|
1. [vers. 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos
vobis, imo commemorasse vos , quod omnis eruditus in sancta Ecclesia
nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis
nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem
peccatorum et justificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas
sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina
saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax
aeterna, et vocatur Jerusalem; alteram cui gaudium est pax
temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum,
si non fallor, tenetis: Jerusalem interpretari, Visionem pacis;
Babyloniam, Confusionem. Jerusalem in Babylonia captiva tenebatur
non tota; cives enim ejus et Angeli sunt. Sed quod attinet ad
homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem
cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo:
particulam ergo istam civitatis Jerusalem captivam teneri in Babylonia
pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem
iniquitatis et charitatem justitiae, deinde postea in fine saeculi
etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic
cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit, Te decet
hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem
(Psal. LXIV, 2). Hodierna autem die decantavimus. Super
flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Videte quia in illo dictum est, Te decet hymnus, Deus, in Sion;
hic autem, Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum
recordaremur Sion: illam Sion, ubi decet hymnus Deum.
2. Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et
flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc
cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Jerusalem, id est de
Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi hujus, in ista
Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non
tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso
desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia
dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra
sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et
videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea
quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et
perituram elationem odiosamque jactantiam; sed veram fidem exhibeant,
quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident
terrena, et ad quantum intelligunt speciem civitatis; non eos sinit
Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Jerusalem.
Intelligit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam
civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari,
ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum
valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Jesus Christus,
Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit,
Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc.
XVI, 10, 12)?
3. Tamen, charissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina
Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis
amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere,
ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et
videat illud quod amavit non esse fundamentum Jerusalem, sed fluvium
Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae
formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero
agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola.
O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum
turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time majorem:
potest te ipso major fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit
minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est,
potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex
lingua diserti patroni sui, et ex ejus ore sperantes vel damna, vel
lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis
quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum
sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende
quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit.
Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas
provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui
potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum
animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et
iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quando praesumpturus,
quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto
timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine
Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.
4. Alii ergo cives sanctae Jerusalem intelligentes captivitatem
suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque
illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non
se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis,
et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel
seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est
humiliati . Super flumina ergo Babylonis, ibi sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil
fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem
tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti,
vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet.
Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina
Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos
audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere,
sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non
infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non
mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed
tamen sede humilis, loquere non quomodo in Jerusalem. Ibi enim
stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens:
Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem (Psal. CXXI,
2). Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris.
In atriis ergo Jerusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina
vero Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Inde
oportet ut fleas, recordando Sion.
5. Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio
Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de
Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando
Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut
fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: Tribulationem et dolorem
inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4).
Quid est quod dicit, Inveni? Nescio quam tribulationem quasi
quaerendam, invenit tanquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro
invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias
tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco:
Dolores inferni invenerunt me (Psal. XVII, 6). Quid est,
Invenerunt me dolores inferni? Quid est, Tribulationem et dolorem
inveni? Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus
saecularibus quibus oblectabaris : quando te repentina ipsa invenit
tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et
tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas;
verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te
invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore
affectum graviter, tristitia alicujus mali, unde forte praesumpseras
te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est
tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea
tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non
acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es
in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et
vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii
obsequuntur, servi contremiscunt, conjux concors, felix dicitur
domus; ibi inveni tribulationem , si aliquid potes, ut inventa
tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere
sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in
moerore laetantem: Gloriamur, inquit, in tribulationibus (Rom.
V. 3). Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem.
Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima ejus,
et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit, Felix sum:
attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa
quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde
gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit
autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam
videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa
visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae
tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum,
aliud gaudium liberorum. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et
flevimus, cum recordaremur Sion.
6. [vers. 2.] In salicibus in medio ejus suspendimus organa
nostra. Habent organa sua cives Jerusalem, Scripturas Dei,
praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi;
sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus ejus
suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita,
ut non aliquid boni possit intelligi de salicibus; alibi autem forsitan
potest. Modo ligna intelligite sterilia, nascentia super flumina
Babylonis. Rigantur haec ligna de fluminibus Babylonis, et nullum
fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere
bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex
istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tanquam rigata a
fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando
tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum
enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt
qui non sunt in medio ejus, id est, non tanta concupiscentia saeculi
et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et
breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna
sterilia, tanquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam
steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde
possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri
saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate
mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum
fructum in eis invenimus unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem,
et dicimus, Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis
dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos
Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos
habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra
inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt
Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus,
tanquam fluminibus Babyloniae.
