|
1. [vers. 1.] Valde dulce nobis esse debet, et dulce nobis esse
gaudendum est, quo nos psalmus iste cohortatur. Dicit enim: Laudate
nomen Domini. Causamque ipsam quare justum sit ut laudemus nomen
Domini, continuo subjecit: Laudate, servi, Dominum. Quid
justius? quid dignius? quid gratius? Etenim si non laudaverint servi
Dominum; superbi, ingrati, irreligiosi erunt. Et quid faciunt non
laudando Dominum, nisi ut severum sentiant Dominum? Neque enim
servus ingratus, si Dominum suum laudare noluerit, ideo efficit ut
servus non sit. Laudes, non laudes, servus es: sed si laudes,
propitiabis; si non laudes, offendes. Bona ergo exhortatio et
utilis; unde magis satagere debemus quemadmodum laudandus sit Deus,
quam dubitare laudandum. Laudate ergo nomen Domini. Hortatur nos
Psalmus, hortatur nos Propheta, hortatur nos Spiritus Dei,
hortatur postremo nos ipse Dominus, ut laudemus Dominum. Non enim
laudibus nostris ille crescit, sed nos. Deus nec melior fit, si
laudaveris; nec deterior, si vituperaveris: sed tu laudando bonum,
melior eris; vituperando, deterior: bonus autem ille manet, ut est.
Si enim servos suos ipsos bene de se meritos, praedicatores verbi
sui, rectores Ecclesiae suae, veneratores nominis sui,
obtemperatores mandati sui id docet, ut in conscientia sua habeant
dulcedinem bonae vitae suae, ne corrumpantur laudibus, ne frangantur
vituperationibus hominum; quanto magis ipse incommutabilis super omnia
qui haec docet, non utique major fit si laudaveris, nec minor si
vituperaveris? Sed quoniam nobis expedit laudare Dominum,
misericorditer jubet ut laudemus eum, non arroganter. Audiamus ergo
quod dicit: Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. Non
enim aliquid incongruum facitis, laudando servi Dominum: etsi semper
tantummodo servi essetis, deberetis laudare Dominum; quanto magis
debetis laudare Dominum servi, ut esse mereamini et filii?
2. [vers. 2.] Sed quoniam scriptum est in alio psalmo, Rectos
decet laudatio (Psal. XXXII, 1); et item alibi scriptum
est, Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9);
itemque alibi dicitur, Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via
est in qua ostendam illi salutare Dei; et consequenter, Peccatori
autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis
testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et
projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 23, 16,
17): ne forte quisquam, quoniam dictum est, Laudate, servi,
Dominum, etiamsi in domo ista magna fuerit malus servus, putet sibi
prodesse laudem Domini, continuo quales sint qui laudare debeant
Dominum, subjicit et docet: Qui statis in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri. Qui statis, non qui ruitis . Illi autem stare
dicuntur, qui in mandatis ejus perseverant, qui in fide non ficta, et
spe firma, et charitate sincera serviunt Deo, et honorant Ecclesiam
ejus, et non dant offensionem male vivendo , eis qui venire volunt,
et in via lapides offensionis inveniunt . Ergo, Qui statis in domo
Domini, laudate nomen Domini. Grati estote; foris eratis, et
intus statis . Quia ergo statis, parumne est vobis, ubi laudandus
est qui vos erexit jacentes, et fecit in domo sua stare, et ipsum
agnoscere, ipsumque laudare? parvumne hoc beneficium est, quod stamus
in domo Domini? Hic interim, in hac peregrinatione, in hac domo,
quod etiam peregrinationis tabernaculum dicitur, quia hic stamus,
numquid parum grati esse debemus? Nonne cogitandum est quia hic
stamus? nonne cogitandum est quid facti fuerimus? nonne cogitandum est
ubi jacebamus, et quo collecti sumus? nonne cogitandum est quia omnes
impii Dominum non quaerebant, et ipse illos non quaerentes quaesivit,
ipse inventos excitavit, ipse excitatos vocavit, ipse vocatos
introduxit, et in domo sua stare fecit? Haec quisquis cogitat et
ingratus non est, omnino despicit se prae amore Domini sui, a quo
sibi tanta praestita sunt: et quoniam non habet quid pro tantis
beneficiis Deo retribuat, quid ei restat nisi gratias agere, non
rependere? Ad ipsam gratiarum actionem pertinet, et calicem Domini
accipere, et nomen ejus invocare. Nam quid retribuat Domino servus,
pro omnibus quae retribuit illi (Psal. CXV, 12, 13)?
Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,
laudate Dominum.
3. [vers. 3.] Quid dicturus sum quare laudetis! Quoniam bonus
Dominus. Breviter uno verbo explicata est laus Domini Dei nostri:
Bonus Dominus. Sed benus, non ut sunt bona quae fecit. Nam fecit
Deus omnia bona valde (Gen. I, 31): non tantum bona, sed et
valde Coelum et terram et omnia quae in eis sunt bona fecit, et valde
bona fecit. Si haec omnia bona fecit, qualis est ille qui fecit? Et
tamen cum bona fecerit, multoque sit melior qui fecit, quam ista quae
fecit; non invenis melius quod de illo dicas, nisi quia bonus est
Dominus: si tamen intelligas proprie bonum, a quo sunt caetera bona.
Omnia enim bona ipse fecit: ipse est bonus quem nemo fecit. Ille
bono suo bonus est, non aliunde participato bono: ille seipso bono
bonus est, non adhaerendo alteri bono. Mihi autem adhaerere Deo
bonum est (Psal. LXXII, 28), qui non eguit a quo fieret
bonus; sed eguerunt illo caetera ut fierent bona. Vultis audire quam
singulariter ille sit bonus? Dominus interrogatus dixit, Nemo
bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Hanc
singularitatem bonitatis ejus, et praeterire breviter nolo, et
commendare congrue non sufficio. Metuo ne si hinc cito transiero, ego
ingratus inveniar: item metuo ne hoc cum explicandum suscepero, sub
tanta laudis dominicae sarcina defatiger. Sic tamen, fratres,
accipite me et laudantem et non sufficientem, ut etiamsi non impletur
illius laudis explicatio, acceptetur laudatoris devotio. Approbet me
ipse voluisse, ignoscat non implevisse.
