|
1. Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a
Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro
altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei,
quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in ejus prolixitate
aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non
infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato
nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus
(Gen. III, 19). Tantum si panis est, attendite. Panis
autem est, si Christus est: Ego sum, inquit, panis vivus qui de
coelo descendi (Joan. VI, 41). Quem manifestatum habemus in
Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident
super quorum cor adhuc velamen positum est (II Cor. III,
14), unde audivit Charitas vestra hesterno die. Nobis autem quia
sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum (Matth.
XXVII, 51), ut pateant jam templi secreta; quamdiu nobis
Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est
panis.
2. Loquitur autem Dominus noster Jesus Christus in Prophetis
aliquando ex persona capitis nostri, qui est ipse Christus salvator,
sedens ad dexteram Patris; qui etiam propter nos natus de virgine, et
sub Pontio Pilato, qualia nostis, passus est; fuso innocente
sanguine, quod est pretium nostrum, redemit nocentes a captivitate,
in qua detinebamur a diabolo, donans nobis delicta, et ipso pretio
nostro sanguine suo delens chirographum quo debitores tenebamur
(Coloss. II, 13, 14). Ipse est rector et sponsus et
redemptor Ecclesiae, caput nostrum. Et utique si caput est, habet
corpus. Corpus autem ejus sancta Ecclesia, quae etiam conjux ejus;
cui dicit Apostolus, Vos autem estis corpus Christi et membra (I
Cor. XII, 27). Totus itaque Christus caput et corpus,
tanquam integer vir: quia et femina de viro facta est, et ad virum
pertinet; et dictum est de primo conjugio, Erunt duo in carne una
(Gen. II, 24). Hoc autem ad mysterium interpretatur
Apostolus non frustra esse dictum de illis duobus hominibus, nisi quia
in eis jam figurabatur Christus et Ecclesia. Nam hoc sic exponit
Apostolus: Erunt duo in carne, inquit, una: sacramentum hoc magnum
est; ego autem dico, in Christo et Ecclesia (Ephes. V, 31 et
32). Dicit etiam ipsum Adam formam futuri: Qui est, inquit,
forma futuri (Rom. V, 14). Si ergo Adam forma futuri;
quomodo de latere dormientis Eva facta est (Gen. II, 21,
22), sic ex latere Domini dormientis, id est, in passione
morientis, et in cruce percusso de lancea (Joan. XIX, 34),
manaverunt Sacramenta, quibus formaretur Ecclesia. Nam de futura
eadem passione sua sic dicit in alio psalmo: Ego dormivi, et somnum
cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III,
6). Ergo dormitio intelligitur passio. Eva de latere dormientis,
Ecclesia de latere patientis. Loquitur ergo Dominus noster Jesus
Christus in Prophetis aliquando ex voce sua, aliquando ex voce
nostra, quia unum se facit nobiscum; sicut dictum est, Erunt duo in
carne una. Unde dicit et ipse Dominus in Evangelio, cum de conjugio
loqueretur: Igitur jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX,
6). Una caro, quia de nostra mortalitate carnem suscepit: non
autem una divinitas; quia ille Creator, nos creatura. Quidquid
igitur Dominus loquitur ex persona susceptae carnis, et ad illud caput
pertinet quod jam ascendit in coelum, et ad ista membra quae adhuc in
terrena peregrinatione laborant: pro quibus laborantibus membris, cum
ea Saulus insequeretur, clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Audiamus ergo loquentem Dominum
Jesum Christum in prophetia. Cantati enim sunt ipsi Psalmi longe
antequam Dominus de Maria nasceretur, non antequam Dominus esset:
semper enim Creator omnium; aliquando autem et natus ex creatura.
Divinitatem illam credamus, et quantum possumus, intelligamus
aequalem Patri. Sed illa divinitas Patri aequalis, facta est
particeps nostrae mortalitatis, non de suo, sed de nostro; ut et nos
efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de
ipsius.
3. [vers. 1.] Domine, probasti me, et cognovisti me. Dicat
hoc ipse Dominus Jesus Christus, dicat et ipse, Domine, Patri.
Non enim Dominus ejus Pater ejus, nisi quia dignatus est nasci
secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui
Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: Qui cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Huic
formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de
substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur
participes divinitatis ejus, reparati ad vitam aeternam, quia ipse,
ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait
Apostolus ibi, ubi dixerat, Qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum, inquit,
exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus,
et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). Erat autem
in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor
esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et, Ego et Pater
unum sumus (Joan. X, 30); et, Quoniam Pater major me est
(Id. XIV, 28). Ego et Pater unum sumus, secundum formam
Dei; Pater major me est, secundum formam servi. Ergo quia et
Pater et Dominus est, Pater formae Dei, Dominus formae servi;
dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei
unicus dicit: Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et
cognovisti: non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat.
Probasti me, inquit, et cognovisti me.
4. [vers. 2.] Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem
meam. Quid hic sessio? quid hic resurrectio? Qui sedet, humiliat
se. Sedit ergo Dominus in passione, surrexit in resurrectione.
