|
1. [vers. 1.] Psalmus brevis est; sed valde notus et
nominatus. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
Ita sonus iste dulcis est, ut et qui Psalterium nesciunt, ipsum
versum cantent. Tam dulcis est, quam dulcis est charitas quae facit
fratres habitare in unum. Et hoc quidem, fratres, non indiget
interpretatione, aut expositione, quam bonum et quam jucundum sit
habitare in unum; sed ea quae sequuntur, habent aliquid quod
pulsantibus aperiatur. Verumtamen ut ab isto versu descendat nobis
intellectus universae texturae Psalmi, hoc primum etiam atque etiam
consideremus: utrum de omnibus Christianis dictum sit, Quam bonum et
quam jucundum habitare fratres in unum; an aliqui sint certi atque
perfecti qui habitant in unum, nec ad omnes pertineat ista benedictio,
sed ad quosdam, a quibus tamen descendat ad caeteros.
2. Ista enim verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis
melodia, tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit.
Ad hunc sonum excitati sunt fratres qui habitare in unum concupierunt;
iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per omnem orbem terrarum, et
qui divisi erant, congregati sunt. Clamor Dei, clamor Spiritus
sancti, clamor propheticus non audiebatur in Judaea; et auditus est
in toto orbe terrarum. Adversus istum sonum surdi erant, inter quos
cantabatur; et apertis auribus inventi sunt, de quibus dictum est:
Quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt,
intelligent (Isai. LII, 15). Verumtamen, dilectissimi, si
consideremus, de illo pariete circumcisionis prius nata est ista
benedictio. Num enim omnes Judaei perierunt? Et unde Apostoli,
filii Prophetarum, filii excussorum (Psal. CXXVI, 4)?
Sicut jam scientibus loquimur. Unde illi quingenti qui Dominum post
resurrectionem viderunt, quos commemorat apostolus Paulus (I Cor.
XV, 6)? Unde illi centum viginti qui simul erant in uno loco post
resurrectionem Domini et ascensionem in coelum, quibus in uno loco
constitutis supervenit Spiritus sanctus die Pentecostes missus de
coelo; sic missus, sicut promissus? Omnes inde erant: et ipsi primi
habitaverunt in unum, qui omnia quae habebant vendiderunt, rerumque
suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, sicut in Actibus
Apostolorum legitur; et distribuebatur unicuique sicut cuique opus
erat; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia
communia. Et quid est, in unum? Et erat illis, inquit, anima una
et cor unum in Deum (Act. I, II, et IV). Ergo ipsi prius
audierunt, Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
Primi audierunt, sed non soli audierunt. Non enim usque ad illos
ista dilectio et unitas fratrum venit. Venit enim et ad posteros ista
charitatis exsultatio, et votum Deo. Vovetur enim aliquid Deo, et
dictum est : Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal.
LXXV, 12). Melius est autem non vovere, quam vovere et non
reddere (Eccle. V, 4). Sed debet esse impiger animus, ut et
voveat, et reddat; ne cum se minus idoneum putat ad reddendum, piger
sit ad vovendum. Plane nunquam reddet, si de suo se putaverit
redditurum.
3. Ex voce hujus psalmi appellati sunt et Monachi, ne quis vobis de
isto nomine insultet Catholicis. Quando vos recte haereticis de
Circellionibus insultare coeperitis, ut erubescendo salventur; illi
vobis insultant de monachis. Primo si comparandi sunt, vos videte;
si verbis vestris opus est, jam laboratis. Non opus est, nisi ut
admoneatis unumquemque ut attendat; solum attendat, et comparet.
Quid opus est verbis vestris? Comparentur ebriosi cum sobriis,
praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum
congregatis. Sed tamen dicere consueverunt: Quid sibi vult nomen
monachorum? Quanto melius dicimus nos: Quid sibi vult nomen
circellionum? Sed non, inquiunt, vocantur circelliones. Forte
corrupto sono nominis eos appellamus. Dicturi sumus vobis integrum
nomen ipsorum? Forte circumcelliones vocantur, non circelliones.
