum: ipsorum filii
erant, quia ipsorum facta sectabantur. Generatio viperarum, quis
ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum
poenitentiae. Et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham. Potens est
enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth.
III, 7-9). Nescio quos lapides tunc videbat in campis
saltuum, unde suscitati sunt filii Abrahae. Filii enim magis qui
fidem imitati sunt, quam qui de carne nati sunt. Nemo ergo minetur
domui Dei, quasi dicat: Subtraho me, et ruet domus. Bonum est
enim illi ut coaedificetur, et habeat charitatem. Nam si ipse
ruerit, stabit domus. Itaque, fratres, in his est domus Dei, quos
praedestinavit et praescivit perseveraturos: de illis dictum est, Ubi
steterunt pedes ejus. Sunt enim qui non perseverant, nec stant pedes
ejus in eis. Non sunt ergo ipsi Ecclesia; non ipsi pertinent ad
illud modo tabernaculum, tunc domum. Sed ubi steterunt pedes ejus?
Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. In his
in quibus charitas refrigescit, non stant pedes ejus. Sed quid
secutus est? Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. XXIV, 12, 13). Ecce in quibus steterunt pedes
ejus: in eo loco adora, id est, de talibus esto in quibus steterunt
pedes Domini.
14. Si autem de ipsa domo intelligere volueris, Ubi steterunt
pedes ejus domus ; pedes tui in Christo stent. Tunc autem stabunt
pedes, si perseveraveris in Christo. Quid enim dicitur de diabolo?
Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan.
VIII, 44). Diaboli ergo pedes non steterunt. Item de
superbis quid dicit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus
peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem;
expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV, 12, 13).
Ergo domus Dei, cujus pedes stant. Unde ille gaudens Joannes quid
ait? Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi stat et audit
eum. Si non stat, non audit eum. Et gaudio gaudet propter vocem
sponsi (Joan. III, 29). Merito stat, quia propter vocem
sponsi gaudet: nam si propter vocem suam gauderet, caderet. Jam
videtis ergo quare ceciderint qui ad vocem suam gaudent. Amicus enim
ille sponsi dicebat: Hic est qui baptizat (Id. I, 33).
Quidam dicunt, Nos baptizamus: ad vocem suam gavisi, stare non
potuerunt; et non pertinent ad istam domum de qua dicitur, Ubi
steterunt pedes ejus.
15. [vers. 8.] Exsurge, Domine, in requiem tuam. Domino
dormienti dicit, Exsurge. Jam nostis quis dormivit, et quis
resurrexit. Ipse enim quodam loco dicit in psalmo: Dormivi
conturbatus (Psal. LVI, 5). Bene illi dicitur, Exsurge,
Domine, in requiem tuam. Jam non conturbaberis; quia Christus
surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur
(Rom. VI, 9). Ipsius est vox in alio psalmo: Ego dormivi et
somnum cepi, et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal.
III, 6). Ipse dormivit, ipsi dicitur, Exsurge, Domine, in
requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae: id est, exsurge, ut
exsurgat et arca sanctificationis tuae, quam sanctificasti. Ipse
caput nostrum; arca ejus, Ecclesia ejus: surrexit prior, surget et
Ecclesia. Non autem auderet sibi resurrectionem corpus promittere,
nisi prius resurgeret caput. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu
et arca sanctificationis tuae. Et corpus Christi quod ex Maria natum
est, intellectum est a quibusdam arca sanctificationis; ut hoc
diceret, Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca
sanctificationis tuae: Cum corpore exsurge, ut palpent qui non
credebant. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca
sanctificationis tuae.
16. [vers. 9.] Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti
tui laetentur. Te exsurgente a mortuis, et eunte ad Patrem, regale
illud sacerdotium induatur fidem, quia justus ex fide vivit (Rom.
I, 17); et accepto pignore Spiritus sancti, laetentur membra spe
resurrectionis, quae praecessit in capite: eis enim Apostolus dicit,
Spe gaudentes (Id. XII, 12).
17. [vers. 10.] Propter David servum tuum, ne avertas faciem
Christi tui. Hoc Deo Patri dictum est, Propter David servum
tuum, ne avertas faciem Christi tui. Crucifixus est Dominus in
Judaea; crucifixus est a Judaeis; ab ipsis turbatus dormivit.