7. [vers. 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: In
salicibus, inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra. Quoniam
ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum;
et qui abduxerunt nos, hymnum: subaudis, interrogaverunt nos. Verba
canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos.
Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando
captivatores nostros? Sensit quidem illa Jerusalem Babylonios,
Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines
captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur.
Sed jam diximus Charitati vestrae omnia quae secundum litteram in illa
civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest
demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus jam in auras illius
libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia
quae in seipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27).
Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie
cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in
oratione; captivos nos esse intelligimus. Sed qui nos captivos
duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi
eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A
diabolo. Diabolus ergo et angeli ejus captivos nos duxerunt; nec
ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores
nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum
viatorem qui descendit ab Jerusalem in Jericho; quem sauciatum
semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus
(Samaritanus enim Custos interpretatur), cui objectum est a
Judaeis et dictum, Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et
daemonium habes? et ille objectorum duorum unum respuit, et unum
tenuit: Ego, inquit, daemonium non habeo (Joan. VIII, 48,
49); non autem dixit, Ego non sum Samaritanus: si enim ille
Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo
transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut
nostis, collegit (Luc. X, 30-35). Sicut aliquando latronum
nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, jam per
consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi
dicuntur.
8. Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli ejus,
quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum?
Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus
diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis
operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et
peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi
hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc
operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando
conversati sumus (Ephes. II, 1-3). Ostendit se redemptum de
Babylonia coepisse jam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum
hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis
ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio
hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus,
et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem; id est, adversus homines quos videtis,
a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam
pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio
adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus
principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Id.
VI, 12). Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos
appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles,
peccatores; quibus jam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat:
Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id.
V, 8). Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus;
ipsi nos duxerunt captivos.
9. Quomodo autem diabolus intravit in cor Judae (Joan. XIII,
27), ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum
daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria
carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis ejus in cordibus
suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et
dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista
nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit
Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus pejora sunt in
rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res
humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit
Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus?
Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si
nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium
voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si
libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si
non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si
haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset
securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem
rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates,
ut exstirpata cupiditate plantetur charitas Jerusalem; quia miscentur
amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur
in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne judiciariam
inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit
Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et
non capit. Proponis enim illi eosqui faciunt quod modo audistis in
Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum
in coelis et sequantur Dominum (Matth. XIX, 21): dicis
illi, Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut
distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed
voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti
quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut
perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo
facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui
adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora
tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora
pristina, quae sic erant tanquam olivae pendentes in arbore,
ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam
desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim
semper pendere habebat in arbore: jam finis est anni. Non sine causa
inscribuntur psalmi quidam, Pro torcularibus (Psal. VIII,
LXXX, et LXXXIII): in arbore libertas, in torculari
pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis
quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam
caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria
non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice
noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum
cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso
torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.
10. Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia jam potestis
sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos
duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per
linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: Cantate nobis verba
canticorum; reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia
vita. Volo credere ; doce me rationem quare mihi imperas ut credam.
Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut
credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa
Jerusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut
possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere;
lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut
sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta
mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam ? Non bono
animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te
implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus
est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat.
Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.
11. [vers. 4.] Sed quid dicturus est adhuc? Cantate nobis
verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis
Sion. Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te
continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti
capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis
quod interrogas. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem
quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini
irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis
exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia
sancti cantici vestri, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra
aliena?
12. Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus
Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum
illi qui tibi dicunt, Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis
hymnum, cantate nobis de canticis Sion, quasi amantur a te, et
affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te
delectare Babylonia, et obliviscaris Jerusalem. Hoc ergo timens
vide quid subjiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste
qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique
talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter
reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo
pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tanquam
periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se
talis anima juratione quadam, et ait: Si oblitus tui fuero,
Jerusalem; inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter
verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.
13. Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister
bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? Nonne de vita aeterna
quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata, ait illi
Dominus. Et ille de fastu, cum audisset, Jam omnia haec, inquit,
implevi a juventute mea. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis
Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo
multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos
laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo
documentum, tanquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus,
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis
esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Ut discat multa
cantica de canticis Sion, prius impedimenta rejiciat, expeditus
ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis
Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum,
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem
discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati
discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis:
Quod hominibus impossibile est, facile est Deo (Matth. XIX,
16-26). Habent enim et divites quemdam modum suum, et
acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit:
Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in
incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia
abundanter ad fruendum. Adjungens quid debeant agere, jam tangit
organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile
tribuant, communicent, thezaurisent sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19).
Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe
sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa
tollunt . Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe
sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in
divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime
divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus
condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus
ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super
fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est, Non superbe
sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super
flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum,
trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non
superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super
fluvium, suspirat aeternae Jerusalem recordatus Sion; et ut
perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites
acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non
vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis?
perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint
non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant
quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus
Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur.
Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est;
Christo commendant, et perit?
14. Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum
pauperum. Idem Paulus loquitur: Nihil intulimus in hunc mundum,
sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his
contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem
et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum
et perditionem. Haec sunt flumina Babylonis. Radix est enim omnium
malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et
inseruerunt se doloribus multis (Ibid., 7-10). Ergo contraria
sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum
sit: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum , bona
operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum.
Pauperibus autem quid dictum est? Qui volunt divites fieri, incidunt
in tentationem. Non dixit, qui divites sunt; sed, Qui volunt
divites fieri. Nam si jam divites essent, alterum canticum audirent:
dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.
15. [vers. 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt
canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio
ejus; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa,
mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi jam licet nobis
cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male
interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis
velle placere, ne obliviscamini Jerusalem; et dicat una anima
vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva
Jerusalem hic agens in terra: Si oblitus tui fuero, Jerusalem,
obliviscatur me dextera mea. Vehementer se constrinxit, fratres mei:
Obliviscatur me dextera mea; atrociter se obligavit. Dextera nostra
est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis
propter vitam aeternam, dextera operatur. Si charitati vitae aeternae
in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis
humanae, aut alicujus commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid
faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii, Nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Si
oblitus ergo, inquit, tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera
mea. Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit, Talibus
qui obliviscuntur Jerusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur
illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in
delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.
16. Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc
vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis
fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum
est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in
istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera
dextera . Hos Scriptura filios alienos dicit, tanquam cives non
Jerusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus,
Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est
vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Sequitur enim, et
dicit: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum
ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex
hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis;
boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis
eorum. Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed
facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid
ait? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde locutum est os
eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu
quidem civis es Jerusalem , qui non oblivisceris Jerusalem, ne
obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem,
beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion.
Beatus, inquit, populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal.
CXLIII, 11-15). Interrogate corda vestra, fratres, si
desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Jerusalem, si
concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra
vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis
sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de
sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae injuriam putas fieri
manducante conviva de sinistra; quomodo non fit injuria mensae Dei,
si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est,
dextrum feceris? Quid ergo? Si oblitus tui fuero, Jerusalem,
obliviscatur me dextera mea.
17. [vers 6.] Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui
meminero. Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid
enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est
lingua nostra, canticum Jerusalem. Canticum dilectionis saeculi
hujus, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate
didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Jerusalem. Et
parum est meminisse; nam et hostes meminerunt ejus, volentes eam
evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et
quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit jam
captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et
volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut
voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat
natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias
nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris.
Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam cum amore. Cum ergo
dixisset, Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera
mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero; addidit
statim, Si non praeposuero Jerusalem in principio jucunditatis meae.
Ibi est enim summa jucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de
fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi
tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere
poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis
necessitas, orietur ibi summa felicitas. Si non praeposuero
Jerusalem in principio jucunditatis meae.