4. Ineffabili dulcedine teneor, cum audio, Bonus Dominus;
consideratisque omnibus et collustratis quae forinsecus video, quoniam
ex ipso sunt omnia, etiam cum mihi haec placent, ad illum redeo a quo
sunt, ut intelligam quoniam bonus est Dominus. Rursum, cum ad
illum, quantum possum, ingressus fuero, interiorem mihi et superiorem
invenio; quia sic bonus est Dominus, ut istis non indigeat quo sit
bonus. Denique ista non laudo sine illo; illum autem sine istis
perfectum, non indigum, incommutabilem, nullius bonum quaerentem quo
augeatur, nullius malum timentem quo minuatur, invenio. Et quid
dicam amplius? Invenio in creatura coelum bonum, solem bonum, lunam
bonam, stellas bonas; terram bonam, quae gignuntur in terra et
radicibus nixa sunt, bona; quae ambulant et moventur, bona; quae
volitant in aere et natant in aquis, bona. Dico et hominem bonum:
Homo enim bonus de bono thesauro cordis sui profert bonum (Id.
XII, 35). Dico et angelum bonum, qui non est lapsus superbia
et diabolus factus est; sed inhaeret obediendo ei a quo factus est.
Omnia ista dico bona, sed tamen cum suis nominibus; coelum bonum,
angelum bonum, hominem bonum: ad Deum autem cum me refero, puto
melius nihil dicere quam bonum. Ipse quippe Dominus Jesus Christus
dixit, Homo bonus; et ipse item dixit, Nemo bonus, nisi unus
Deus. Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit
bonum alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Quam ergo bonum est a
quo sunt omnia bona? Omnino nullum invenias bonum quod non ab illo sit
bonum. Bonum bona faciens sicuti est proprie, sic et bonum est
proprie. Neque enim ea quae fecit, non sunt; aut injuria illi fit,
cum dicimus non esse quae fecit. Quare enim fecit, si non sunt quae
fecit? aut quid fecit, si non est quod fecit? Cum ergo sint et illa
quae fecit, venitur tamen ad illius comparationem; et tanquam solus
sit, dixit, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est,
misit me ad vos. Non dixit, Dominus Deus ille omnipotens,
misericors, justus: quae si diceret, utique vera diceret. Sublatis
de medio omnibus quibus appellari posset et dici Deus, ipsum esse se
vocari respondit; et tanquam hoc esset ei nomen: Hoc dices eis,
inquit, Qui est, misit me. Ita enim ille est, ut in ejus
comparatione ea quae facta sunt, non sint. Illo non comparato,
sunt; quoniam ab illo sunt: illi autem comparata, non sunt , quia
verum esse, incommutabile esse est, quod ille solus est. Est enim
est, sicut bonorum bonum, bonum est. Cogitate, et videte quoniam
quidquid aliud laudatis, ideo laudatis quia bonum est. Insanit qui
laudat quod non est bonum. Si laudes iniquum eo ipso quo iniquus est,
nonne et tu iniquus eris? Si laudes furem eo ipso quo fur est, nonne
et tu particeps eris? Si laudes justum in eo ipso quo justus est,
nonne et tu habes inde partem laudando? Non enim laudares justum,
nisi amares; non amares, si nihil inde haberes. Si ergo quidquid
aliud laudamus, ideo laudamus, quia bonum est; nulla tibi major causa
et melior et firmior dari potuit quare laudes Deum, nisi quia bonus
est. Ergo, Laudate Dominum, quoniam bonus est.
5. Quamdiu dicamus ejus bonitatem? Quis corde concipiat aut
complectatur quam bonus sit Dominus? Sed ad nos redeamus, et in
nobis illum agnoscamus, et in operibus artificem laudemus; quia ipsum
contemplari idonei non sumus: et si contemplari idonei aliquando
erimus, cum fuerit mundatum cor nostrum fide, ut postremo gaudeat
veritate; nunc quoniam ipse a nobis videri non potest, opera ejus
videamus, ne sine ejus laude remaneamus. Ergo dixi, Laudate
Dominum, quoniam bonus est; psallite nomini ejus, quoniam suavis
est. Forte esset bonus et suavis non esset, si tibi non daret posse
gustare. Talem autem se praebuit hominibus, ut etiam panem de coelo
miserit (Joan. VI, 32-51), et Filium suum aequalem, qui
hoc est quod ipse, dederit hominem faciendum, et pro hominibus
occidendum; ut per hoc quod tu es, gustes quod non es. Multum enim
ad te erat gustare suavitatem Dei; quia remota erat illa et nimis
alta, tu autem nimis abjectus et in imo jacens. In magna ista
separatione missus es Mediator. Non poteras ad Deum homo; Deus
factus est homo: ut quoniam homo potes ad hominem, qui non posses ad
Deum, per hominem venires ad Deum; et factus est mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sed si homo
solum esset, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires; si Deus solum
esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires: Deus
factus est homo, ut hominem sequendo, quod potes, ad Deum
pervenias, quod non poteras. Ipse est Mediator, inde factus est
suavis. Quid suavius pane Angelorum? Quomodo non est suavis
Dominus, quando panem Angelorum manducavit homo (Psal.
LXXVII, 25)? Non enim aliunde vivit homo, et aliunde vivit
angelus. Ipsa est veritas, ipsa est sapientia, ipsa est virtus Dei
: sed quomodo ea perfruuntur Angeli, tu non potes. Illi enim
quomodo perfruuntur? Sicuti est, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum per quod facta sunt
omnia. Tu autem quomodo contingis? Quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Ut enim panem
Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo.
Psallite ergo nomini ejus, quoniam suavis est. Si gustastis,
psallite; si gustastis quam suavis est Dominus, psallite; si bene
sapit quod gustastis, laudate. Quis tam ingratus est vel coquenti vel
pascenti, ut cum fuerit pulmento aliquo delectatus, non reddat gratiam
laudando quod gustat? Si de his non tacemus, de illo qui dedit omnia
tacebimus? Psallite nomini ejus, quoniam suavis est.
6. Et audite jam opera ejus. Tendebatis enim vos fortassis videre
bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, bonum sine quo
nihil est bonum, et bonum quod sine caeteris bonum est; tendebatis vos
ut videretis, et forte in extendenda acie mentis vestrae deficiebatis.