Inter quorum saevientium manus dormivit, ad eos judicandos surrexit:
et dicit quodam loco, Et suscita me, et reddam illis (Psal. XL,
11). Et reddidit, et redditurus est. Nam quanta postea Judaei
passi sunt occiso Domino, norunt ipsi. De ipsa civitate, ubi illum
occiderunt, omnes expulsi sunt. Quid ergo? etiam de stirpe David
omnes perierunt, et de tribu Juda? Non: nam crediderunt inde
aliqui, et multa millia hominum crediderunt inde, et hoc jam post
resurrectionem Domini. Saevierunt, ut crucifigerent, et postea
coeperunt videre fieri miracula in nomine crucifixi; et plus
contremuerunt tantum posse ejus nomen, qui quasi inter manus eorum
nihil poterat; et compuncti corde, jam credentes divinitatem occultam
fuisse in illo quem caeteris similem hominibus putaverunt, et consilium
petentes ab Apostolis, audierunt, Agite poenitentiam, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi. Ergo quia
ad judicandos eos a quibus crucifixus est, surrexit Christus, et
avertit faciem suam a Judaeis, et convertit ad Gentes; tanquam
rogatur Deus propter reliquias Israel, et dicitur ei, Propter
David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Si palea damnata
est, frumenta colligantur. Reliquiae salvae fiant (Isai. X,
21), sicut dicit Isaias. Et plane factae sunt reliquiae salvae:
inde erant duodecim Apostoli, inde plus quam quingenti fratres quibus
se Dominus demonstravit post resurrectionem (I Cor. XV, 6);
inde tot millia baptizata, quae pretia rerum suarum ante pedes
Apostolorum ponebant (Act. II, IV). Ergo impletum est quod
hic rogatus est Deus, Propter David servum tuum, ne avertas faciem
Christi, tui.
18. [vers. 11.] Juravit Dominus David veritatem, et non
poenitebit eum. Quid est, juravit? Promissum per seipsum firmavit.
Quid est, non poenitebit eum? Non mutabit. Non enim dolorem
poenitentiae patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere
in quo erravit. Sed quomodo hominem cum poenitet, mutare vult quod
fecit; sic ubi audis quia poenitet Deum, mutationem ipsam spera.
Aliter illam facit Deus, quamvis nomine poenitentiae appellet,
aliter tu: tu enim facis, quia erraveras; ille autem facit, quia
vindicat, aut quia liberat. Mutavit regnum Saül, cum poeniteret
eum sicut dictum est: et in eo ipso loco ubi Scriptura dicit,
Poenituit eum; ibi paulo post dicitur, Non enim sic est ut homo, ut
poeniteat eum (I Reg. XV, 11, 29). Cum ergo mutat opera
sua per incommutabile consilium suum; propter ipsam, non consilii,
sed operis mutationem, poenitere dicitur. Hoc autem sic promisit, ut
non mutaret. Quomodo dicitur et illud, Juravit Dominus, et non
paenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem
Melchisedec (Psal. CIX, 4): sic et hoc quia ita promissum
est, ut non mutaretur, quia necessario futurum erat et permansurum;
dixit, Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex
fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Poterat dicere, Ex fructu
femoris tui: quare, Ex fructu ventris, voluit dicere? Et illud
quidem si diceret, verum diceret: sed significantius dicere voluit,
Ex fructu ventris; quia de femina natus est Christus, quo vir non
accessit.
19. [vers. 12.] Quid ergo? Juravit Dominus David
veritatem: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si
custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae
docebo illos; et filii eorum sedebunt usque in aeternum super sedem
tuam. Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt in
aeternum. Meritum filiis parentes faciunt. Quid si filii ipsius
custodirent, et filii eorum non custodirent? Quare ad meritum patrum
promittitur beatitudo filiorum? Quid enim ait, Si custodierint filii
tui, et filii eorum sedebunt in aeternum (non ait, Si custodierint
filii tui, sedebunt super sedem tuam; et si custodierint filii eorum,
et ipsi sedebunt super sedem tuam: sed ait, Si filii tui
custodierint, et filii eorum sedebunt super sedem tuam), nisi quia
filios hic voluit intelligi fructus ipsorum? Si filii tui, inquit,
custodierint legem meam, et mandata mea haec quae docebo eos
servaverint filii tui; et filii eorum sedebunt super sedem tuam: id
est, hic erit fructus ipsorum, ut sedeant super sedem tuam. Modo
enim, fratres, omnes qui laboramus in Christo, omnes qui
contremiscimus verba ipsius, qui quomodocumque conamur facere
voluntatem ipsius, et ingemiscimus petentes ut adjuvet nos, quo
impleamus quod jubet; numquid jam sedemus in illis sedibus
beatitudinis, quae nobis promittuntur? Non: sed mandata tenentes
speramus hoc futurum. Ipsa spes tanquam in filiis dicta est ; quia
hominis in hac vita viventis spes filii sunt, fructus filii sunt.