18. [vers. 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius
civitatis: Memento, Domine, filiorum Edom. Edom ipse dictus est
qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur, Jacob
dilexi, Esau autem odio habui. Duo filii erant in uno utero, ambo
gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati
sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit
autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem ejus
filius minor; et impletum est, Major serviet minori (Rom. IX,
10 13; Gen. XXV, 23). Major ergo quis est, et minor
quis est, et quis est major qui serviet minori, modo intelligimus.
Major videbatur populus Judaeorum, minor ex tempore populus
Christianorum. Et videte quomodo major servit minori. Illi portant
Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut
generaliter de omnibus intelligatis, fratres, majorem et minorem;
major dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritualis; quia
prius est carnalis, et postea spiritualis. Habes Apostolum aperte
dicentem: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo,
coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis,
tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et
imaginem ejus qui de coelo est. Ibi autem supra dixerat: Sed non
prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I
Cor. XV, 46-49). Animalem autem cumdem dicit, quem
carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit,
carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in
reditum Jerusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum
et interiorem hominem; et fit minor tempore, major potestate. Ergo
Esau omnes carnales, Jacob autem omnes significat spirituales:
minores electi, majores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat
minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id
est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata;
concupivit iste Esau a fratre suo Jacob, et cessit illi primatum
suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem
cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex
placito quodam inter eos factum est ut ille major, ille minor sit, ut
major serviret minori; et appellatus est Edom (Gen. XXV,
29-34; et XXVII, 36, 37). Interpretatur autem,
quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et
Punice Edom, sanguis dicitur. Noli mirari : ad sanguinem pertinent
omnes carnales. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I
Cor. XV, 50). Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc
Jacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritualem.
Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritualibus inimici
sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos
vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Jerusalem, et
rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? Memento,
Domine, filiorum Edom. Libera nos a carnalibus, ab eis qui
imitantur illum Edom, qui fratres majores sunt, sed hostes sunt.
Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia
concupiscentia carnis illos dejecit; contempta concupiscentia istos
erexit. Vivunt , et invident, et persequuntur.
19. Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Jerusalem. Diem
Jerusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis
Jerusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur?
Memento, inquit, Domine, noli oblivisci, filiorum Edom.
Quorum? Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in
ea. Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi
Jerusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo
dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et
angelis ejus, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias
carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus
remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et
cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati
sunt. Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.
Filii Edom dicunt, Evacuate, evacuate; et Deus dicit, Servite.
Cujus verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit, Quia major
serviet minori? Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.
20. [vers. 8.] Et convertit se ad illam: Filia Babylonis
infelix. Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et
inimicitiis tuis: Filia Babylonis infelix. Civitas ipsa dicitur
Babylon et filia Babylonis: quomodo Jerusalem et filia Jerusalem,
et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia
Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem
dicitur mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in
ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia
Babylonis. O filia Babylonis infelix tu! Beatus qui retribuet tibi
retributionem tuam. Infelix tu, beatus ille.
21. [vers. 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur
tibi? Audi: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam
retribuisti nobis. Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit
Psalmus: Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram.
Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem
quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: Beatus,
inquit, qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Ipsa est
retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Jam cantavimus in
illo psalmo: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos (Psal.
LXIV, 4). Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista
confusio saeculi hujus; et offocavit nos errorum diversorum vanis
opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Jerusalem, et
in praedestinatione Dei jam civis, sed interim captivatus ad tempus,
quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes ? Instruunt
et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas
culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et
ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens
ad majores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur?
Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis
agnitionem sui jam grandibus, ut non sequeremur errores parentum
nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: Ad te
gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacium coluerunt
patres nostri, vanitatem quae illis non profuit (Jerem. XVI,
19). Jam juvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas
vanitates: projiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum
proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei
retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli ejus vicissim offocentur;
imo parvuli ejus vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli
Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere
cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat
adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam
pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam.
Sed times ne elisa non moriatur; ad petram elide: Petra autem erat
Christus (I Cor. X, 4).
22. Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate
cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod
audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus
ejus, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam
Jerusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi
erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo
desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis
Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret
Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque
cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere:
nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis major est,
occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et
majores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra
vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut
a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in
saeculo, crescat et roboretur desiderium Jerusalem aeternae in
cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur
hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.
|
|