Plane si hoc vocantur, exponant quid sint. Nam circumcelliones dicti
sunt, quia circum cellas vagantur: solent enim ire hac, illac,
nusquam habentes sedes; et facere quae nostis, et quae illi norunt,
velint, nolint.
4. Verumtamen, charissimi, sunt et qui monachi falsi sunt; et nos
novimus tales: sed non periit fraternitas pia, propter eos qui
profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi, quam et
clerici falsi, et fideles falsi. Omnia genera, fratres mei, tria
quae aliquando vobis commendavimus, et ut puto, non semel, habent
bonos suos, habent malos suos . De tribus enim ipsis generibus dictum
est:
|
“Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: et duo in
lecto; unus assumetur, et unus relinquetur: et duae in molendino;
una assumetur, et una relinquetur”
|
|
(Luc. XVII, 34, 35).
In agro sunt qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (videte
si non in agro erat): Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus
incrementum dedit (I Cor. III, 6). In lecto autem eos
intelligi voluit, qui amaverunt quietem; per lectum enim quietem
voluit intelligi; non se miscentes turbis, non tumultui generis
humani, in otio servientes Deo: et inde tamen unus assumetur, et
unus relinquetur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Ne
expavescatis quando ibi inveniuntur reprobi; nam et latent quidam, qui
non inveniuntur nisi in fine. Duae item in molendino ex nomine generis
feminini appellavit; plebes enim intelligi voluit. Quare in
molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum
intelligitur; quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola: vae enim
quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis
consumatur, altera assumatur. Quasdam enim actiones mundi faciunt
dilectores saeculi, fraudatores, simulatores. Alii autem sic ibi
sunt, quomodo ait Apostolus, Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non
utentes sint; praeterit enim figura hujus mundi: volo vos sine
sollicitudine esse (I Cor. VII, 31, 32). Audis quae
assumetur de molendino? Certe enim multa peccata videntur ad divites
pertinere. Cum enim plus agunt, et plus administrant, et plus ad eos
pendet res familiaris ampla, difficile est ut non plura peccata
contrahant; et de illis dictum est quia facilius est intrare camelum
per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum. Et cum contristati
essent discipuli pro illis, de quibus jam desperabant, consolatus est
eos Dominus dicens: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia
sunt (Matth. XIX, 24-26). Quomodo autem illud facile
facit Deus? Audi Apostolum, si non negligas quod praecepit:
Praecipe, inquit, divitibus hujus saeculi non superbe sapere.
Invenis enim pauperem superbientem, divitem humilem; christianum bene
considerantem quia illa omnia praetereunt et praeterfluunt, quia nihil
attulit in hunc mundum, nihil potest de mundo auferre; cogitantem
quemadmodum dives ille qui ardebat in flamma apud inferos, guttam sibi
destillari de digito desideravit ejus qui micas de mensa ejus
concupierat. Cogitantes ista, faciunt quod ait Apostolus:
|
“Neque
sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis
omnia abundanter ad fruendum. Divites sint,”
|
|
inquit,
|
“in operibus
bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent.”
|
|
Et quid inde
illis lucri?
|
“Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam”
|
|
(I Tim. VI, 17-19). Ecce quae
assumetur de molendino. Qualis autem dives ille erat qui induebatur
purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et jacentem ad
januam suam pauperem contemnebat (Luc. XVI, 19-24),
relinquetur. Quia de molendino una assumetur, et una relinquetur.
5. Sic dicit et Ezechiel de tribus personis, in quibus non absurde
tria haec genera intelligimus:
|
“Cum miserit Dominus gladium in
terram, etsi fuerint in medio eorum Noe, Daniel et Job, non
liberabunt filios neque filias; sed ipsi soli salvi erunt”
|
|
(Ezech.
