|
1. [vers. 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia ejus. Psalmus iste laudem continet Dei, et
eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic
in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen ejus misericordia
commendatur, sine cujus commendatione apertissima nullum versum claudi
voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me
in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem
intuebar, non habet, in aeternum; sed, in saeculum misericordia
ejus; quaesisse quid potius intelligere deberemus: in graeco enim
sermone scriptum est, EIS TON AIONA quod et in saeculum, et
in aeternum interpretari potest. Sed quid illic, ut potui,
disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo
etiam idem ipse codex non habet, in saeculum, quod plerique habent;
sed, in aeternum misericordia ejus. Quod etsi post judicium, quo in
fine saeculi vivi et mortui judicandi sunt, missis justis in vitam
aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam, non sint deinceps
futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intelligi potest in
aeternum futura misericordia ejus, quam suis sanctis fidelibusque
largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum
misericordia ejus indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam
misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati
esse incipiant, non habebit finem, ideo in aeternum misericordia
ejus. Quod enim justi erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex
mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia
ejus est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo in
aeternum misericordia ejus. Proinde, Confitemini Domino, id est,
confitendo laudate Dominum; quoniam bonus. Nec pro hac confessione
aliquid estis temporale sumpturi; quoniam in aeternum misericordia
ejus, id est, beneficium quod vobis misericorditer praestat, aeternum
est. Quod autem habet, Quoniam bonus, graecus habet AGATOS:
non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est, Quoniam
bonus, graecus habet KRESTOS. Ideo nonnulli illud interpretati
sunt, Quoniam suavis est. AGATOS autem non utcumque bonus, sed
excellentissime bonus est.
2. [vers. 2, 3.] Deinde sequitur: Confitemini Deo deorum;
quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum;
quoniam in aeternum misericordia ejus. Quinam sint dii et domini,
quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus;
merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam
homines appellatos, sicuti est, Deus stelit in synagoga deorum; in
medio autem deos discernit: et paulo post, Ego dixi, Dii estis et
filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex
principibus cadetis. Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio
commemorat dicens: Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego
dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus
est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et
misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi, Filius
Dei sum (Joan. X, 34-36)? Non ergo quia boni sunt omnes,
sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si
propterea quia boni essent omnes, non sic eos dijudicaret. Cum enim
dixisset, Deus stetit in synagoga deorum; non ait, In medio deos et
homines discernit, tanquam ostendens quid intersit inter deos et
homines: sed, In medio inquit, deos discernit. Deinde sequitur,
Usquequo judicatis iniquitatem (Psal. LXXXI, 1, 2, 6,
7)? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia
discernens dicit; et tamen in medio deos discernit.
3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii
vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus justis et
sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in
Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit
reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum
esset, Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut
exponendo conjunxit, Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV,
4, 5). Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis
suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim
sequitur, Dominus autem coelos fecit. Non ergo, Dii sine
additamento; sed, Dii Gentium daemonia: superius tamen,
Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos
Gentium, quamvis intelligi hoc voluerit, addendo quod sequitur,
Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita
esse scriptum; sed, Dii Gentium simulacra. Quod si verum est,
multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo
Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem
namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est,
Dii Gentium daemonia: ut intelligeremus sic etiam in hebraeo
positum, Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in
simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra,
quae graece appellantur idola, quo nomine jam utimur pro latino,
oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur,
quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea
quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de
Domino, Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium
simulacra, nisi per simulacra intelligantur daemonia, quae terreri
possunt? Unde ait et Apostolus, Scimus quia nihil est idolum: hoc
enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam
putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium
sacrificiis delectetur, adjunxit: Sed quae immolant Gentes,
daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum
(I Cor. X, 20). Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur
sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit,
ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel
servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur,
sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus
volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde
multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per
nomen non substantiae, sed officii, satis intelligamus illum Deum a
nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem
breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii,
sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini
multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso,
et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum
(I Cor. VIII, 4-6).
4. [vers. 4.] Confiteamur ergo Deo deorum, et Domino
dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Qui fecit mirabilia
magna solus. Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est,
Quoniam in aeternum misericordia ejus; sic in omnium capitibus quamvis
non sit positum, subaudiendum est, Confitemini. Quod in graeco
evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem
locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in
isto versu possent, si dicerent, facienti mirabilia: quod enim nos
habemus, Qui fecit mirabilia; graecus habet, facienti mirabilia ;
ubi necessario Confitemini subauditur. Atque utinam vel pronomen
adderent, ut dicerent, Ei qui facit; vel, ei qui fecit; vel, ei
qui firmavit: quia etiam sic facile intelligeretur Confitemini esse
subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem
graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare,
Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria,
quoniam in aeternum misericordia ejus, ideo dictum, quasi propterea
ista fecerit, Quoniam in aeternum misericordia ejus: cum ad ejus
misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut
ejus misericordiae fuisse intelligamus facere coelum et terram et
luminaria, cum illud sit bonitatis ejus qui creavit omnia bona valde
(Gen. I, 31). Creavit autem, ut essent omnia (Sap. I,
14); hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et
a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus:
Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum; confitemini
ei qui facit mirabilia magna solus; confitemini ei qui fecit coelos in
intellectu; confitemini ei qui firmavit terram super aquas;
confitemini ei qui fecit luminaria magna solus. Cur autem
confiteamur, in omnium versuum finibus ponit, Quoniam in aeternum
misericordia ejus.