Hoc enim ex me conjicio; sic patior. Sed etsi est aliquis, sicut
fieri potest, et valde potest, acie mentis fortior me, et contuitum
cordis sui diu figit in eo quod est; laudet ille ut potest, et quomodo
nos non possumus, laudet. Gratias tamen illi, qui in hoc psalmo
temperavit laudem suam, ut et firmorum esset et infirmorum. Nam et in
illa missione servi sui Moysi cum diceret, Ego sum qui sum; et,
Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos: quia ipsum proprie
esse menti humanae difficile eracapere, et mittebatur homo ad homines,
quamvis non ab homine; continuo Deus temperavit laudem suam, et hoc
de se dixit quod capi dulciter posset; non in eo voluit remanere quod
laudabatur, quo non posset laudator attingere. Vade, inquit, dic
filiis Israel, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob misit me
ad vos: hoc mihi nomen est in aeternum. Certe, Domine, nomen illud
hahes; quia et tu dixisti, Ego sum: Qui est, misit me ad vos:
unde modo nomen mutasti, ut diceres, Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Jacob? Nonne tibi videtur ratio ejus respondere, et dicere:
Quod dixi, Ego sum, qui sum; verum est, sed non capis: quod autem
dixi, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Exod.
III, 14, 15, 6); et verum est, et capis? Quod enim Ego
sum qui sum, ad me pertinet, quod autem Deus Abraham et Deus Isaac
et Deus Jacob, ad te pertinet: et si deficis in eo quod mihi sum,
cape quod tibi sum. Et ne forte qnisquam putaret illud quod dixit
Deus, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos, hoc solum
aeternum ei nomen esse; quod autem dixit, Ego sum Deus Abraham et
Deus Isaac et Deus Jacob, temporale nomen esse: non curavit
Deus, cum dixisset, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad
vos, dicere quod hoc ei nomen sit in aeternum; quia etsi hoc non
diceret, intelligeretur. Est enim, et vere est, et eo ipso quod
vere est, sine initio et sine termino est. Quod vero propter hominem
est, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, ne ibi
suboriretur humana sollicitudo, quia hoc temporale est, non
sempiternum, securos nos fecit, quia de temporalibus ad aeternam vitam
nos perducit. Hoc, inquit, mihi nomen est in aeternum, non quia
aeternus Abraham, et aeternus Isaac et aeternus Jacob, sed quia
Deus illos facit aeternos postea sine fine: habuerunt quippe initium,
sed finem non habebunt.
7. In Abraham et Isaac et Jacob totam Ecclesiam ejus cogitate,
omne semen Israel cogitate: omne autem semen Israel, non solum quod
est ex carne, sed etiam quod est ex fide. Apostolus enim Gentibus
loquebatur, quibus dicebat: Si ergo vos Christi, ergo semen
Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III,
29). Benedicimur ergo omnes in Deo Abraham et Isaac et Jacob.
Arborem quidem benedixit quamdam, eamque olivam creavit, sicut dixit
Apostolus, ipsos Patriarchas sanctos, unde effloruit populus Dei:
sed haec arbor olivae putata est, non amputata, et inde superbi rami
fracti sunt; ipse est blasphemus et impius populus Judaeorum.
Manserunt tamen rami boni et utiles; nam inde Apostoli. Et cum ibi
rami utiles relicti essent, per Dei misericordiam insertus est et
oleaster Gentium, cui dicit Apostolus: Tu autem cum esses
oleaster, insertus es in illis, et particeps pinguedinis olivae factus
es. Noli gloriari adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem
portas, sed radix te (Rom. XI, 17 et 18). Haec una arbor
est pertinens ad Abraham et Isaac et Jacob; et quod plus est, magis
ad Abraham et Isaac et Jacob oleaster insertus, quam rami
confracti. Illi enim per fragmentum jam non ibi sunt; oleaster non
ibi erat, et ibi est: illi per superbiam frangi meruerunt, iste per
humilitatem inseri meruit; illi amiserunt radicem, iste tenuit eam.
Cum ergo audistis Israel Dei, Israel pertinentem ad Deum, inde
nolite vos facere alienos. Oleaster quidem fuistis, sed oliva estis,
participes pinguedinis olivae. Nam vultis nosse in Abraham et Isaac
et Jacob quomodo sit insertus oleaster, ne putetis vos ad hanc arborem
non pertinere, quia non pertinetis carnaliter ad semen Abraham?
Dominus quando miratus est fidem Centurionis illius qui non erat de
populo Israel, sed erat de populo Gentium: Propterea, inquit,
dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient. Ecce jam
oleaster in manu insertoris: Multi ab oriente et occidente venient.
Videmus quid ferat inserendum; ubi inserat videamus: Et recumbent,
inquit, cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum. Videmus
et quid inseruit, et ubi inseruit. De ramis superbis naturalibus quid
dicit? Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit
fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 11, 12). Res
praenuntiata, res impleta.
8. [vers. 4.] Ergo, Psallite Domino, quoniam suavis est.
Et attendite quae circa nos fecit. Quoniam Jacob elegit sibi
Dominus, Israel in possessionem sibi. Laudate, psallite, quoniam
fecit ista. Talia dico quae capere valeatis. Caeteras gentes sub
Angelis posuit; Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem
sibi. Gentem suam fecit agrum, quem coleret, quem ipse seminaret:
quamvis ipse omnes gentes condiderit, caeteras Angelis commisit, sibi
istam possidendam, servandamque deputavit; hunc populum, hunc
Jacob. Merito illius, an gratia sua? De nondum natis ait, Quia
major serviet minori; Apostolus dixit. Quod meritum habere nondum
nati potuerunt, antequam quisquam eorum egisset aliquid boni aut mali?
Non ergo se extollat Jacob, non glorietur, non suis meritis
tribuat. Ante est praecognitus, ante praedestinatus, ante electus:
non suis meritis electus, sed gratia Dei inventus et vivificatus
(Rom. IX, 11-13). Sic et omnes gentes: nam ut
insereretur, quid meruit oleaster amaritudine baccarum, sterilitate
silvestri? Lignum quippe erat silvae, non agri dominici; et tamen
ille per misericordiam suam et oleastrum inseruit in olivam. Sed adhuc
non erat insertus oleaster, quando Dominus elegit sibi Jacob,
Israel in possessionem sibi.
9. [vers. 5.] Et quid Propheta? Quoniam ego cognovi quod
magnus est Dominus. Mente volante ad superna, erecta a carne,
transcendente creaturam, cognovit quia magnus est Dominus. Non omnes
possunt videndo cognoscere: laudent quod fecit: Suavis est; Jacob
elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi. Et hinc illum
lauda ; nam et ego cognovi quia magnus est Dominus. Propheta
loquebatur, qui intravit in sanctuarium Dei, qui audivit forte
ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII,
4); qui dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non
posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus, et credatur ad quod
non possumus. Ad quod possumus audiatur, Quoniam Jacob elegit sibi
Dominus, Israel in possessionem sibi; ad quod non possumus
credatur, quia ipse cognovit quod magnus est Dominus. Si illi
diceremus, Rogamus te, explica magnitudinem illius; nonne forte
responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit
explicari? Redeat ergo ad opera ejus, et dicat nobis. Habeat ipse
in conscientia magnitudinem Domini, quam vidit, quam nobis credendam
commendavit; quo nostros oculos perducere non potuit: et enumeret
quaedam quae hic Dominus fecit; ut et nobis, qui magnitudinem
illius, sicut ille videre, non possumus, dulcescat ex operibus suis,
quae capere possumus. Quoniam ego, inquit, cognovi quod magnus est
Dominus, et Deus noster super omnes deos. Quos deos? Sicut dicit
Apostolus: Etsi sunt qui dicantur dii in coelo et in terra; sicut
sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus, Pater ex quo
omnia, et nos in ipso, et unus Dominus noster Jesus Christus, per
quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6).