XIV, 13-16). Jam illi olim liberati sunt, sed in istis
tribus nominibus tria genera quaedam significavit. Noe significat
rectores Ecclesiae, quia ipse arcam in diluvio gubernavit (Gen.
VII). Daniel autem vitam quietam elegit, in caelibatu servire
Deo, id est, uxorem non quaerens. Erat vir sanctus, in desideriis
coelestibus vitam gerens; tentatus in multis, et inventus aurum
obrizum. Quam quietus erat, qui et inter leones securus erat (Dan.
VI; et XIV, 28-39)! Ergo in nomine Danielis, qui etiam
vir desideriorum est appellatus (Id. X, 11); sed utique
castorum atque sanctorum, significantur servi Dei, de quibus
dicitur, Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
In nomine Job significatur una illa de molendino quae assumetur.
Habebat enim uxorem, habebat filios, habebat multas divitias; et tam
multa habebat in isto saeculo, ut diabolus hoc ei objiceret, quia non
gratis, sed propter ea quae acceperat, colebat Deum. Hoc objecit
adversarius sancto viro: et in tentationibus suis probatus est quam
gratis Job coleret Deum, et non propter illa quae acceperat, sed
propter eum qui dederat. Amissis itaque omnibus repentina afflictione
et tentatione, amissa haereditate, amissis haeredibus, sola conjuge
sibi relicta, non ad consolationem, sed ad tentationem, ait quod
nostis,
|
“Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est: sit nomen Domini benedictum”
|
|
(Job. I).
Impletum est in eo quod quotidie cantamus, si et moribus consonemus:
|
“Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo”
|
|
(Psal. XXXIII, 2). Ergo in istis tribus nominibus
significata sunt tria genera hominum, et in illis tribus rursus in
Evangelio, quae commemoravi.
6. Quid ergo dicunt illi qui nobis de nomine monachorum insultant?
Fortasse dicturi sunt: Nostri non vocantur circumcelliones: vos
illos ita appellatis contumelioso nomine; nam nos eos ita non vocamus.
Dicant quid eos vocent, et audietis. Agonisticos eos vocant.
Fatemur et nos honesto nomine, si et res conveniret. Sed interim
illud videat Sanctitas vestra: qui nobis dicunt, Ostendite ubi
scriptum sit nomen monachorum, ostendant ubi scriptum sit nomen
agonisticorum. Sic eos, inquiunt, appellamus propter agonem.
Certant enim; et dicit Apostolus, Certamen bonum certavi (II
Tim. IV, 7). Quia sunt qui certant adversus diabolum, et
praevalent, milites Christi agonistici appellantur. Utinam ergo
milites Christi essent, et non milites diaboli, a quibus plus
timetur, Deo laudes , quam fremitus leonis. Hi etiam insultare
nobis audent, quia fratres, cum vident homines, Deo gratias dicunt.
Quid est, inquiunt, Deo gratias? Itane surdus es, ut nescias quid
sit, Deo gratias? Qui dicit, Deo gratias, gratias agit Deo.
Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem
suum. Num enim non est locus gratulationis, quando se invicem vident
qui habitant in Christo? Et tamen vos Deo gratias nostrum ridetis:
Deo laudes vestrum plorant homines. Sed certe reddidistis rationem de
nomine, quare appelletis agonisticos. Ita fiat, ut appellatis; ita
fiat, omnino favemus. Praestet Dominus ut illi contra diabolum
certent, et non contra Christum, cujus persequuntur Ecclesiam.
Tamen quia certant, dicitis agonisticos: et invenistis unde
appelletis, quia dixit Apostolus, Bonum agonem certavi. Quare ergo
et nos non appellemus monachos, cum dicat Psalmus, Ecce quam bonum
et quam jucundum habitare fratres in unum? MONOS enim unus
dicitur: et non unus quomodocumque; nam et in turba est unus, sed una
cum multis unus dici potest, MONOS non potest, id est, solus:
MONOS enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum
hominem faciant, ut sit illis vere quod scriptum est, una anima et
unum cor; multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed
non multa corda; recte dicitur MONOS, id est unus solus. Unde
et ille unus sanabatur in piscina. Respondeant nobis et exponant, qui
insultant nomini monachorum, quare ille qui inventus est triginta octo
annos habens in infirmitate, hoc respondisset Domino: Cum mota
fuerit aqua, non habeo qui deponat me; alius ante me descendit
(Joan. V, 5, 7). Descenderat unus, jam alius non
descendebat. Unus solus sanabatur; unitatem Ecclesiae figurabat.