Tu, inquit, hoc cognovisti: id est, tu voluisti, tu approbasti;
secundum voluntatem tuam factum est. Si autem volueris accipere vocem
capitis ex persona corporis, dicamus et nos, Tu cognovisti sessionem
meam et resurrectionem meam. Sedet enim homo, quando humiliat se in
poenitentia; surgit autem remissis peccatis, quando erigitur in spem
vitae aeternae. Propterea et in alio psalmo dicitur: Surgite
posteaquam sedistis, qui manducatis panem doloris (Psal.
CXXVI, 2). Panem doloris poenitentes manducant, qui cantant
in alio psalmo, et dicunt: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die
ac nocte (Psal. XLI, 4). Quid est ergo, Surgite posteaquam
sedistis? Nolite exaltari, nisi humiliati fueritis. Multi enim
volunt surgere, antequam sederint; volunt se justos videri, antequam
peccatores se esse confessi sint. Ergo si ex persona capitis nostri
accipis, sic intellige: Tu cognovisti sessionem meam et
resurrectionem meam, passionem meam et resurrectionem meam. Si ex
persona corporis: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem
meam; coram oculis tuis et peccata confessus sum, et tua gratia
justificatus sum.
5. [vers. 3.] Intellexisti cogitationes meas de longinquo:
semitam meam et limitem meum investigasti, et omnes vias meas
praevidisti. Quid est, de longinquo? Cum adhuc in peregrinatione
sum, antequam ad illam patriam veniam, tu cognovisti cogitationem
meam. Attende illum filium minorem; quia ipse etiam factus est corpus
Christi, Ecclesia de Gentibus veniens. Ierat quippe in longinquum
filius minor. Duos enim filios habebat quidam paterfamilias: major
non longe ierat, sed in agro operabatur, et significat sanctos in
Lege facientes opera et praecepta Legis. Genus autem humanum quod
deflexerat in idolorum culturam, in longinquo fuerat peregrinatum.
Quid tam longe ab eo qui fecit te, quam figmentum quod tibi ipse
fecisti? Profectus est ergo filius minor in regionem longinquam,
portans secum substantiam suam, et sicut novimus in Evangelio,
dissipavit eam vivens prodige cum meretricibus; et famem passus
applicuit se cuidam principi regionis illius; et ille eum porcis
pascendis praeposuit, de quorum siliquis cupiebat saturari, nec
poterat. Post laborem, et trituram, et tribulationem, et
egestatem, venit illi in mentem pater, et voluit redire; et sic ait:
Surgam, et ibo ad patrem meum. Surgam, dixit; sederat enim. Ejus
ergo vocem hic agnosce dicentis, Tu cognovisti sessionem meam et
resurrectionem meam. Sedi in egestate, surrexi in desiderio panis
tui. Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Longe enim eram
profectus; sed ubi non est quem deserueram? Intellexisti cogitationes
meas de longinquo. Propterea sic dicit Dominus in Evangelio, quia
occurrit illi pater venienti (Luc. XV, 11-20). Vere, quia
intellexerat cogitationes ejus de longinquo. Semitam meam et limitem
meum investigasti. Semitam, inquit, meam: quam, nisi malam, quam
ille ambulaverat, ut patrem desereret, quasi occultus esse posset ab
oculis vindicantis; aut vero in illa egestate contereretur, aut porcos
pascere poneretur, nisi pater vellet flagellare longinquum, ut
reciperet propinquum? Ergo tanquam deprehensus fugitivus, sequente se
vindicta legitima Dei, vindicantis in affectiones nostras, quacumque
ierimus et quocumque progressi fuerimus ; tanquam ergo deprehensus
fugitivus loquitur: Semitam meam, et limitem meum investigasti.
Quid est, semitam meam? Qua profectus sum. Quid est, limitem
meum? Quo usque perveni. Semitam meam et limitem meum investigasti.
Limes meus ille longinquus non fuit longe ab oculis tuis: multum
ieram, et tu ibi eras. Semitam meam et limitem meum investigasti.
6. [vers. 4.] Et omnes vias meas praevidisti. Non dixit,
vidisti; sed, praevidisti. Antequam eas irem, antequam eas
ambularem, praevidisti eas; et permisisti me in labore ire vias meas,
ut si nollem laborare, redirem in vias tuas. Quoniam non est dolus in
lingua mea. Quare hoc dixit? Quia ecce fateor tibi; ambulavi
semitam meam, factus sum longinquus a te; discessi a te, cum quo mihi
bene erat, et bono meo male mihi fuit sine te. Nam si mihi bene esset
sine te, nollem forsitan redire ad te. Ergo iste confitens peccata
sua, dicens corpus Christi justificatum, non in se, sed in illius
gratia, dixit, Non est dolus in lingua mea.
7. [vers. 5.] Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et
antiqua. Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti
antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua
mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando
lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam
periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima!
Erit ista novissima, si jam redire voluerimus. Est enim alia
quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad hujus vitae
mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri,
recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae
porcorum, doctrinae daemoniorum. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia
novissima et antiqua: novissima, quo perveni; antiqua, ubi te
offendi. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti
me: ubi? In ista mortalitate; jam ad labores, ad quos omnes nati
sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero
matris suae; aut ulla creatura est cujus non est ille plasmator. Sed
finxisti me in isto labore: et posuisti super me manum tuam; vindicem
manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter dejecit elatum, ut
erigat humilem. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.