Dicantur dii homines: dictum est enim, Deus stetit in synagoga
deorum; dictum est, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes
(Psal. LXXXI, 1, 6): nonne super homines Deus? Sed quid
magnum, si super homines Deus? Et super Angelos Deus: quia
Angeli non fecerunt Deum, Angelos fecit Deus; et necesse est super
omnia quae fecit, sit ipse qui fecit. Cognoscens ergo magnitudinem
Domini iste, et videns eum super omnem esse creaturam, non tantum
corporalem, sed etiam spiritualem: Rex magnus, inquit, super omnes
deos. Ipse est summus Deus qui super se non habet deum. Opera ejus
dicat, ipsa capiuntur.
10. [vers. 6.] Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in
coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Quis autem
comprehendat haec? quis enumeret opera Domini in coelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis? Tamen si comprehendere omnia non
possumus, inconcusse credere et tenere debemus quoniam quidquid
creaturarum in coelo, quidquid in terra, quidquid in mari et in
omnibus abyssis a Domino factum est; quia omnia quae voluit, fecit in
coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, sicut jam diximus.
Non omnia quae fecit, coactus est facere, sed omnia quaecumque
voluit, fecit: causa omnium quae fecit, voluntas ejus est. Facis tu
domum, quia si nolles facere, sine habitatione remaneres: necessitas
cogit te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si
non faceres, nudus ambulares: ad faciendam ergo vestem necessitate
duceris, non libera voluntate. Conseris montem vitibus, semen
spargis, quia nisi feceris, alimenta non habebis: omnia haec
necessitate facis. Deus bonitate fecit, nullo quod fecit eguit; ideo
omnia quaecumque voluit, fecit.
11. Putas, habemus et nos quod libera voluntate faciamus? Ea enim
quae diximus, ex necessitate facimus; quia si non faceremus, egentes
et inopes remaneremus. Invenimus aliquid quod libera voluntate
faciamus? Invenimus plane, cum ipsum Deum amando laudamus. Hoc
enim libera voluntate facis, quando amas quod laudas; non enim ex
necessitate, sed quia placet. Unde justis et sanctis Dei placuit
Deus, etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet,
placuit illis; et sub flagello ejus, in aerumna, in laboribus, in
vulneribus, in egestate constituti laudaverunt Deum: non eis
displicuit nec torquens. Hoc est gratis amare, non quasi proposita
acceptione mercedis; quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem
gratis diligis: et sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare
non desinas, qui solus te satiet; sicut Philippus desiderabat, cum
diceret, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV,
8). Merito, quia hoc de libera voluntate facimus, et de libera
voluntate facere debemus, quia delectati facimus, amando facimus;
quia etsi corripimur ab illo, nobis nunquam displicere debet, qui
semper est justus. Hoc dixit ille laudator ejus: In me sunt,
Deus, vota tua, quae reddam laudationis tibi (Psal. LV,
12). Et alio loco: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal.
LIII, 8). Quid est, Voluntarie sacrificabo? Voluntarie
laudabo te. Quia, Sacrificium laudis, inquit, glorificabit me
(Psal. XLIX, 23). Si cogereris offerre Domino tuo
sacrificium gratum illi et acceptum, sicut antea vovebantur sacrificia
in umbra futurorum; forte non invenires in grege tuo placitum taurum,
et in capris hircum arae Domini dignum, nec in ovili tuo arietem
dignum ad victimam Domino tuo; et non inveniens satageres quid
faceres, et diceres forte Deo: Volui, et non habui. Numquid potes
de laude dicere, Volui, et non habui? Ipsum voluisse laudasse est.
Non enim verba a te quaerit Deus, sed cor. Denique potes dicere :
Et linguam non habui. Si quis obmutescit aliqua valetudine, linguam
non habuit, et tamen laudem habuit. Si enim Deus aures carnales
haberet, et sono tui corporis indigeret, ideo cum remansisses sine
lingua, sine laude etiam remaneres: nunc vero quia cor quaerit, cor
inspicit, intus testis est, judex, approbator, adjutor ,
coronator; sufficit ut offeras voluntatem. Cum potes, ore confiteris
ad salutem; cum autem non potes, corde credis ad justitiam (Rom.
X, 10): corde laudas, corde benedicis, corde in aram
conscientiae victimas sacras imponis; et respondetur tibi, Pax in
terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
12. Ille igitur Deus qui omnipotens est, in coelo et in terra
omnia quaecumque voluit, fecit; tu in domo tua non facis omnia quae
vis: ille in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu fac
vel in agro tuo omnia quae vis. Multa vis, et non potes in domo tua
facere omnia quae vis: contradicit forte uxor, contradicunt filii,
aliquando et servulus contumacia contradicit, et non facis quod vis.
Sed facio, inquis, quod volo; quia in non obediente ac contradicente
vindico. Nec hoc facis, cum vis: aliquando vindicare vis, et non
potes; aliquando minaris, et antequam facias quod minaris, moreris,
Putamus, in teipso facis quod vis? frenas omnes cupiditates tuas?
Forsitan frenas, numquid efficis ut ipsae cupiditates non surgant,
quas frenas? Certe enim hoc vis, non titillari molestia cupiditatum
tuarum; et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V,
17). Tu in teipso non facis quod vis; Deus autem noster in coelo
et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse tibi det gratiam,
ut in teipso facias quod vis; nisi enim ipso adjuvante, nec in te
facis quod vis. Etenim cum ille non faceret in se quod vellet, qui
ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus
carnem, ut non ea quae vultis, faciatis; cum de se ipse gemeret,
dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video
autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et
captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis: quia
non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua vel in
spiritu suo non implevit quae volebat, clamavit ad Deum, qui omnia
quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; et dixit, Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? et ille bonus et ille
suavis tanquam responderet ei, continuo subjecit, Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 25). Hanc
ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intelligite Deum qui
omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; ipse et in vobis
faciet quod vultis, ipso adjuvante voluntatem vestram implebitis. Sed
dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite:
jacentes, clamate; erecti, superbire nolite. Ille ergo in coelo et
in terra omnia quaecumque voluit fecit, in mari et in omnibus abyssis.