Merito insultant nomini unitatis, qui se ab unitate praeciderunt.
Merito illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in
unum cum fratribus; sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt.
Haec de uno, et uno solo audivit Charitas vestra; jam jucundemur cum
Psalmo, ut sequentia videamus. Brevis est; potest a nobis curri,
quantum Dominus suggerit. Puto enim ex his quae dicta sunt, patere
posse quae sequuntur, quamvis illa videantur obscura.
7. [vers. 2.] Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres
in unum. Ostendebat qui dicebat, Ecce. Videmus et nos, fratres,
et benedicimus Deum; et oramus, ut dicamus et nos, Ecce. Et cui
rei similes sunt, dicat Psalmus. Sicut unguentum in capite, quod
descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti
ejus. Aaron quid erat? Sacerdos. Quis est sacerdos, nisi unus
sacerdos, qui intravit in sancta sanctorum? Quis est iste sacerdos,
nisi qui fuit et victima et sacerdos? nisi ille qui cum in mundo non
inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit? In capite ipsius
unguentum, quia totus Christus cum Ecclesia: sed a capite venit
unguentum. Caput nostrum Christus est; crucifixum et sepultum,
resuscitatum ascendit in coelum; et venit Spiritus sanctus a capite.
Quo? Ad barbam. Barba significat fortes; barba significat
juvenes, strenuos, impigros, alacres. Ideo quando tales
describimus, Barbatus homo est, dicimus. Ergo illud primum
unguentum descendit in Apostolos, descendit in illos qui primos
impetus saeculi sustinuerunt: descendit ergo in illos Spiritus
sanctus. Nam et illi qui primum in unum habitare coeperunt,
persecutionem passi sunt: sed quia descenderat unguentum in barbam,
passi sunt, non victi. Etenim et caput jam passum praecesserat, unde
descendit unguentum. Praecedente tali exemplo, quis vinceret barbam?
8. Ex illa barba erat Stephanus sanctus. Et hoc est non vinci, ut
charitas non vincatur ab inimicis. Nam visi sunt sibi vicisse, qui
persecuti sunt sanctos. Illi caedebant, illi caedebantur; illi
occidebant, illi occidebantur. Quis non putaret illos vincere, illos
vinci? Sed quia non victa est charitas, ideo unguentum descendit in
barbam. Attende Stephanum. Saeviebat in illo charitas: saeviebat
in eos, cum audirent; rogavit pro eis, cum lapidarent. Quid enim
ait, cum audirent? Dura cervice et incircumcisi corde et auribus,
vos semper restitistis Spiritui sancto. Vide barbam. Numquid
adulavit? numquid timuit? Illi cum audirent ista, quae in illos
dicebantur : quasi saeviebat enim Stephanus; saeviebat ore, corde
diligebat; et non est victa charitas ipsa in eo: nam illi abhorrentes
a verbo, tanquam tenebrae fugientes a lumine, ad lapides currere
coeperunt, Stephanum lapidare. Sicut antea Stephani verba
lapidabant illos, sic postea lapides eorum Stephanum. Quando debuit
plus irasci Stephanus, quando lapidabatur, an quando audiebatur?
Ecce mitis factus est dum lapidaretur, et saeviebat cum audiretur.