8. [vers. 6]. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non
potero ad illam. Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva
dulcedine intelligitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei
famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens
utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo; id est, non per
substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per
qnam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus
personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in
substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio
Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non
sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod
facta sunt omnia (Joan. I, 3). Cui Verbo dicitur (ipsa est
enim et Sapientia Dei); Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem
ipse es (Psal. CI, 27, 28): et alio loco de Sapientia cum
Scriptura diceret: In seipsa manens, ait, innovat omnia (Sap.
VII, 27). Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel
stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter
immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo
tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam
nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat
ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos.
Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per
quam hujusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat
istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et
desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum
Deo dixit: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Cum
hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica
familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut
videret ejus majestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei;
ait illi: Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam,
et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam
super te manum meam; cum autem transiero, posterriora mea videbis
(Exod XXXIII, 9-23). Et ex his verbis natum est alterum
aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. Cum transiero,
posteriora mea videbis, dicit Deus; quasi ex alia parte habeat
faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Majestate
sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa
clausa sunt? Idolum in corde suo fabricat. Sunt ergo in illis verbis
magna mysteria. Loquebatur Dominus, ut dixi, per creaturam,
quomodo vellet famulo suo. Intellecta est illic persona ipsius Domini
et Salvatoris nostri Jesu Christi. Qui quidem secundum formam
Dei, qua aequalis est Patri, similiter oculis humanis invisibilis
est, sicut et Pater. Si enim sapientia humana videri oculis non
potest, Virtus et Sapientia Dei videri oculis carneis potest? Sed
quia erat Dominus opportuno tempore carnem suscepturus, ut oculis
etiam carneis propter salubritatem curandae intus mentis appareret,
quando ita apparere opus esset; hoc praedicens Moysi figurate ait,
Faciem meam videre non potes; posteriora mea videbis, sed cum
transiero: ut autem non videas faciem meam, manus mea erit super te.
Transire quid fuit Domino, nisi quod evangelista dicit, Cum autem
venisset hora, ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan.
XIII, 1)? Nam ipsum transitum significat Pascha. Quod enim
hebraico verbo dicitur Pascha, latine Transitus interpretatur. Quid
est, Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis? Cujus
personam gerebat ille Moyses, quando ei dictum est, Faciem meam non
videbis, sed posteriora mea videbis, et hoc cum transiero: ut autem
non videas faciem meam, ponam super te manum meam? Faciem suam
dixit, prima sua? et quodam modo posteriora sua, transitum de hoc
mundo passionis suae. Apparuit Judaeis; non eum cognoverunt. Eorum
personam gerebat Moyses, quando ei dicebatur, Faciem meam non potes
videre. Unde autem non viderunt Deum in carne positum. Quia gravata
erat super eos manus Domini. De illis enim dixerat Isaias,
Incrassa cor populi hujus, et oculos ejus grava (Isai. VI,
10): et eorum vox est in alio psalmo, Quoniam gravata est super me
manus tua (Psal. XXXI, 4). Ut ergo non cognoscerent tunc
divinitatem Christi (si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent [I Cor. II, 8]: non crucifixo autem Domino,
sanguis illius non redimeret orbem terrarum), quid egit Deus, nisi
quod ait Apostolus, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae
Dei, ubi exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius
ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex
ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula
saeculorum. Apostolus hoc dicit; quia superius dixerat: Caecitas ex
parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis
Israel salvus fieret (Rom. XI, 33-36, 25, 26).
Excaecati sunt ergo ex parte Judaei, merito superbiae suae, quia se
justos dicebant; et excaecati crucifixerunt Dominum. Posuit super
eos manum suam, ne viderent eum, donec transiret, scilicet de hoc
mundo ad Patrem. Videamus si posteaquam transiit, viderunt
posteriora ejus. Resurrexit Dominus, apparuit discipulis suis
(Joan. XX, XXI) et omnibus qui in eum jam crediderant; non
eis a quibus crucifixus erat, quia super illos manum posuerat, donec
transiret. Ascendit autem in coelum, quadraginta diebus factis cum
discipulis suis. Impleto autem die Pentecostes, misit eis Spiritum
sanctum. Repleti Spiritu sancto, coeperunt omnium linguis loqui,
qui in una nati erant, et unam solam didicerant. Expaverunt, et
exhorruerunt tantum miraculum, millia eorum qui crucifixerant
Dominum: compuncti corde de tanto miraculo, quaesierunt consilium ab
Apostolis, quid facerent, posteaquam eis praedicatus est Christus,
mirantibus unde idiotae homines linguis omnibus loquerentur. Per
Petrum igitur apostolum annuntiato eis Christo, quem in cruce
contempserant, quem tanquam mortalem hominem irriserant; cui propterea
insultabant, quia de cruce non descendebat, cum utique majus multo
fuerit quod fecit, de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere:
annuntiato ergo sibi Christo dixerunt, Quid faciemus? Illi qui
saevierunt in Dominum, quem videbant, jam consilium petunt salutis;
et dictum est eis: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et dimittentur vobis
peccata vestra (Act. I, II). Ecce viderunt posteriora ejus,
cujus faciem videre non potuerunt. Manus enim ejus erat super oculos
eorum; non semper, sed donec transiret. Posteaquam transiit,
abstulit manum ab oculis eorum: ablata manu ab oculis suis, dicunt
discipulis, Quid faciemus? Primo saevi, postea pii; primo irati,
postea timidi; primo duri, postea flexi; primo caeci, postea
illuminati.
9. Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces hujusmodi etiam
Gentium recordantium infidelitatem suam. Conclusit enim Deus omnes
in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). Tu
finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia
tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Veluti posuisti super me
manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram.
Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi, Da mihi
substantiam meam, quae me contingit. Ecce profecto in regionem
longinquam et fame contrito (Luc. XXXV, 12-17), multum
mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi.
Mirificata est enim, inquit, scientia tua ex me. Ex peccato meo
factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi
existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non
superbia reliqueram te. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit;
non potero ad illam: sed subaudis, ex me. Non potero ad illum ex
me. Cum ergo potero, non potero nisi ex te.
10. [vers. 7.] Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere
oculos ejus a quo fugit. Et quo iturus est jam, cujus limes est
investigatus? Videte quid dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? Spiritus
enim Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7): quis potest
fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? Quo ibo a
Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Locum quaerit quo fugiat ab
ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui
susciptum fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum
invenerint alicujus domini minus potentis, tanquam sine ullo timore
suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo
possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non
suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli
potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus?
a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a
facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae
suae.
11. [vers. 8.] Si ascendero, inquit, in coelum, tu ibi es;
si descendero in infernum, ades. Tandem cognovisti, male fugitive,
nullo pacto te posse fieri longe ab eo, a quo longinquare voluisti.
Ecce ille ubique est: tu, quo iturus es? Invenit consilium, et hoc
ab illo qui eum jam revocare dignatur inspiratum. Si ascendero in
coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Si me
extulero, te invenio repressorem; si me abscondero, te invenio
inquisitorem; et non inquisitorem tantum, sed et investigatorem. Si
enim superbiero de justitia mea, tu ibi es, cujus est vera justitia.
Si peccando venero in profundum malorum, et confiteri contempsero
(Prov. XVIII, 3), dicens, Quis me videt (Eccli.
XXIII, 25)? inferno enim quis confitebitur tibi (Psal.
VI, 6)? etiam illic ades, ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut
a facie tua fugiam, id est, iratum te non sentiam?
12. [vers. 9.] Hoc consilium invenit: Sic fugiam, inquit, a
facie tua, sic fugiam a Spiritu tuo; ab ultore Spiritu, a vindice
facie, sic fugiam. Quomodo? Si recipiam pennas meas in directum,
et habitabo in extrema maris : sic possum fugere a facie tua. Si in
extrema maris vult fugere a facie Dei, ibi non erit ille a quo fugit,
de quo dixit, Si descendero in infernum, ades? Mirum si in extremis
maris non est, qui nec apud inferos deest. Sed novi, inquit,
quomodo fugiam ab ira tua. Recipiendae sunt pennae meae non in
pravum, sed in directum, ut nec in superbam erigar praesumptionem,
nec in perditam mergar desperationem. Quas pennas vult assumere, nisi
duas alas, duo praecepta charitatis? In quibus duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Has, inquit,
alas, has pennas si recipiam sic, et habitabo in extrema maris,
possum fugere a facie tua ad faciem tuam, a facie irati ad faciem
placati. Quid enim est extremum maris, nisi finis saeculi? Illuc
jam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis: non
sit nobis requies, nisi in extremo maris. Nam si alibi requiem
voluerimus, in mare praecipitabimur. Volemus quo usque finiatur
mare, suspendamus nos pennis geminae dilectionis: ad Deum interim spe
volemus, et illum finem maris spe fideli praemeditemur.
13. [vers. 10.] Quis autem nos perducat, attendite: ille
ipse cujus faciem irati volumus fugere. Quid enim sequitur? Si
descendero in infernum, ades. Si recipiam pennas meas in directum.
Recipiam, inquit: ergo amiserat. Si recipiam pennas meas in
directum, et habitabo in novissima maris. Etenim illuc manus tua
deducet me, et adducet me dextera tua. Hoc meditemur, fratres
charissimi; haec sit spes nostra, haec sit consolatio nostra.
Recipiamus pennas per charitatem, quas amisimus per cupiditatem.
Cupiditas enim viscum facta est pennarum nostrarum; elisit nos de
libertate aeris nostri, id est aurarum illarum liberarum Spiritus
Dei. Inde elisi perdidimus pennas, et fuimus quodammodo captivati in
aucupis potestate: inde nos sanguine suo redemit, quem fugimus ut
caperemur. Nutrit nobis pennas de praeceptis suis; erigimus eas jam
sine visco. Non amemus mare, sed volemus in extrema maris. Nemo
trepidet; sed nemo de pennis suis praesumat: quia et pennatos nisi
ipse erigat, nisi ipse deducat, praecipitabimur in profunda maris,
lassati et fatigati, quasi praesumentes de viribus nostris. Opus ergo
est ut habeamus pennas, et opus est ut ipse deducat; adjutor enim
noster est. Habemus liberum arbitrium; sed illo ipso libero arbitrio
quantum possumus, nisi nos adjuvet ille qui jubet? Etenim illuc manus
tua deducet me, et adducet me dextera tua.