13. [vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae. Videmus
ista opera Domini in ejus creatura: veniunt enim nubes ab extremo
terrae ad medium, et pluunt; unde surrexerint nescis. Ergo indicat
illud Propheta: ab extremo terrae, sive ab imo, sive a circumdatione
finium terrae, unde vult excitat nubes, tamen a terra. Fulgura in
pluviam fecit. Nam fulgura sine pluvia, terrerent te, et nihil tibi
darent . Fulgura in pluviam fecit. Fulgura sunt, contremiscis;
pluit, gaudes. Fulgura in pluviam fecit; qui terruit, ipse ut
gauderes fecit. Qui educit ventos de thesauris suis: occultis
causis, unde nescis. Quia enim flat ventus, sentis; qua causa
fiat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescis: debes tamen
Deo pietatem credendi, quia non flaret nisi jussisset ille qui fecit,
nisi produxisset ille qui creavit.
14. [vers. 8-12.] Videmus ergo haec in creatura ista;
laudamus, miramur, benedicimus Deum: videamus quae fecit in
hominibus propter populum suum. Qui percussit primogenita Aegypti.
Etenim illa divina dicta sunt quae amares, et non erant dicta quae
timeres: attende, quia et quando irascitur, facit quod vult.
Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Immisit
signa et prodigia in medio tui, Aegypte. Nostis, legistis quanta
per Moysen fecerit manus Domini in Aegypto ad terrendos, ad
contundendos, ad dejiciendos superbos Aegyptios. In Pharaone et in
omnibus servis ejus. Parum est in Aegypto; quid posteaquam eductus
est inde populus? Qui percussit gentes multas: quae possidebant
terram quam volebat Deus dare populo suo. Et occidit reges fortes;
Seon regem Amorrhoeorum, et Og regem Basan, et omnia regna
Chanaan. Omnia ista quomodo commemorat breviter Psalmus, sic ea
legimus in aliis Libris dominicis, et magna ibi manus Domini.
Quando tu vides quae facta sunt in impios, cave ne fiant in te: ad
hoc enim in illos facta sunt, ut tu transires, et eos non imitareris,
et talia non patereris. Tamen vide quia flagellum Domini est super
omnem carnem. Ne putes te non videri quando peccas, ne putes te
contemni, ne putes Dominum dormire: attende exempla beneficiorum
Dei, cum ea recolis; et cum vindictam Dei recolis, time.
Omnipotens est, et ad consolandum, et ad castigandum. Ideo sunt
ista utilia cum leguntur. Quando autem pius videt quod passus est
impius, purgat se ab omni impietate, ne veniat et ipse in talem poenam
talemque vindictam. Bene ergo haec accepistis. Quid deinde fecit
Deus? Expulit impios: Et dedit terram eorum haereditatem,
haereditatem Israel servo suo.
15. [vers. 13.] Deinde exsultatio laudis ejus: Domine,
nomen tuum in saeculum; post ista omnia quae fecisti. Quid enim video
quae fecisti? Inspicio creaturam tuam quam fecisti in coelo, inspicio
hanc imam partem ubi habitamus; et hinc video beneficia tua, nubium,
ventorum, pluviarum. Populum tuum attendo: eduxisti eos de domo
servitutis, et signa et prodigia fecisti inter inimicos eorum, punisti
eos quos molestos patiebantur, impios de terra sua ejecisti, reges
eorum occidisti, terram eorum populo tuo dedisti; vidi omnia, et
impletus laude dixi: Domine, nomen tuum in saeculum.
Superiorum versuum expositio mystica.
16. [vers. 6.] Haec quidem ad litteram quomodo scripta sunt
videmus, novimus, laudamus. Si autem aliquid significant, non sim
onerosus, dum explico ut potero. Ecce in ipsis hominibus possum
agnoscere quia in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit.
Coelum enim aethereum, spirituales accipio; terram, carnales: ex
his duobus tanquam coelo et terra constat Ecclesia Dei; et ad
spirituales pertinet praedicatio, ad carnales pertinet obsecundatio.
Nam et coeli enarrant gloriam Dei, et facta manuum ejus annuntiat
firmamentum (Psal. XVIII, 2). Si autem terra Dei non esset
plebs Dei, non diceret Apostolus, Dei aedificatio, Dei
agricultura estis: sicut sapiens architectus fundamentum posui; alius
superaedificat. Ergo aedificium Dei sumus, et ager Dei sumus.
Quis, inquit, plantat vineam, et de fructu ejus non percipit (I
Cor. IX, 7)? Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus
incrementum dedit (Id. III, 9, 10, 6). Ergo et in
Ecclesia sua, et in praedicatoribus suis, et in plebibus suis,
tanquam in coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Parum
est in eis: In mari et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit,
fecit. Mare sunt omnes infideles, omnes nondum credentes, et in eis
omnia quaecumque voluit, fecit. Non enim saeviunt infideles, nisi
permittantur; aut vindicatur in eos, quando perversi sunt, nisi
jusserit ille qui fecit omnes gentes. Puta quia mare est, et non
terra; numquid ideo a potestate Dei omnipotentis alienum est? Et in
mari et in omnibus abyssis quae voluit, fecit. Qui sunt abyssus?
Latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Quomodo et
ibi facit Deus quod vult? Quia Dominus interrogat justum et impium:
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).
Et ubi illum interrogat? Alibi scriptum est: In cogitationibus
impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Ergo, et in omnibus
abyssis omnia quaecumque voluit, fecit. Latet cor bonum, latet cor
malum; abyssus est et in corde bono, et in corde malo: sed haec nuda
sunt Deo, quem nihil latet. Consolatur cor bonum, torquet cor
malum. Omnia ergo quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari
et in omnibus abyssis.
17. [vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae. Quas
nubes? Praedicatores verbi veritatis suae. De quibus nubibus alio
loco irascens vineae suae dicit, Mandabo nubibus meis ne pluant super
illam imbrem (Isai. V, 6). Et parum est excitasse nubes de
Jerusalem vel de Israel, quas misit praedicare Evangelium suum in
toto orbe terrarum; de quibus nubibus dictum est, In omnem terram
exivit sonus eorum, et in fines obis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 5); parum est hoc: sed quia ipse Dominus ait,
Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe terrarum, in
testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth.