5. [vers. 5-10.] Sed quid est, Qui fecit mirabilia magna
solus? an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit?
Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens,
Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas,
Qui fecit luminaria magna solus: ideo et hic addidit, solus. quia
caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim
dixisset, Qui fecit luminaria magna solus; quae sint eadem
luminaria, secutus aperuit, Solem in potestatem diei, lunam et
stellas in potestatem noctis. Deinde incipit dicere quae per Angelos
vel per homines fecerit: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis
eorum; et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per
aliquam creaturam, sed solus fecit. Cujus creaturae quasdam partes
excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus,
intelligibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli
visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut
ab ipso factum acciperemus, admonuit.
6. Quanquam id quod ait, Qui fecit coelos in intellectu, vel,
sicut alii interpretati sunt, in intelligentia, utrum coelos
intelligibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu,
vel in sua intelligentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia,
sicut alibi scriptum est, Omnia in Sapientia fecisti (Psal.
CIII, 24), eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri
potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum
coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia
fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum
posset intelligi: ut iste sit sensus, Qui fecit coelos in
intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in
intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem
diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu?
Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intelligentia,
quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia
Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus
Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?
7. Sed quid est, Qui firmavit terram super aquas? Obscura enim
quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed
aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant
ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras
defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de
proximo intelligamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria
continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut
scriptum est, Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram (Gen.
I, 9 et 10), super aquas esse fundatam, quod aquis
circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas
super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub
speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super
mare dicitur, quia inferiori mari supereminet . Sic dictus est
Pharao exisse super aquam: ita enim habet graecus, quod quidam
Latini habent, ad aquam (Exod. VII, 15); sic Dominus super
puteum sedebat (Joan. IV, 6): quod ambo superiores essent quam
flumen et puteus; ille juxta flumen, iste juxta puteum.
8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista
dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spirituales
sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intelligere
divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam
tenent, tanquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in
Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo
dictum est, Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de
Domino Jesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (Coloss. II, 3); haec autem duo, id est
sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, alia quoque
Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Job, ubi
quodammodo singula definiuntur; ait enim, Dixit autem homini, Ecce
pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est (Job
XXVIII, 28): non incongruenter intelligimus sapientiam in
cognitione et dilectione ejus quod semper est, atque incommutabiliter
manet, quod Deus est. Nam et quod ait, Ecce pietas est sapientia,
TEOSEBEIA dicta est in graeco: quod ut totum latine
exprimatur, Dei cultus dici potest. Abstinere autem a malo, quod
dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae
et perversae, tanquam in nocte hujus saeculi, caute prudenterque
versari (Philipp. II, 15); ut abstinendo quisque ab iniquitate
non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo
quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei
vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens, Alii quidem datur
per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror, Solem in
potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc
est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod
dicitur, Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno
Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I
Cor. XII, 8-10). Nihil enim horum est quod in hujus saeculi
nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non
erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel
diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte ; quod in
spiritualibus donis sic intelligitur, quia dedit potestatem filios Dei
fieri (Joan. I, 12). Qui percussit Aegyptum, cum
primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua
putantur in saeculo.
9. [vers. 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum.
Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. In manu
potenti et brachio excelso. Quid potentius, quid excelsius eo de quo
dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII,
1)? Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Dividit etiam, ut
unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem.
Et eduxit Israel per medium ejus. Educit etiam innovatum populum
suum per lavacrum regenerationis. Et excussit Pharaonem et virtutem
ejus in mari Rubro. Celeriter interimit et peccatum suorum reatumque
ejus per Baptismum. Qui traduxit populum suum in deserto. Traducit
et nos in hujus saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus.
Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Percutit atque
occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. Seon regem
Amorrhaeorum. Germen inutile vel Tentationem calentem, quod
interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur
Amorrhaeorum. Et Og regem Basan. Coacervantem, quod
interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan:
quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? Et dedit terram eorum
haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Dat etiam quos diabolus
possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. Quia
in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis
nostris: sanguine Unigeniti sui. Qui dat escam omni carni; hoc
est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium:
de qua esca dicitur, Caro mea vere est esca (Joan. VI, 56).
Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
Quod hic ait, Deo coeli, credo aliter dicere voluit quod supra jam
dixerat, Deo deorum: nam quod ibi deinde subjunxit, hoc etiam hic
repetivit, Confitemini Domino dominorum. Sed etsi sunt qui dicuntur
dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et
domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos
in ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos
per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6); cui confitemur, quoniam
in aeternum misericordia ejus.
|
|