Propterea et homines excusantes avaritiam suam, dicunt se filiis suis
servare quod servant; et nolentes dare inopi, pietatis nomine se
excusant, quia filii eorum spes eorum sunt. Omnes homines enim qui
secundum hoc saeculum vivunt, spem suam dicunt, filios generare et
relinquere. Ideo nomine filiorum spem ipsam posuit, et ait, Si
custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae
docebo illos; et filii eorum sedebunt in aeternum super sedem tuam: id
est, tales fructus habebunt, ut spes eos non fallat, ut illuc veniant
quo sperant se venturos. Modo ergo tanquam patres sunt, homines spei
futurae: cum autem adepti fuerint quod sperant, filii sunt; quia
illud quod adipiscuntur, pepererunt et generaverunt in operibus suis .
Et hoc illis servatur in posterum, quia et ipsa posteritas in filiis
appellari solet.
20. Aut si filios ipsos homines accipis, intellige et de ipsis
dictum. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea
haec quae docebo eos; ut iste sit sensus: Si custodierint filii tui
testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos, et filii
eorum, id est, si custodierint; ut hic subdistinguas, et deinde
inferas, sedebunt in aeternum super sedem tuam, id est, et filii tui
et filii eorum, sed omnes si custodierint. Quid ergo si non
custodierint? periit promissio Dei? Non: sed ideo dictum est, et
ideo promissum est, quia praevidit Deus; quid, nisi credituros?
Sed ne aliquis quasi minaretur promissis Dei, et in postestate sua
vellet ponere quod promisit Deus ut impleretur; ideo et juravit dixit
: in quo ostendit quia sine dubio venturum est. Quomodo ergo posuit
ibi, Si custodierint? Ne jam glorieris de promissis, et dimittas te
non custodire. Tunc eris filius David, si custodieris; si autem
non, non eris filius David. Filiis David promisit Deus. Noli
dicere, Filius sum David, si degeneras. Si Judaei illud non
dicunt, qui de ipsa stirpe nati sunt (imo dicunt illud, sed
delirant. Aperte enim Dominus ait: Si filii Abrahae estis, facta
Abrahae facite [Joan. VIII, 39]. Inde illos negavit
filios, quia facta non faciebant); nos quomodo nos dicimus filios
David, qui de ejus stirpe non sumus secundum carnem? Restat ut filii
non simus, nisi imitando fidem, nisi colendo Deum, sicut ille
coluit. Si ergo quod tibi per stirpem non speras, per facta non vis
assequi; quomodo in te complebitur quia sedebis super sedem David? et
si non in te complebitur, putas quia non complebitur? Et quomodo
invenit eam in campis saltuum? et quomodo steterunt pedes ejus?
Qualiscumque ergo fueris, illa domus stabit.
21. [vers. 13.] Quoniam elegit Dominus Sion; praeelegit eam
in habitationem sibi. Sion ipsa est Ecclesia, ipsa est et illa
Jerusalem ad cujus pacem currimus, quae non in Angelis, sed in nobis
peregrinatur, quae ex parte meliore exspectat partem redituram; unde
nobis Litterae venerunt, quae quotidie recitantur. Ipsa civitas,
ipsa est Sion, quam praeelegit Dominus.
22. [vers. 14.] Haec requies mea in saecula saeculorum. Jam
Dei verba sunt. Requies mea; ibi requiesco. Quantum nos amat
Deus, fratres, ut quia nos requiescimus, se dicat requiescere! Non
enim ipse aliquando turbatur, aut sic requiescit; sed ibi se dicit
requiescere, quia nos in illo requiem habebimus. Hic habitabo,
quoniam praeelegi eam.
23. [vers. 15.] Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes
ejus saturabo panibus. Omnis anima quae intelligit se desertam omni
auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Quomodo enim Apostolus
describit viduam? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in
Dominum. Agebat autem de istis viduis quas omnes dicimus in
Ecclesia. Dixerat autem, Quae in deliciis agit; vivens mortua
est; et non illam numeravit inter viduas. Describens autem viduas
sanctas, quid ait? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit
in Dominum, et persistit in precibus et obsecrationibus nocte ac die.
