|
1. [vers. 1.] Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi
Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Quare addidit, in atriis? Atria ampliora spatia domus
intelliguntur. Qui stat in atriis, non angustatur, non premitur;
quodam modo dilatatur. In latitudine mane, et potes diligere inimicum
tuum; quia non ea diligis, ubi ab inimico angustias patiaris.
Quomodo intelligeris stare in atriis? Sta in charitate, et stas in
atriis. In charitate latitudo est, in odio angustia. Audi
Apostolum: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam
hominis operantis malum (Rom. II, 8, 9). De latitudine autem
charitatis quid dicit? Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 5).
Ubi audis diffusionem, intellige latitudinem; ubi audis latitudinem,
intellige atria Domini; et habebis veram benedictionem Domini,
quando non maledicis inimicis. Alloquitur enim Spiritus eos qui
patiuntur tribulationem, ut glorientur in tribulationibus; et dicit
eis, Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Quid est,
Ecce nunc? In hoc tempore. Nam post transactas tribulationes,
manifestum est quia benedictioni Domini vacabimus, ut dictum est:
Beati qui habitant in domo tua; in saecula saecuculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5). Qui tunc benedicturi sunt sine
defectu, hic incipiunt benedicere Dominum; hic in tribulationibus,
in tentationibus, in molestiis, inter adversitates saeculi, inter
insidias inimici, inter fraudes et impetus diaboli. Hoc est, Ecce
nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo
Domini. Quid est, qui statis? Qui perseveratis. Quia dictum est
de quodam, qui archangelus fuit, Et in veritate non stetit (Joan.
VIII, 44): et dictum est de amico sponsi, Amicus autem sponsi
stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Id.
III, 29).
2. [vers. 2.] Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri, in noctibus extollite manus vestras in sancta, et
benedicite Dominum. Facile est benedicere in diebus. Quid est, in
diebus? In rebus prosperis. Nox enim tristis res est; dies res est
laeta. Quando tibi bene est, benedicis Dominum. Quando filium
desideras et nascitur, benedicis Dominum. Liberata est uxor tua a
periculo partus; benedicis Dominum. Aegrotabat filius, liberatur;
benedicis Dominum. Aegrotabat filius; forte quaesisti mathematicum,
sortilegum: forte non de lingua, sed de moribus tuis exiit maledictio
in Dominum; exiit de moribus et vita tua. Noli gloriari quia lingua
benedicis, si vita maledicis. Quomodo, inquis, vita maledico?
Quia attenditur vita tua, et dicitur: Ecce christianus, ecce quales
sunt Christiani. Blasphematur propter te Christus. Ecce cum vita
tua maledicat, quid prodest quod lingua tua benedicit? Benedicite
ergo Dominum. Quando? In noctibus. Quando benedixit Job?
Quando tristis nox erat. Ablata sunt omnia quae possidebantur;
ablati filii quibus servabantur: quam tristis nox! Sed videamus si
non in nocte benedicit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut
Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job
I, 14-21). Quam nox atra ! Percussus ulcere a capite usque
ad pedes, putrefactus liquescebat in se. Tunc Eva ausa est eum
tentare: Dic aliquid in Deum tuum, et morere. Audi benedicentem in
noctibus: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus.
Si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus (Job II,
7-10)? Ecce quid est, In noctibus extollite manus vestras in
sancta, et benedicite Dominum. Quid dixit Job? Locuta es tanquam
una ex insipientibus mulieribus. Adam putris repulit Evam, tanquam
dicens: Sufficiat quod propter te mortalis effectus sum. Valueras in
paradiso, sed vinceris in stercore. Magna gratia Dei! Sed unde
hoc, nisi quia ros Hermon compluerat illam animam, et dederat
Dominus suavitatem, ut terra nostra daret fructum suum (Psal.
LXXXIV, 13)? In noctibus extollite manus vestras in sancta,
et benedicite Dominum.
3. [vers. 3.] Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum
et terram. Plures hortatur ut benedicant, et ipse unum benedicit,
quia ex pluribus unum fecit; quia bonum et jucundum est habitare
fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Pluralis numerus,
fratres; sed singularis, habitare in unum: ideo, Benedicat te
Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Nemo vestrum dicat:
Ad me non pervenit. Putas quis est quem dixit, Benedicat te
Dominus ex Sion? Unum benedixit: esto unum, et pervenit ad te
benedictio.
|
|