|
1. [vers. 1.] Titulus psalmi hujus brevis et simplex est, neque
nos tenet, scientes cujus figuram portaverit David, et in eo etiam
nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis.
Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea
esse meruimus, cujus vocem cantantis audivimus. Totus titulus est,
Ipsi David. Videamus ergo quid ipsi David.
2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Solet nobis
Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus
non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto
Psalmo primus versus annuntiat, Confitebor tibi, Domine, in toto
corde meo. Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos
confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici
solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum
omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita
nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco
auditum fuerit, Confitebor tibi, Domine; aut, Confitebimur tibi:
continuo jam consuetudine sic intelligendi, manus currant ad pectus
tundendum; usque adeo non solent homines intelligere confessionem esse
nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Jesus Christus
peccator fuit, qui ait in Evangelio: Confiteor tibi, Pater,
Domine coeli et terrae? Secutus enim ait quid confiteretur; ut
intelligeremus confessionem laudis, non iniquitatis: Confiteor,
inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec
a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth.
XI, 25). Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit
humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri
sumus, laudis Dei, et gratulationis. Confitebor tibi, Domine, in
toto corde meo. Totum cor meum in aram tuae confessionis impono,
holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium
ubi totum incenditur: graece quippe OLON, latine totum dicitur.
Vide quemadmodum offerat holocaustum spirituale, qui dicit,
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum, inquit, cor
meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo
respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam,
totus diligam te, tanquam inflammatus abs te. Confitebor tibi,
Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei. Cujus
oris mei, nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus
exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui
Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat,
et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri
(Dan. XIII). Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus:
et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi
exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in
quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVI, 27 et 28). Longe
te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: dejice medium parietem
peccati, et cum illo es quem rogas. Audisti, inquit, verba oris
mei; confitebor tibi.
3. Et coram Angelis psallam tibi. Non coram hominibus psallam,
sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed
gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de
superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium
justi: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai.
XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudet iniquus in popina
, gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina
cujus hodie solemnitas celebratur ? Gaudebat cum tenebatur, cum ad
judicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata
producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum
damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant,
quae coram Angelis gaudebat.
4. [vers. 2.] Adorabo ad templum sanctum tuum. Quod templum
sanctum tuum? Ubi habitabimus , ubi adorabimus. Currimus enim, ut
adoremus. Gravidum eor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit.
Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod
aedificium? quae deniqne sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus
in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: Ego,
inquit, eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie. Et
dicit opera ejus, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? Quando
validas, inquit, faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat
super ventos (Prov. VIII, 30, 27, 28). Sedes autem
ejus templum ejus. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus?
Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intelligamus
ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait
quodam loco Scriptura, Volavit super pennas ventorum (Psal.
XVII, 11); hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus
Dei dicitur anima (Gen. II, 7), tanquam ventus, non ut iste
intelligatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut ejus nomine
significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec
sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu
contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima
dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas
visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed
super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si ejus fideles esse
voluerimus. Videte si hoc non est: Templum enim Dei sanctum est,
ait Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17). Certe
tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum
gaudium nostrum de spiritualibus rebus, non de terrenis bonis assumit
canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum
templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et
Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia
sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum
Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti
nobis (Matth. IV, 11). Non enim veni, inquit, ministrari,
sed ministrare (Id. XX, 28). Quid nobis ministravit, nisi
quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum
nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis.
Major enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum
suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. Adorabo
ergo ad templum sanctum tuum: intelligo templum tuum non manu factum,
sed quod tu fecisti tibi.
5. Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua.
In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur,
Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV,
10). In duobus istis confitemur; in tua misericordia, et in tua
veritate. Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem
reddidisti. In tua ergo misericordia et veritate confitebor tibi.
Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens
misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in
judicando. His adjuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo
misericordia et veritas universae viae Domini. Non sunt aliae viae,
quibus ad nos veniat ; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.
6. Quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Qualis
ista gratulatio, fratres? Magnificavit nomen suum sanctum super
Abraham. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad
justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Caeterae omnes
gentes idolis immolabant, daemonibus serviebant. Natus est ex
Abraham Isaac; magnificatus est super illam domum Deus: inde
Jacob; magnificatus est Deus, qui dicit, Ego sum Deus Abraham,
et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6): inde
duodecim filii, inde populus Israel liberatus ab Aegypto, ductus per
mare Rubrum, exercitatus in eremo, ejectis Gentibus in terra
promissionis collocatus est. Magnificatum est nomen Domini super
Israel. Sed inde et virgo Maria, inde Dominus Christus, mortuus
propter peccata nostra, resurgens propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25), implens fideles Spiritu sancto, mittens
praedicari per gentes, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum
coelorum (Matth. III, 2): et ecce magnificavit super omne,
nomen sanctum suum.
7. [vers. 3.] In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.
Quare, cito? Quia tu dixisti, Adhuc loquente te dicam, Ecce
adsum (Isai. LVIII, 9). Quare, cito? Quia jam non peto
felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento.
Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem,
non inimicorum subjectionem, non divitias, non honores; nihil horum
peto: ideo cito exaudi me. Quia docuisti quid petam, da quod peto.
Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem
suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur
accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus, Quid
putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo,
utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove
carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende.
Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem
terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit
felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tanquam
crudelem matrem dolentes, guia velut perdiderat humanam misericordiam,
quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid
desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis
Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi
ulterius non moreretur, ubi judicem nosset apud quem non valere posset
mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi
sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas
quantum vis, et nemo dicat tibi, Tempera te. Hic autem de bonis
terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut
haereas, et gaudendo male pereas . Nam unde Deus miscet
tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et
amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?
8. Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit, Cito exaudi
me. Quid enim petis, ut cito exaudiaris? Multiplicabis me. Multis
modis multiplicatio intelligi potest. Est multiplicatio terrenae
generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam
audivimus: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et
dominamini ejus (Gen. I, 28). Sicne ille volebat
multiplicari, qui dicebat, Cito exaudi me? Et ista plane
multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione
Domini. Jam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus
est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille
possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae
multiplicationes; felicior autem filiorum: quanquam hominibus avaris
etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes
relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque
ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique
humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos
facerent alienos; projiceret quae peperit, colligeret quae non
peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne,
illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et
multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui
dixit, Cito exaudi me? Ait enim, Multiplicabis me. Exspectamus
audire in quibus. Audi ergo: In anima mea. Non in carne mea, sed
in anima mea: Multiplicabis me in anima mea. Estne adhuc quod
addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem
significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur.
Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia.
Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo
luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus:
multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista
egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti, Cito exaudi
me, et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni
desiderio saeculari, ut diceres Deo, Multiplicabis me in anima mea?
Adhuc explana quid desideres, Multiplicabis me, inquit, in anima
mea, virtute. Expressum votum, expressum desiderium, ab omni
confusione circumcisum. Si diceret, Multiplicabis me; terrena
nescio quae cogitares: addidit, in anima mea. Rursus, ne in anima
vitia cogitares, addidit, virtute. Nihil est quod amplius a Deo
desideres, si vis bona et vera fronte dicere, Cito exaudi me.
9. [vers. 4.] Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae.
Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra
dictum, nisi quia erat futurum. Confiteantur tibi, Domine, omnes
reges terrae. Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non
terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt?
Nonne jam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo
in terra, usque ad imperium est desiderium ejus. Quid amplius
potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto
altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in majore
sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid
faciunt ? Quoniam audierunt omnia verba oris tui! O Domine, omnia
verba oris tui! Nescio in qua gente abscondita erant Lex et
Prophetae, omnia verba oris tui. Sed in gente Judaeorum sola erant
omnia verba oris tui: quam gentem laudans Apostolus ait, Quid ergo
amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per
omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei
(Rom. III, 1 et 2). Ibi erant verba Dei. Sed da mihi
illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Judicum; videte quale
signum petivit a Domino: Ponam, inquit, vellus in area; compluatur
vellus, area sicca sit. Et factum est: complutum est vellus solum,
area sicca erat. Petiit iterum signum: Area tota compluta sit, et
solum vellus siccum inveniatur. Et hoc factum est: compluta est
area, sicco vellere (Judic. VI, 36-40). Primo complutum
vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis
videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam
gens Judaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non
in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam
in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area;
manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est,
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt
omnia verba oris tui. Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu
abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus
Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis,
propter quem factae sunt Scripturae. At vero omnes reges terrae
confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.
10. [vers. 5.] Et cantent in viis Domini, quoniam magna est
gloria Domini. Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis
cantent? De quibus supra dictum est, In misericordia tua et veritate
tua; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas. Non ergo
sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis
Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores
cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala
tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum.
Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in
viis tuis. Quid cantent? Quoniam magna est gloria Domini: non
regum.
11. [vers. 6.] Vide quomodo reges voluit cantare in viis,
humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum.
Nam si se extulerint, quid sequitur? Quoniam excelsus Dominus, et
humilia respicit. Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid?
si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte
quia audisti, humilia respicit, superbus velis esse, et dicas in
anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod
volo. Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre,
quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio.
O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes?
Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult
videre? Si salutes aliquem majorem patronum tuum, et intentus in
aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non
videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt
depraedator . Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non
videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim:
Oculi Domini super justos. Quia non super injustos, faciant ergo
quod volunt injusti: Oculi Domini super justos. Sequatur adhuc:
Et aures ejus ad preces eorum. Injusti ergo qui securos se putabant,
quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et
aures ejus ad preces eorum? Nonne melius et oculi ejus super nos, et
aures ejus ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse
oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen
male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi
sequitur? Vultus autem Domini super facientes mala. Sed ad quid?