XXIV, 14); excitat nubes ab extremo terrae. Nam crescente
Evangelio, unde erunt praedicatores Evangelii in finibus terrae,
nisi ibi excitet nubes ab extremo terrae? De ipsis autem nubibus quid
operatur? Fulgura in pluviam fecit: minas ad misericordiam flexit,
de terroribus irrigavit. Quomodo de terroribus irrigavit? Quando
tibi minatur Deus per prophetam et per apostolum, et times; nonne
coruscatio terruit te? Sed cum poenitendo corrigeris, et agnoscis hoc
misericordia fieri, in pluviam vertitur fulguris terror. Qui educit
ventos de thesauris suis. Eosdem puto praedicatores et nubes et
ventos: nubes, propter carnem; ventos propter spiritum. Nubes enim
videntur, venti sentiuntur et non videntur. Denique quoniam carnem
videmus esse de terra. Nubes, inquit, excitat ab extremo terrae.
Expresserat unde excitet nubes: venit ad ventos, quia spiritus
hominis ignoratur unde veniat: Producens, inquit, ventos de
thesauris suis. Paululum attendite, et caetera videamus.
18. [vers. 8.] Qui percussit primogenita Aegypti ab homine
usque ad pecus. Primogenita nostra salva sint Domino, quoniam ipse
ea dedit nobis. Molesta autem poena est, et nimium terribilis plaga,
mors primogenitorum. Quae sunt primogenita nostra? Mores isti
nostri, quibus nunc servimus Deo, ipsa sunt primogenita nostra.
Primitias enim habemus ipsam fidem, unde incipimus. Ecclesiae quippe
dictum est, Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV,
8, sec. LXX): et nemo incipit bene vivere, nisi a fide. Fides
ergo nostra in primogenitis nostris est. Quando custoditur fides
nostra, caetera subsequi possunt. Nam quod purgantur homines quotidie
proficiendo in melius, meliusque vivendo, ipso interiore homine
renovato de die in diem, sicut dicit Apostolus, Et si exterior
noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II
Cor. IV, 16); ideo fit quia primogenita fides vivit, de qua
primogenita fide et Apostolus ait, Non solum autem, sed et nos ipsi
primitias spiritus habentes; id est, dantes jam Deo primitias
spiritus nostri, hoc est, ipsam fidem tanquam primogenita nostra;
tamen in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes,
redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Si ergo magna
Dei gratia est ut conservetur fides nostra; magna poena est occidere
primogenita, quando homines in afflictione Ecclesiae constituti
perdunt fidem. Affligunt enim Ecclesiam, ut perdant fidem: nam et
ipsa Aegyptus afflictio interpretatur. Quicumque ergo affligunt
Ecclesiam, quicumque scandala Ecclesiae immittunt, etsi christiani
appellentur, moriuntur primogenita eorum. Erunt infideles, erunt
inanes, habentes nomen tantum et signum: in corde autem primogenitum
suum sepelierunt; usque adeo, ut quando ei aliquid dixeris, propter
bonam vitam, propter spem vitae aeternae, et propter timorem ignis
aeterni, apud se subsannet; aut si talis cet ut audeat coram te, os
torqueat et dicat: Quis huc inde reversus est? dicunt sibi homines
quod volunt. Et christianus est; sed quia affligens, occisus est
primogenitus ejus, mortua est fides ejus: et hoc ab homine usque ad
pecus. Dicam, fratres, quod sentio. Homines intelligo
spiritualiter significari tanquam doctos, propter rationalem animam,
quod est homo: pecora vero, indoctos; sed tamen habentes fidem, nam
non haberent primogenita. Sunt docti qui affligunt Ecclesiam,
schismata et haereses faciendo. Proinde nec in illis invenis fidem,
quoniam facti sunt Aegyptus, id est afflictio populo Dei. Occisa
sunt primogenita eorum: trahunt post se turbas indoctas; ipsa sunt
pecora. In hac ergo afflictione qua Ecclesia affligitur, moritur in
affligentibus fides: moriuntur primogenita et in ipsis doctis et
indoctis; quia occidit Deus primogenita Aegyptiorum ab homine usque
ad pecus.
19. [vers. 9.] Immisit signa et prodigia in medio tui,
Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis ejus. Pharao rex
Aegyptiorum. Nomen attendite, et videte quemadmodum ista faciat
Deus. Rex in omni gente prior est; Aegyptus Afflictio est,
Pharao Dissipatio. Afflictio ergo regem habet dissipationem; quia
illi qui affligunt Ecclesiam, dissipati affligunt. Ut enim
affligant, dissipantur: quoniam rex ducit, populus sequitur;
praecedit dissipatio, sequitur afflictio, Audite, audite nomina
haec, interpretatione typica et sapientia plena: nec unum invenis ex
istis nominibus, quod boni aliquid interpretetur, ubi exercuit Deus
iram suam.
20. [vers. 10, 11.] Percussit gentes mullas, et occidit
reges fortes. Dic quos reges et quas gentes? Seon regem
Amorrhaeorum. Audite nomina gravida sacramentis. Seon regem,
inquit, Amorrhaeorum occidit. Occidit plane; et nunc occidat a
cordibus servorum suorum, et a tentationibus Ecclesiae suae, nec
cesset manus ejus in occidendis talibus regibus et talibus populis:
interpretatur enim Seon, Tentatio oculorum ; Amorrhaei
interpretantur, Amaricantes. Jam hic videte si intelligere possumus
quomodo amaricantes regem habeant tentationem oculorum. Tentatio
oculorum non est nisi mendacium: colorem habet, veritatem non habet.
Jam quid mirum est si amaricantes talem habeant regem, mendacem
regem? Nisi enim mendacium et simulatio praecedat, non sunt
amaricantes in Ecclesia; inde enim amaricant, quia fingunt.