14. [vers. 11.] Et considerans longinquitatem viae, quid sibi
dixit? Et dixi, Fortasse tenebrae conculcabunt me. Ecce enim jam
credidi in Christum, jam erigor duabus alis geminae charitatis, et
abundat iniquitas hujus saeculi; et quoniam abundavit iniquitas,
refrigescit charitas multorum. Sic dixit Dominus: Quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum. In ista vita inter tanta
scandala, inter tam multa peccata, inter tantas turbas quotidianarum
tentationum, quotidianarum suggestionum malarum, quid facio, inquit?
quomodo perveniam ad extrema maris? Audio terribiliter a Domino,
Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: deinde
subjecit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. XXIV, 12, 13). Attendens longitudinem viae,
dixi mihi, Fortasse tenebrae conculcabunt me. Et nox illuminatio in
deliciis meis. Facta est mihi nox illuminatio: quia in nocte me
desperaveram posse transire tantum mare, et tantam viam superare, et
venire ad extremum perseverando usque in finem. Gratias illi qui me
quaesivit fugitivum, qui terga mea flagelli plaga percussit, qui me
vocando, ab interitu revocavit, qui fecit mihi illuminatam noctem.
Nox est enim quamdiu ista vita agitur. Quomodo est nox illuminata?
Quia Christus descendit in noctem. Accepit Christus carnem de isto
saeculo, et illuminavit nobis noctem. Perdiderat enim drachmam mulier
illa; accendit lucernam (Luc. XV, 8). Sapientia Dei
perdiderat drachmam. Quid est drachma? Nummus, in quo nummo imago
erat ipsius Imperatoris nostri. Factus est enim homo ad imaginem Dei
(Gen. I, 27), et perierat. Et quid fecit mulier sapiens?
Accendit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lucem qua
inveniatur drachma. Lucerna ergo sapientiae, caro Christi, de luto
facta est; sed Verbo suo lucet, invenit perditos. Et nox
illuminatio in deliciis meis: facta est mihi nox in deliciis.
Deliciae nostrae Christus. Videte quemadmodum de illo modo
gaudeamus. Clamores isti vestri, gaudia ista vestra unde sunt, nisi
de deliciis? Unde autem istae deliciae, nisi quia nox illuminata
est, nisi quia nobis Christus Dominus praedicatur? Quia quaesivit
vos antequam quaereretis eum, et invenit vos ut inveniretis eum. Et
nox illuminatio in deliciis meis.
15. [vers. 12.] Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.
Tu ergo noli tenebrare tenebras tuas; et Deus illas non tenebrat,
sed magis illuminat: quia illi dictum est in alio psalmo, Tu
illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras
meas (Psal. XVII, 29). Qui autem tenebrant tenebras suas,
quas Deus non tenebrat? Homines mali, homines perversi: cum
peccant, utique tenebrae sunt; dum non confitentur peccata quae
fecerunt, sed insuper defendunt, tenebrant tenebras suas. Ergo jam
si peccasti, in tenebris es: sed confitendo tenebras tuas, mereberis
illuminari tenebras tuas; defendendo autem tenebras tuas, tenebraris
tenebras tuas. Et quando evades a duplicibus tenebris, qui in
simplicibus laborabas? Unde autem Dominus non tenebrat tenebras
nostras? Quia non nos sinit impunita habere peccata: flagellat nos in
istis laboribus, et erudit nos. Tota ista miseria generis humani in
qua gemit mundus, noveritis, fratres, quia dolor medicinalis est,
non sententia poenalis. Videtis quia dolor ubique, ubique metus,
ubique necessitas, ubique labores. Crescit avaritia, sed in malis.
Si ad hoc Deus hic talibus flagellis eruit nos, ut non tenebrentur
tenebrae nostrae; agnoscamus nos sub poena flagelli esse, et
benedicamus Deum miscentem amaritudines dulcedini vitae temporalis, ne
temporalium deliciarum delectatione caecati; non desideremus delicias
aeternas, nec velimus finiri mare et habitare in novissima maris .
Saeviant ergo fluctus maris; quanto plus saeviunt fluctus maris,
tanto se illa cum pennis columba suspendit . Non ergo tenebrat Deus
tenebras nostras; quia miscet flagella peccatis nostris, et
amaritudines pravis dulcedinibus nostris. Non nos tenebremus tenebras
nostras defendendo peccata nostra; et nox illuminatio in deliciis
nostris. Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.
16. Et nox tanquam dies illuminabitur. Nox tanquam dies: dies
nobis prosperitas saeculi, nox nobis adversitas saeculi: sed si
cognoscamus merito peccatorum nostrorum nos adversitates pati, et
dulcia nobis sint flagella Patris, ne sit amara sententia judicis;
sic habebimus tenebras noctis hujus, quomodo lumen noctis hujus. Si
nox est, quomodo ibi lux est? Nox est, quia erratur hic a genere
humano: nox est, quia nondum venimus ad illum diem, quem non coarctat
hesternus et crastinus; sed est dies perpetuus, sine ortu, quia sine
occasu. Nox est ergo hic; sed quamdam lucem suam nox ista habet, et
tenebras suas. Quare sit generaliter nox diximus: quae est lux noctis
hujus? Prosperitas et felicitas saeculi hujus, gaudium temporale,
honor temporalis, quasi lux est noctis hujus. Adversitas autem et
amaritudo tribulationum vel ignobilitas, tanquam tenebrae sunt noctis
hujus. In hac nocte, in hac mortalitate vitae humanae habent homines
lucem, habent homines tenebras; lucem prosperitatem, tenebras
adversitatem. Sed ubi venerit Christus Dominus, et habitaverit
animam per fidem, et promiserit aliam lucem, et inspiraverit et
donaverit patientiam, et monuerit hominem non delectari prosperis, ne
frangatur adversis; incipit homo fidelis indifferenter uti mundo isto,
nec extolli quando res prosperae accidunt, nec frangi quando res
adversae sunt, sed ubique Dominum benedicere; non solum quando
abundat, sed etiam quando amittit; non solum quando sanus est, sed
etiam quando aegrotat; ut sit in illo vera illa cantatio: Benedicam
Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal.