Ut perdat de terra memoriam eorum. Vides te videri? vides te latere
non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis
unde placere merearis? Ergo et hic quid? Quoniam magna est gloria
Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Excelsa
autem quasi non respicit: humilia enim respicit. Excelsa, quid? A
longe cognoscit. Quid sibi ergo praestat superbus ? Ut a longe
videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse
debere, quod minus bene te videt , qui a longe te videt. Tu enim
quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt,
perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte
videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid
sibi praestat? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psalm.
XXXIII, 16, 17, 19). Erigat se ergo superbus, quantum
voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi
propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu
elatior: Excelsa autem a longe cognoscit.
12. [vers. 7.] Si ambulavero in medio tribulationis,
vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris,
confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic
debemus melius intelligere, quo jam familiarius inhaereamus Deo,
dicamusque illi, Cito exaudi me. Dixerat enim, Excelsa a longe
cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt,
inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, Tribulationem et
dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3,
4). Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid
potes, tu inveni tribulationem. Et quis est, inquis, qui inveniat
tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis
es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est
tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut
parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non
tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non
videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et
videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat,
quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat ; quando nondum est
illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine
servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et hujus
tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis,
vivificabis me. Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit
mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si
ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non
vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero
in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati
lugentes (Luc. VI, 21, 25): Si ambulavero in medio
tribulationis, vivificabis me.
13. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum
me fecit dextera tua. Saeviant inimici; quid possunt facere inimici?
Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere,
doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint,
et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, super iram
inimicorum meorum extendisti manum tuam: super id quod mihi possunt
facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me
separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me:
Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Saeviat quantum
potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me
non recipis , adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium
dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus
tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est
fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9,
10). Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et
servio mente legi Dei (Rom. VII, 25); tamen in nobismetipsis
adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis
nostri (Id. VIII, 23). Hanc vitam nobis peccantibus dedit
Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore
vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit (Gen. III,
18, 19). Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? Super
iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: sed tamen non ad
desperationem. Sequitur enim: Et salvum me fecit dextera tua.
14. Potest et sic intelligi, super iram mimicorum meorum extendisti
manum tuam: irascebantur inimici, vindicasti me de inimicis.
Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet
(Psal. CXI, 10). Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen
Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur.
Ergo Super iram inimicorum extendisti manum tuam, quamdiu diceretur
quod scriptum est: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et
peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? quando delebitur nomen
Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim
perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum
saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant
nomen Christianorum delere de terra! Super iram inimicorum meorum
extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ecce illi qui
martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent
, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. Super iram inimicorum meorum
extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Secundum
desiderium salvum me fecit dextera tua. Est quaedam salus in dextera;
nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in
sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo jam
in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram
Dei (Marc. XVI, 19). Non enim Deus habet in seipso
dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae
quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera
tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina
occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam
in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi
sunt (II Machab. VII)! Tres autem pueri in mediis ignibus
deambulando laudaverunt Deum (Dan. III, 24). Illorum salus
in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in
sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem
plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui
persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est,
illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: Et
salvum me fecit dextera tua.
15. [vers. 8.] Domine, retribues pro me. Ego non retribuo;
tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues
quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite
nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia
ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:
qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens, Domine, retribues
pro me: cum judicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi
judicanti juste (I Petr. II, 21-23). Quid est, Domine,
retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui
quaerat et judicet (Joan. VIII, 50). Non vosmetipsos
vindicantes, charissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae.
Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus
(Rom. XII, 19). Domine retribues pro me.
16. Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis
eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam,
rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me.
Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent;
exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine:
ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed
ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit
tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus
exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab
alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne
scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui
primus piscis ascenderit, aperi os ejus, et invenies staterem; id est
duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas.
Invenies ibi; da illis pro me et te (Matth. XVII,
23-26). Domine, retribues pro me. Merito habemus primum
piscem hamo captum, hamo comprehensum ; primum surgentem de mari,
primogenitum a mortuis. In ejus ore invenimus duas didrachmas, id est
quatuor drachmas: in ejus ore invenimus quatuor Evangelia. Istis
quatuor drachmis ab exactione hujus saeculi liberamur; per quatuor
Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia
solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius.
Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce,
inquit, venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet. Quid
est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare
occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem
Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30,
31). Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate,
sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro
me.
17. Domine, misericordia tua in aeternum. Quid desiderem? Non
diem hominum . Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum
non concupivi; tu scis (Jerem. XVII, 16). Ecce martyr
sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus
hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere,
quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique Domine, misericordia
tua in aeternum; non ad tempus volo liberari. Misericordia tua in
aeternum, qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti.
Domine, misericordia tua in aeternum.
18. Opera manuum tuarum ne despicias. Non dico, Domine, Ne
despicias opera manuum mearum; non me jacto de operibus mei.
Exquisivi, quidem Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum
deceptus (Psal. LXXVI, 3); sed tamen non commendo opera
manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam
merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: Opera
manuum tuarum ne despicias. Opus tuum in me vide, non meum; nam meum
si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque
sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea
sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne
forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in
Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Ergo,
sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate
mutati et justificati sumus, Domine, opera manuum tuarum ne
despicias.
|
|