Quare saeviebat cum audiretur? Quia mutare volebat eos a quibus
audiebatur. Venientibus in se lapidibus non victa est charitas: quia
unguentum a capite in barbam descenderat, et audierat ab ipso capite,
Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur
(Matth. V, 44). Audierat ab ipso capite pendente in cruce, et
dicente, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Eo modo ergo unguentum a capite descenderat in
barbam; quia et ille cum lapidaretur, fixo genu ait: Domine, ne
statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 51-59).
9. Ergo illi tanquam barba erant . Multi enim fortes erant, et
multas persecutiones passi sunt. Sed si neque a barba descendisset
unguentum, modo monasteria non haberemus. Sed quia descendit et in
oram vestimenti; sic enim ait, Quod descendit in oram vestimenti
ejus: secuta est Ecclesia, de veste Domini peperit monasteria. Nam
vestis sacerdotalis Ecclesiam significat. Ipsa est vestis de qua
dicit Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non
habentem maculam, neque rugam (Ephes. V, 27). Mundatur, ut
non habeat maculam; extenditur, ut non habeat rugam. Ubi eam
extendit fullo, nisi in ligno? Videmus quotidie a fullonibus tunicas
quodammodo crucifigi: crucificuntur, ut rugam non habeant. Quid est
ergo ora vestimenti? fratres mei, in ora vestimenti quid accepturi
sumus? Ora, finis vestimenti est. Quid accepturi sumus in fine
vestimenti? An quia in fine temporum habitura erat Ecclesia fratres
habitantes in unum? an in ora perfectionem intelligimus, quia in ora
vestimentum perficitur; et illi perfecti, qui norunt habitare in
unum? Illi perfecti qui legem implent. Quomodo autem impletur lex
Christi ab eis qui habitant fratres in unum? Audi Apostolum:
Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi
(Galat. VI, 2). Haec est ora vestimenti. Quomodo, fratres
mei, intelligimus, quam oram dicat, quo potuit descendere unguentum?
Non puto quod oram vestimenti in lateribus voluit intelligi. Sunt
enim orae in lateribus. Sed a barba descendere unguentum ad oram
potuit, quae in capite est, ubi aperitur capitium . Tales sunt qui
habitant in unum: ut quomodo per oras istas intrat caput hominis, ut
vestiat se; sic per concordiam fraternam Christus intrat, qui est
caput nostrum, ut vestiatur, ut Ecclesia illi haereat.
10. [vers. 3.] Quid aliud dicit? Sicut ros Hermon, qui
descendit super montes Sion. Hoc voluit intelligi, fratres mei,
gratiam Dei esse quod fratres habitant in unum; non ex suis viribus,
non ex suis meritis, sed ex illius dono, sed ex illius gratia, sicut
ros de coelo. Non enim terra sibi pluit, aut non quidquid genuerit
arescit, nisi pluvia desuper descendat. Dicit quodam loco in psalmo:
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal.
LXVII, 10). Quare dixit voluntariam? Quia non meritis
nostris, sed illius voluntate. Quid enim boni meruimus peccatores?
quid boni meruimus iniqui? Ex Adam Adam, et super Adam multa
peccata nascuntur. Quisquis nascitur, Adam nascitur, damnatus de
damnato, et addidit male vivendo super Adam . Quid enim boni meruit
Adam? Et tamen misericors amavit, et sponsus dilexit, non
pulchram, sed ut faceret pulchram. Ergo gratiam Dei dixit rorem
Hermon.