Praecedit tentatio oculorum, amaricatio sequitur: et in ipso diabolo
praecessit; nam tentatio oculorum est quod transfigurat se velut
angelum lucis (II Cor. XI, 14). Occidat manus Domini et
illum et illos; illum, ne inducat; illos, ut corrigantur. Etenim
in unoquoque homine occiditur ille rex, quando damnat simulationem, et
diligit veritatem. Manus Dei non quiescit id agere. Nam quemadmodum
egit ad litteram tunc, sic agit nunc spiritualiter, ut impleat quod
tunc prophetice praenuntiavit. Occidit etiam alium regem et alium
populum ejus: Et Og regem Basan. Et hic quam malus! Og
interpretatur, Conclusio: Basan interpretatur, Confusio. Malus
est rex ille qui intercludit viam ad Deum. Hoc enim agit diabolus;
semper opponendo figmenta sua, opponendo idola sua, opponendo se
necessarium per arreptitios , sortilegos, augures, aruspices,
magos, sacra daemoniorum, concludit viam. Quomodo per Christum id
agitur, ut pateat via, quae fuerat interclusa; nam per eum redemptus
quidam dicit, Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII,
30): sic diabolus nihil aliud agit, nisi ut intercludat viam, ne
credatur in Deum. Si enim creditur in Deum, patet via; et ipse
Christus est via (Joan. XIV, 6): si autem non creditur in
Deum, interclusa est via. Si autem interclusa fuerit, quia non
creditur; quid restat, nisi ut cum venerit qui non credebatur,
confundantur qui non crediderunt? Quare? Quia conclusio praecedit,
et sequitur confusio: conclusio praecedit ut rex, sequitur confusio
tanquam plebs. Quos modo concludit, ut non credant in Christum,
quando apparuerit Christus, omnes confundentur, et traducent eos ex
adverso iniquitates eorum. Tunc dicent impii confusi: Quid nobis
profuit superbia (Sap. V, 8)? Magna mysteria, fratres mei.
Dissipatio rex afflictionis ; dissipantur ut affligantur. Magna
mysteria. Tentatio oculorum, id est fallacia, rex amaricantium;
fallunt enim ut amaricent. Conclusio rex confusionis; concluduntur
enim ne transeant ad fidem, et cum venerit in quem credimus,
confundentur. Et omnia regna Chanaan occidit Deus. Chanaan
interpretatur, Paratus humilitati. Humilitas quasi bonum aliquod
significat, sed si sit utilis humilitas: nam mala humiliatio poenalis
est. Si enim humiliatio ad poenam non pertineret, non diceretur,
Qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII,
14): non enim beneficium illi praestatur, quando punitur ut
humilietur. Chanaan ergo modo superbus est. Omnis impius, omnis
infidelis exaltat cor suum; non vult credere in Deum. Sed haec
exaltatio parata est humilitati in diem judicii; tunc humiliabitur,
quando non vult: sunt enim vasa irae, quae perfecta sunt ad
perditionem (Rom. IX, 22). Modo extollant se, garriant,
extendant se super fideles, irrideant fideles, blasphement
Christianos; dicant, Anicularia sunt ista quae dicunt de die
judicii. Ista elatio eorum parata est humilitati. Quando venerit
judex, qui modo annuntiatus irridetur; tunc ille qui modo superbit,
non utiliter, sed poenaliter humiliabitur. Modo autem non
humiliatur, sed paratur humilitati, id est, paratur damnationi,
paratur victimae.
21. [vers. 13.] Omnia ergo ista evertit Deus; corporaliter
tunc, quando patres nostri educti sunt de terra Aegypti; evertit
spiritualiter nunc, nec cessat manus ejus usque in finem. Ideo ne
istas potentias Dei tunc putes peractas cessasse: Domine, nomen
tuum, inquit, in saeculum. Id est, non cessat misericordia tua,
non cessat manus tua in saeculum facere ista, quae tunc praenuntiasti
figurando:
|
“Omnia enim illa in figura contingebant illis; scripta
sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit”
|
|
(I Cor. X, 11).
|
“Domine, memoriale tuum in generationem et
generationem”.
|
|
Generatio ista et generatio altera: generatio qua
fideles efficimur, et per Baptismum renascimur; generatio qua a
mortuis resurgemus, et Angelis conjuncti vivemus in aeternum.
Memoriale tuum, Domine, et super generationem istam, et super illam
generationem: quia nec nunc nos oblitus est, ut vocaret; nec tunc
obliviscetur, ut coronet. Memoriale tuum, Domine, in generationem
et generationem.
22. [vers. 14.] Quoniam judicavit Dominus plebem suam.
Complevit certe omnia illa in populo Judaeorum. Numquid jam
remanserunt opera ejus, postquam induxit plebem suam in terram
repromissionis? Adhuc plane judicabit: Judicavit Dominus plebem
suam, et in servis suis advocabitur. Jam judicavit ipsam plebem;
excepto judicio futuro, judicata est plebs Judaeorum. Quid est,
judicata? Separati inde sunt justi, et remanserunt injusti. Si
autem mentior aut mentiri existimor, quia dixi, Jam judicata est;
audi Dominum dicentem: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non
vident, videant; et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39).
Excaecati sunt superbi, illuminati sunt humiles. Judicavit ergo
plebem suam. Ipsum judicium dixit Isaias: Et nunc tu domus Jacob,
venite, ambulemus in lumine Domini. Parum est hoc, sed quid
sequitur? Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai. II,
5, 6). Ipsa est domus Jacob, quae est domus Israel; qui enim
Jacob, ipse est Israel. Nostis sanctas Litteras, et puto quod
vobis veniat in mentem quia ipse Jacob quando vidit angelum secum
luctari, tunc accepit nomen ut appellaretur Israel (Gen.
XXXII, 28). Unus homo est sive Jacob, sive Israel; una
persona est: domus Jacob, et domus Israel, una gens, una plebs;
hanc invitat, et hanc dimittit. Et nunc jam certe occidisti
Christum, o domus Jacob; jam occidisti Christum, jam caput ante
crucem agitasti, jam pendentem irrisisti, jam dixisti: Si filius
Dei est, descendat de cruce. Jam rogavit medicus pro phreneticis:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Matth.
XXVII, 39-43; et Luc. XXIII, 34, 35). Certe
jam fecisti ista omnia, et nunc crede in eum quem occidisti, bibe
sanguinem quem fudisti. Et nunc tu domus Jacob, testimonio Isaiae
exponere cupio quod hic dixit, Quoniam judicavit Dominus plebem
suam, et in servis suis advocabitur. Judicasse enim intelligitur
plebem suam, separando in ipsa plebe sua bonos a malis, fideles ab
infidelibus, Apostolos a Judaeis mendacibus. Hoc significavit, ut
dicere coeperam, per Prophetam dicens: Jam post illa mala omnia
tua, o tu domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Quare
vobis dico, Venite, ambulemus in luce Domini? Ne remanendo in
Judaismo, non perveniatis ad Christum. Quare enim? Non semper ibi
prophetatus est Christus? Sed nunc dimisit plebem suam, domum
Israel. Veni domus Jacob, quia dimisit plebem suam domum Jacob;
veni domus Israel, quia dimisit plebem suam domum Israel. Quae
venit, et quae dimissa est, nisi quia hoc est judicium, ut qui non
vident, videant; et qui vident, caeci fiant? Judicavit ergo
Dominus plebem suam. Separavit ergo, et non ibi inveniet quos in
regnum suum restituat? Plane inveniet: Et in servis suis
advocabitur. Non repulit, ait Apostolus, plebem suam, quam
praescivit. Et unde probat? Nam et ego Israelita sum (Rom.