XXXIII, 2). Si ergo semper, et quando lucet nox ista, et
quando obscura est nox ista; quando arridet prosperitas, quando
tristis est adversitas, semper sit laus ejus in ore tuo: et fiet tibi
quod modo dictum est, Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Non
me conculcant tenebrae ejus, quia non me extollit lumen ejus.
17. Ecce habes lumen ipsius in Job: abundabat omnibus rebus. Lux
noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta
copia redundabat, lux erat noctis ejus. Putavit inimicus propterea
illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et
petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae
primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive
tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et
habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem
indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem.
Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia,
colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt
tenebrae illius, quid dixit ille? Dominus dedit, Dominus abstulit;
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum
(Job I). In nocte sum quadam vitae hujus: Dominus meus,
inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem
istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem
temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia sicut tenebrae
ejus, sic et lumen ejus: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut
Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum. Non
sum tristis in nocte hac, quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen
ejus. Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint,
et qui flent tanquam non flentes sint (I Cor. VII, 30); quia
sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.
18. [vers. 13.] Quoniam tu possedisti renes meos, Domine.
Non sine causa, Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Intus est
possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum
cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me
delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi
delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non
delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de
honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare?
Quia sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus. Unde tibi ista
indifferentia, ut sicut tenebrae ejus, sic sit tibi et lumen ejus?
unde? Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex
utero matris meae. Dum essem in utero matris meae, non indifferenter
habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus
matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas?
Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de
qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et
suspirant illi luci, Jerusalem coelesti . Ego ergo dixi: Ex utero
matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis hujus et
lux hujus noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero
matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur
adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum
eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum
eveniat secundum tempus. Jam exi de utero Babyloniae, incipe cantare
hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero
matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit:
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae,
revelare Filium suum in me (Galat. I, 15, 16). Quae enim
erat mater ejus? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod
habebant et didicerant ipsi Judaei et ipse populus? Nomen in illis
remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in
eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem
arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto
arefecit. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam
nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat
(Matth. XXI, 19; et Marc. XI, 13, 14): quod omnes
homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat? Ergo ille qui
Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab
utero matris nostrae. Cujus matris nostrae? Illius Babyloniae.
Suscepti ergo ex utero illo, jam incipiamus habere aliam spem.
Promisit, fratres, quare gaudeatis ; fructus facite positi in alia
spe. Jam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad
illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci
ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi hujus, et mala mundi
hujus? Indifferenter habeamus; quia jam suscepti ab utero illius
matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus, Sicut tenebrae
ejus, sic et lumen ejus. Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec
adversitas miseros. Opus est justitiam tenere, fidem diligere,
sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos
labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu:
transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. Quoniam tu
possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.
19. [vers. 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam
terribiliter mirificatus es. Terribiliter mirificatus es: eo ipso
quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore gaudemus. Timemus
enim ne de donis tuis nos extollentes per superbiam, mereamur amittere
quod humilitate percepimus. Confitebor tibi, Domine, quoniam
terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea
cognoscit valde. Jam cognoscit anima mea valde; quoniam suscepisti me
ex utero matris meae: antea vero mirificata est scientia tua ex me;
invaluerat, nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat, nec poteram
ad illam. Unde modo anima mea cognoscit valde, nisi quia nox
illuminatio in deliciis meis est? nisi quia venit mihi gratia tua, et
illuminavit tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos? nisi
quia tu suscepisti me ex utero matris meae?
20. [vers. 15.] Non est absconditum os meum a te, quod
fecisti in abscondito. Os suum dicit: quod vulgo dicitur ossum,
latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur . Nam possemus hic putare
os esse, ab eo quod sunt ora; non os correpte , ab eo quod sunt
ossa. Non est ergo absconditum, inquit, os meum a te, quod fecisti
in abscondito. Habeo in abscondito quoddam ossum. Sic enim potius
loquamur: melius est reprehendant nos grammatici, quam non intelligant
populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus in abscondito;
tu fecisti intus ossum mihi in abscondito, et non est absconditum a
te. In abscondito enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti?
Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines non vident, homines
non noverunt; tu autem nosti, qui fecisti. Quod ergo os dicit,
fratres? Quaeramus illud; in abscondito est. Sed quia christiani in
nomine Domini christianis loquimur, modo invenimus quod sit ossum
hujusmodi. Firmitas quaedam est interior; quia in ossibus firmitas et
fortitudo intelligitur. Est ergo quaedam animae interior firmitas,
ubi non frangitur . Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes,
quaelibet hujus saeculi adversitates undique saeviant; illud quod Deus
in abscondito fecit firmum, in nobis frangi non potest, non cedit. A
Domino enim facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua
dicitur in alio psalmo: Verumtamen Deo subjicietur anima mea;
quoniam ab ipso patientia mea (Psal. LXI, 6). Et attende
apostolum Paulum, habentem intus hoc genus firmitatis: Quasi
tristes, inquit; semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10).