11. Sed Hermon quid sit, nosse debetis. Mons est quidam longe
disjunctus ab Jerusalem, id est a Sion. Itaque mirum est quod sic
ait, Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion; cum mons
Hermon longe sit disjunctus ab Jerusalem: nam trans Jordanem esse
dicitur. Ergo aliquid interpretatione Hermon quaeramus. Non enim
hebraeum est, et habemus interpretationem ab eis qui illam linguam
noverunt. Hermon interpretari dicitur, Lumen exaltatum. A Christo
enim ros: nam nullum lumen exaltatum, nisi Christus. Quomodo
exaltatum est? Primo in cruce; postea in coelo. Exaltatus in
cruce, cum humiliaretur; sed humiliatio illius non potuit nisi alta
esse. Hominis dispensatio minus minusque fiebat , quae significabatur
in Joanne; Dei dispensatio in Domino nostro Jesu Christo
crescebat: quod et natalibus eorum ostenditur. Nam ille natus est,
sicut tradit Ecclesia, octavo calendas julias, cum jam incipiunt
minui dies: Dominus autem natus octavo calendas junuarias, quando jam
dies incipiunt crescere. Audi ipsum Joannem confitentem: Illum
oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Et
passiones ipsorum hoc indicant. Dominus in cruce exaltatus est; ille
caeso capite deminutus. Ergo lumen exaltatum, Christus: inde est
ros Hermon. Sed quicumque vultis habitare in unum, optate rorem
istum, compluimini inde. Alioquin non poteritis tenere quod
profitemini, nec profiteri audere poteritis, nisi ille intonuerit;
nec permanere poteritis, nisi ejus sagina non desit vobis: ipsa enim
sagina descendit super montes Sion.
12. Jam montes Sion, magni in Sion. Quid est Sion?
Ecclesia. Et qui ibi sunt montes? Magni. Quos significant
montes, hos significat barba, hos significat ora vestimenti. Barba
non intelligitur nisi in perfectis. Non ergo habitant in unum, nisi
in quibus perfecta fuerit charitas Christi . Nam in quibus non est
perfecta charitas Christi, et cum in uno sint, odiosi sunt, molesti
sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros, et quaerunt
quid de illis dicant; quomodo in junctura inquietum jumentum non solum
non trahit, sed et frangit calcibus quod junctum est. Si autem habet
rorem Hermon, qui descendit super montes Sion, quietus, placatus,
humilis, tolerans, pro murmure precem fundit. Nam murmuratores omnes
magnifice descripti sunt quodam loco Scripturarum: Praecordia fatui
sicut rota carri (Eccli. XXXIII, 5). Quid est,
Praecordia fatui sicut rota carri? Fenum portat, et murmurat: non
enim potest rota carri quiescere a murmure. Sic sunt multi fratres;
non habitant in unum nisi corpore. Sed qui sunt qui habitant in unum?
Illi de quibus dictum est, Et erat illis anima una et cor unum in
Deum: et nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia
communia (Act. IV, 32). Designati sunt, descripti sunt, qui
pertineant ad barbam, qui pertineant ad oram vestimenti, qui
numerentur inter montes Sion. Et si sunt ibi alii murmuratores,
meminerint dicti Domini: Unus assumetur, et unus relinquetur
(Matth. XXIV, 40).
13. Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem. Ubi mandavit?
In fratribus qui habitant in unum. Ibi praecepit benedictionem, ibi
benedicunt Dominum qui habitant concorditer. Nam in discordia non
benedicis Dominum. Sine causa dicis quia lingua tua sonat
benedictionem Domini, si corde non sones: ore benedicis, et corde
maledicis. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal.
LXI, 5). Numquid verba nostra sunt? Significati sunt quidam.
Benedicis Dominum, cum oras; et sequeris in prece tua, et maledicis
inimico tuo. Hoc est quod audisti ab ipso Domino, Diligite inimicos
vestros? Si autem facias, et diligas inimicum tuum, et ores pro eo,
ibi mandavit Dominus benedictionem suam; ibi habebis vitam in
saeculum, id est in aeternum. Multi enim amantes vitam istam,
maledicunt inimicis suis: pro qua re, nisi pro ista vita, nisi pro
commodis saecularibus? Ubi te angustavit inimicus tuus, ut cogaris
maledicere? In terra angustatus es; migra, habita in coelo.
Quomodo, inquies, habito in coelo, homo carne indutus, carni
deditus? Corde praecede, quo sequaris corpore. Noli surdus audire,
Sursum corda. Sursum cor habe, et nemo te angustabit in coelo . Et
ideo bene sequitur alius psalmus:
|
|