XI, 1, 2). Ergo Judicavit Dominus plebem suam, separando
bonos a malis: hoc est, Et in servis suis advocabitur. A quibus?
A Gentibus. Quantae enim gentes credendo venerunt! quanti fundi,
quanta loca deserta modo veniunt! Veniunt inde nescio quanti, credere
volunt, dicimus eis: Quid vultis? Respondent: Nosse gloriam
Dei. Credite, fratres, mirari nos et gaudere ad talem vocem
rusticanorum. Veniunt nescio unde, excitati a nescio quo: quid
dicam, a nescio quo? Imo scio a quo; quia, Nemo venit, inquit,
ad me, nisi quem Pater attraxerit. Veniunt subito de silva, de
deserto, de remotissimis et arduis montibus ad Ecclesiam, et hanc
vocem habent plerique et pene omnes eorum, ut videamus vere intus
docentem Deum: impletur Scriptura prophetica qua dictum est, Erunt
omnes docibiles Deo (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 44,
45). Quid desideratis, dicimus illis? Et illi: Videre gloriam
Dei. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III,
23). Credunt, consecrantur, clericos sibi ordinari exigunt.
Nonne impletur, Et in servis suis advocabitur?
23. [vers. 15-17.] Denique post istam totam dispositionem
et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et
irridenda idola, quae jam irridentur a cultoribus suis: Idola
Gentium argentum et aurum. Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et
in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui judicavit plebem suam, et
in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non
adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus
ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et
testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant,
vel quod valde honorant dico, Idola Gentium argentum et aurum.
Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum,
lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum
est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero
nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per ejus erogationem
coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint,
quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis,
nonne videtis quod non videant (Sap. XV, 15)? Oculos habent,
et non videbunt ; aures habent, et non audient; nares habent, et non
odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non
operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt. Omnia ista artifex,
faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et
nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum
auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec
iter pedibus dare potuit.
24. [vers. 18.] O homo, rides jam procul dubio quod fecisti,
si a quo factus es agnovisti. De illis autem qui non agnoverunt, quid
dicitur? Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui
confidunt in illis. Et creditis, fratres, exprimi in eis quamdam
similitudinem idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiore
homine eorum. Nam aures habent, et non audiunt: ad illos quippe
clamat Deus, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI,
15). Oculos habent, et non vident: habent enim oculos corporis,
sed non habent oculos fidei. Denique impletur haec prophetia per omnes
gentes: videte quomodo dictum sit per prophetam. Nihil allegoricum,
nihil figuratum commemoro: propriam, expressam, simplicem,
manifestam audite prophetiam praedictam, videte completam.
Praevaluit, inquit, Dominus adversus eos; propheta dicit
Sophonias. Adversus repugnantes, adversus rebellantes, et de
occisione fidelium martyres facientes, sed tamen nescientes;
Praevaluit Dominus adversus eos. Et quomodo praevaluit? In
Ecclesia sua videmus quia praevaluit adversus eos. Volebant paucos
Christianos exstinguere, occidere; sanguinem fuderunt: de sanguine
occisorum tanti exsurrexerunt, a quibus illi interfectores martyrum
superarentur. Tamen et modo quaerunt ubi abscondant idola sua, qui
primo Christianos propter idola trucidabant. Nonne praevaluit
adversus eos Dominus? Vide si facit quod sequitur, Praevaluit
Dominus adversus eos. Et quid fecit? Exterminavit omnes deos
Gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes
insulae Gentium (Sophon. II, 11). Quid est hoc? Nonne
praedictum erat? nonne completum est? nonne ut legitur, sic videtur?
Et illi qui remanserunt, oculos habent, et non vident; nares
habent, et non odorant. Non sentiunt illum odorem: Christi bonus
odor sumus, sicut dicit Apostolus, in omni loco (II Cor. II.
15). Quid prodest, quia nares habent, et non odorant tam suavem
odorem Christi? Vere in illis factum est, et vere de illis dictum
est, Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt
in eis.
25. [vers. 19, 20.] Sed quotidie credunt per miracula
Christi Domini, quotidie aperiuntur oculi caecorum et aures
surdorum, inspirantur nares insensatorum, dissolvuntur ora mutorum,
constringuntur manus paralyticorum, corriguntur pedes claudorum, de
lapidibus istis excitantur filii Abrahae (Matth. III, 9):
quibus omnibus jam dicatur, Domus Israel, benedicite Dominum.
Omnes filii Abrahae; et si de lapidibus istis suscitantur filii
Abrahae, manifestum est quia illi sunt magis domus Israel, qui
pertinent ad domum Israel, qui pertinent ad semen Abrahae, non
carne, sed fide: Domus Israel, benedicite Dominum. Sed fac de
domo illa dici, et populum Israel vocari; crediderunt inde Apostoli
et millia circumcisorum. Domus Israel, benedicite Dominum; Domus
Aaron, benedicite Dominum; Domus Levi, benedicite Dominum.
Benedicite populi Dominum, hoc est, domus Israel generaliter;
benedicite praepositi, hoc est, domus Aaron; benedicite ministri,
hoc est, domus Levi. Quid de caeteris nationibus? Qui timetis
Dominum, benedicite Dominum.
26. [vers. 21.] Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur:
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Ex Sion et
Jerusalem. Sion Speculatio, Jerusalem Visio pacis. In qua
Jerusalem nunc habitaturus est? In illa quae cecidit? Non, sed in
illa matre nostra, quae est in coelis, de qua dictum est, Multi
filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV,
1; Galat. IV, 26, 27). Nunc ergo Dominus ex Sion, quia
speculamur quoad veniat : nunc tamen quamdiu in spe vivimus, in Sion
sumus. Finita via habitabimus in illa civitate, quae nunquam ruitura
est; quia et Dominus habitat in ea, et custodit eam: quae est visio
pacis aeterna Jerusalem, pacis illius, fratres mei, cui laudandae
lingua non sufficit, ubi nullum hostem jam sentiemus nec in Ecclesia,
nec extra Ecclesiam, nec in carne nostra, nec in cogitatione nostra.
Absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), et vacabimus
ad videndum Deum in pace aeterna, cives Jerusalem facti civitatis
Dei.
|
|