Unde quasi tristes? Contumeliis, opprobriis, persecutionibus,
flagellis, plagis, lapidationibus, carceribus, catenis. Quis non
eos miseros tunc existimaret? Nec illi ipsi persecutores saevirent in
eos, nisi putarent eos miseros fieri persecutionibus suis. Illi enim
eos ex sua infirmitate conjiciebant, qui non habebant ossum absconditum
interius: illi vero qui habebant, hominibus foris tristes videbantur,
intus autem gaudebant Deo; cui non erat absconditum ossum ipsorum,
quod fecerat in abscondito. Aperit autem hoc ossum in abscondito
factum a Deo idem apostolus Paulus, his verbis: Non solum autem,
inquit, sed etiam gloriamur in tribulationibus. Parum est quia non es
tristis, sed et gloriaris? Sufficiat tibi tristem non esse. Parum
est, inquit, Christianis: tale ossum mihi fecit in abscondito, ut
parum sit non frangi, nisi etiam glorier. Unde gloriaris? In
tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vide
quomodo formata sit illa firmitas intus in corde: Scientes quoniam
tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem;
spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V,
3-5). Sic formatum atque firmatum est ossum illud absconditum, ut
faciat nos etiam gloriari in tribulationibus. Sed videmur hominibus
miseri, quia absconditum est eis quod habemus intrinsecus. Non est
absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: et substantia
mea, in inferioribus terrae. Ecce in carne est substantia mea, in
inferioribus terrae est substantia mea; et habeo tamen ossum
intrinsecus, quod formasti, quod faciat me non cedere omnibus
persecutionibus inferioris hujus regionis, ubi est adhuc substantia
mea. Quid enim magnum est si fortis est angelus? Magnum est si
fortis est caro. Et unde fortis caro, unde forte vas fictile, nisi
quia factum est ibi ossum in abscondito? Et substantia mea in
inferioribus terrae.
21. [vers. 16.] Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur
enim, ut jam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona
corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut
inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim
distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo
sunt in carne una (Ephes. V, 31, 32); noli mirari si duo
sunt in voce una. Quando Dominus noster Jesus Christus passus est,
discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat
firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et
ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et
non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem
factum est? Tecum, inquit, usque ad mortem. Amen dico tibi;
priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 34,
35; et Luc. XXII, 33, 34). Responsio medici verior
inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit, Non est
absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: in quibus est
ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso
Domino nostro et Salvatore Jesu Christo, qui cum voluit, sedit;
cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit,
evigilavit; quia, Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam,
et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Quid de
illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de
illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: Imperfectum meum viderunt
oculi tui. Imperfectum meum, Petrum meum pollicentem et negantem,
praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod
eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, jam
post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, exiit
foras, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62): fletus ille
de respectione Dei fuit; quia, Imperfectum meum, inquit, viderunt
oculi tui. Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul
dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et
omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione
firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod
mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi
jam timerent mori. Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro
tuo omnes scribentur: non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non
timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant,
ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum
proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie
accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et
in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem
istam, Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes
scribentur.
22. Per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic adhuc erat
Dominus noster Jesus Christus: unde dicebat, Ambulate, dum diem
habetis (Joan. XII, 35). Sed per diem errabunt imperfecti
ipsius. Putaverunt et ipsi Dominum nostrum Jesum Christum
tantummodo hominem esse; non habere in se occultam divinitatem, non
esse occulte Deum, sed hoc solum esse quod videbatur: hoc et ipsi
putaverunt. Nam et ipse Petrus (de illo enim potissimum loquimur,
in quo nobis etiam non desperatae infirmitatis exemplum propositum
est): dixerat Domino idem Petrus, cum interrogasset quid illum
dicerent homines: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et dixerat ei
Dominus: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro
et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quare? Quia dixerat
eum Filium Dei. Ibi paulo post, eodem loco, in ipsa contextione
verborum, coepit Dominus de passione sua futura dicere. Ille autem
Petrus, qui jam illum confessus fuerat Filium Dei, timuit ne sicut
filius hominis moreretur. Erat Filius Dei, erat et filius hominis:
Filius Dei, in forma Dei, aequalis Patri; filius hominis, in
forma servi (Philipp. II, 6, 7), qua minor sit Patre
(Joan. XIV, 28). Venturus erat ad passionem utique ex forma
servi; quid timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et
non potius praesumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi?
Ait illi: Absit a te, Domine; propitius tibi esto. Et Dominus,
qui illum beatum dixerat in illa voce: Vade post me, satanas,
inquit; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum
(Matth. XVI, 13-23). Jamdudum quia dixerat, Tu es
Christus Filius Dei vivi; audivit, Non tibi revelavit caro et
sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: ideo petra , ideo
beatus. Modo autem quia non ex Patris revelatione, sed ex carnis
infirmitate responderat, satanas appellatus est; Non sapis, inquit,
quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Et hic erat Christus,
fratres: inter illos ambulaverat, ventis imperaverat (Id.