Ibi subjecit, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I
Tim. V, 5, 6). Unde ergo vidua est? Quia non habet auxilium
aliunde, nisi solius Dei. Illae quae habent viros, quasi superbiunt
de auxilio virorum: desertae videntur viduae, et robustius est
auxilium earum. Ergo tota Ecclesia una vidua est, sive in viris,
sive in feminis, sive in conjugatis, sive in maritatis feminis, sive
in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus: omnis
Ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si
novit viduitatem suam; tunc enim auxilium praesto est illi. Nonne
agnoscitis istam viduam in Evangelio, fratres mei, cum diceret
Dominus oportere semper orare, et non deficere? Erat quidam judex in
civitate, dixit, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; et
interpellabat eum quaedam vidua quotidie, et dicebat, Vindica me de
adversario meo. Et interpellando quotidie vidua, fregit illum. Ait
enim ipse judex apud se, qui nec Deum timebat, nec hominem
reverebatur: Etsi Deum, non timeo, nec hominem erubesco, vel
propter taedium quod mihi facit ista vidua, vindicabo eam. Si audivit
judex malus viduam, ne taedium pateretur; Deus non audit Ecclesiam,
quam hortatur ut deprecetur (Luc. XVIII, 1-8)?
24. Item, Pauperes ejus saturabo panibus: quid est, fratres?
Simus pauperes, et tunc saturabimur. Multi praesumentes de saeculo
et superbi, christiani sunt; adorant Christum, sed non saturantur:
saturati enim sunt, et abundant in superbia sua. De talibus dicitur,
Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis (Psal.
CXXII, 4): isti abundant; et ideo manducant, sed non
saturantur. Et quid de illis dictum est in psalmo? Manducaverunt et
adoraverunt omnes divites terrae. Adorant Christum, venerantur
Christum, supplicant Christo; sed non saturantur sapientia et
justitia ipsius. Quare? Quia non sunt pauperes. Pauperes autem,
id est humiles corde, quanto plus esuriunt, tanto plus manducant;
tanto autem plus esuriunt, quanto a saeculo inanes sunt. Qui plenus
est, quidquid illi daturus es, respuit; quia plenus est. Da mihi
esurientem, da mihi de quibus dictum est, Beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6); et
erunt hi pauperes de quibus modo dicit, Et pauperes ejus saturabo
panibus. Quia et in ipso psalmo ubi dictum est, Manducaverunt et
adoraverunt omnes divites terrae; dictum est illic et de pauperibus,
et prorsus eo modo quo et in isto psalmo, Edent pauperes, et
saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum (Psal.
XXI, 30, 27). Ubi dictum est, Manducaverunt et adoraverunt
omnes divites terrae; ibi dictum est, Edent pauperes, et
saturabuntur. Quare quando divites dicti sunt adorasse, saturati non
dicti sunt; quando autem pauperes dicti sunt, saturati dicti sunt?
Et unde saturati? haec saturitas, fratres, qualis est? Deus ipse
est panis. Panis, ut lac nobis fieret, descendit ad terram; et ait
suis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI,
41). Ideo illic in psalmo, Edent pauperes, et saturabuntur. De
quo satiabuntur? Audi quod sequitur: Et laudabunt Dominum qui
requirunt eum.
25. Estote ergo pauperes, estote in membris illius viduae, non sit
auxilium vestrum nisi in uno Deo. Pecunia nihil est; non inde
auxilium habebitis. Multi propter pecuniam praecipitati sunt, multi
propter pecuniam perierunt: multi propter pecuniam multam quaesiti sunt
a raptoribus; tuti essent, si non haberent quare quaererentur. Multi
de amicis potentioribus praesumpserunt: ceciderunt illi de quibus
praesumpserunt et involverunt eos qui de se praesumpserunt. Respicite
exempla generis humani. Quid magnum est quod vobis dicitur? Non
solum de his Scripturis ea loquimur; legite ea in orbe terrarum.
Attendite non praesumere de pecunia, de amico homine, de honore et
jactantia saeculi. Tolle ista omnia: sed si habes illa, age Deo
gratias si contemnis illa. Si autem inflaris inde, noli attendere
quando eris praeda hominum; jam diabolo praeda es. Si autem de his
rebus non praesumpseris, eris in membris illius viduae, quae est
Ecclesia, de qua dictum est, Viduam ejus benedicens benedicam: eris
et pauper, de qualibus dictum est, Et pauperes ejus saturabo
panibus.
26. Aliquando autem, quod non est praetermittendum dicere, invenis
pauperem superbum, et divitem humilem: quotidie patimur tales. Audis
pauperem quasi gementem sub divite, et quando potentior premit dives,
tunc illum humilem vides: aliquando nec tunc, sed et tunc superbum;
unde vides quis esset, si aliquid haberet. Ergo pauper Dei in animo
est, non in sacculo. Procedit aliquande homo habens plenam domum,
uberes terras, multa praedia, multum auri et argenti, novit quia in
ipsis non est praesumendum, humiliat se Deo, facit inde bene; ita
cor ipsius erigitur ad Deum, ut noverit quia non solum nihil illi
prosunt divitiae ipsae, sed et impediunt pedes ipsius, nisi ille regat
et ille subveniat: et numeratur inter pauperes qui saturantur panibus.
Invenis alium mendicum inflatum, aut ideo non inflatum, quia nihil
habet, quaerentem tamen unde infletur. Non attendit Deus
facultatem, sed cupiditatem: et judicat eum secundum cupiditatem qua
inhiat rebus temporalibus, non secundum facultatem, quam non ei
contingit adipisci. Unde de divitibus dicit Apostolus: Divitibus
hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo, qui nobis praestat omnia abundanter ad
fruendum. Quid ergo faciant de divitiis suis? Sequitur et dicit:
Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et
vide quia hic pauperes sunt: Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI,
17-19). Cum apprehenderint, tunc erunt divites; quando autem
non eam adhuc habent, noverint se pauperes. Ita fit ut omnes humiles
corde, et in charitate gemina constitutos, quidquid habuerint in hoc
saeculo, inter pauperes suos numeret Deus, quos saturat panibus.
27. [vers. 16, 17.] Sacerdotes ejus induam salutari, et
sancti ejus exsultatione exsultabunt. Jam in fine Psalmi sumus;
paululum advertat Charitas vestra. Sacerdotes ejus induam salutari,
et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Quis est salutaris noster,
nisi Christus noster? Quid est ergo, Sacerdotes ejus induam
salutari? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis
(Galat. III, 27). Et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Unde exsultabunt exsultatione? Quia induti sunt salutari: non in
se. Lux enim facti , sed in Domino; nam erant ante tenebrae
(Ephes. V, 8). Et ideo subjecit, Ibi suscitabo cornu David:
ut de Christo praesumatur, ipsa erit altitudo David. Cornu enim
significat altitudinem: et qualem altitudinem? Non carnalem. Ideo
omnia ossa carne involuta sunt: cornu excedit carnem. Altitudo
spiritualis, cornu est. Quae autem altitudo spiritualis est, nisi de
Christo praesumere; non dicere. Ego facio, ego baptizo; sed, Hic
est qui baptizat (Joan. I, 33)? Ibi est cornu David. Et ut
noveritis quia ibi est cornu David, attendite quid sequatur: Paravi
lucernam Christo meo. Quae est lucerna? Jam nostis Domini verba de
Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens (Id. V, 35). Et
quid ait Joannes? Hic est qui baptizat. In hoc ergo exsultabunt
sancti, in hoc exsultabunt sacerdotes; quia omne quod ipsorum bonum
est, non est ipsorum, sed illius qui habet potestatem baptizandi.
Securus ergo accedit ad templum ejus omnis qui accepit Baptismum ;
quia non hominis, sed illius est in quo suscitatum est cornu David.
28. [vers. 18.] Super ipsum autem florebit sanctificatio mea
. Super quem? Super Christum meum. Christo enim meo cum dicit,
vox est Patris, qui dicit, Viduam ejus benedicens benedicam, et
pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari, et
sancti ejus exsultatione exsultabunt. Qui dicit, Ibi suscitabo cornu
David, Deus est. Ipse dicit, Paravi lucernam Christo meo, quia
et Christus noster est, et Christus Patris: Christus noster est,
cum salvat nos et regit nos, quomodo et Dominus noster, Filius autem
Patris; Christus autem et noster et Patris. Nam si Patris
Christus non esset, non diceretur superius, Propter David servum
tuum, ne avertas faciem Christi tui. Super ipsum autem florebit
sanctificatio mea. Super Christum floret. Nemo hominum illam sibi
assumat, quia ipse sanctificat; alioquin non erit verum, Super ipsum
autem florebit sanctificatio mea. Gloria sanctificationis florebit.
Sanctificatio ergo Christi in ipso Christo, potestas
sanctificationis Dei in Christo. Florebit enim quod dixit, ad
gloriam vult pertinere: quando enim florent arbores, tunc pulchrae
sunt. Ergo sanctificatio in Baptismo; inde floret et claret. Unde
cessit mundus huic pulchritudini? Quia in Christo floret: nam pone
illam in hominis potestate; quomodo floret, quando omnis caro fenum,
et omnis claritas carnis ut flos feni (Isai. XL, 6).
|
|