VIII, 26), ante oculos ipsorum fluctus calcaverat (Id.
XIV, 25), ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat
(Joan. XI, 39-44), ante oculos ipsorum tanta miracula
fecerat; et tamen trepidaverunt in passione ejus, quasi amisissent eum
de quo frustra praesumpserant. Sed per diem errabunt et nemo in eis.
Nemo prorsus, nec ipse qui dixerat, Tecum usque ad mortem. Dixerat
enim illis: Veniet hora, ut me relinquatis solum, et eat unusquisque
in viam suam: sed non sum solus, quia mecum est Pater (Id.
XVI, 32). Cum illo erat Pater, et ipse cum Patre; et in
illo Pater, et ipse in Patre; et ipse et Pater unum (Id. X,
30, 38); et illi timuerunt cum moreretur. Quare, nisi quia per
diem erraverunt, et nemo fuit in eis? Per diem errabunt, et nemo in
eis.
23. [vers. 17.] Sed quid est, errabunt per diem? Numquid
peribunt? Et ubi est, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in
libro tuo omnes scribentur? Ergo quando per diem erraverunt? Cum hic
positum Dominum non intellexerunt. Et quid sequitur? Mihi autem
valde honorificati sunt amici tui, Deus. Iidem ipsi qui per diem
erraverunt, et nemo fuit in eis, amici tui facti sunt, et valde mihi
honorificati sunt. Factum est in eis os illud post resurrectionem
Domini in abscondito, et pro ejus nomine passi sunt, in cujus
passione trepidaverunt. Mihi autem valde honorificati sunt amici tui,
Deus; valde confortati sunt principatus eorum. Facti Apostoli,
facti duces Ecclesiae, facti arietes ducentes greges, valde
confortati sunt principatus eorum.
24. [vers. 18.] Dinumerabo eos, et super arenam
multiplicabuntur. Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in
eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae jam sicut arena numerari
non potest, nisi Deo. Dixit enim, Super arenam multiplicabuntur;
et tamen dixerat, Dinumerabo eos. Illi ipsi numerati, super arenam
multiplicabuntur. Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt
capilli capitis nostri (Matth. X, 30). Dinumerabo eos, et
super arenam multiplicabuntur.
25. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Exsurrexi, et adhuc sum
tecum, quid est? Jam passus sum, inquit, sepultus sum; ecce
surrexi, et adhuc me non intelligunt secum. Adhuc tecum sum, id
est, nondum cum ipsis; quia nondum agnoscunt. Sic enim legitur in
Evangelio, quia post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi,
sibi apparentem non continuo cognoverunt (Matth. XXVIII,
17). Est et alius sensus, Exsurrexi, et adhuc sum tecum: ut hoc
tempus significare voluerit, quo adhuc in occulto est ad dexteram
Patris, antequam reveletur in claritate qua venturus est ad judicandum
de vivis et mortuis.
26. [vers. 19, 20.] Et deinde dicit quid interea per totum
hoc tempus, dum jam resurrexit et adhuc cum Patre est, patiatur hic
per commixtionem peccatorum in corpore suo, quod est Ecclesia, et per
separationem haereticorum. Sequitur enim et dicit: Si occideris,
Deus, peccatores; Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in
cogitatione, Accipient in vanitate civitates suas. Videtur sic
connecti ordo verborum: Si occideris, Deus, peccatores, accipient
in vanitate civitates suas. Si enim occisos vult intelligi, cum per
superbiam qua intumescunt, amittunt gratiam qua vivunt. Spiritus enim
sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus
quae sunt sine intellectu (Sap. 1, 5). Sic occiduntur
peccatores, quia obscurati intelligentia alienantur a vita Dei
(Ephes. IV, 18). Amittunt enim confessionem propter
elationem: atque ita in eis occisis fit quod scriptum est, A mortuo,
tanquam qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Et
sic accipiunt in vanitate civitates suas, id est, populos suos vanos,
eorum vanitatem sectantes; cum inflati justitiae nomine persuadent ut
disrupto unitatis vinculo, eos tanquam justiores caeci et imperiti
sequantur. Et quia plerumque hinc inveniunt occasionem separandi se ab
unitate Christi, dum malos accusant, cum quibus se communionem nolle
habere confingunt; et quia fieri potest, ut non tantum infament
innocentes, quos tanquam malos se fugere simulant, sed etiam vera de
quibusdam malis sui similibus dicant, inter quos triticum Christi
servato unitatis vinculo gemit: propterea interposuit, Viri
sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, accipient in
vanitate civitates suas; id est, ideo seducent in separationem
propriam populos suos, vanitate propria corrumpendos, quia tu in
cogitatione dices, Viri sanguinum, declinate a me: ut scilicet
merito superbiae peccatores in spiritu occisi, propterea civitates
suas, hoc est populos suos, in vanum accipiant, hoc est, in erroris
vanitatem separando traducant, et quasi offensi commixtione palearum,
disrupta unitate triticum deserant; quia ipsum triticum, id est bonos
fideles, monet ut ante ventilationem, quae novissima futura est, non
aperte se a malis segreget, ne adhuc eis commixtos deserat bonos; sed
per bonam conversationem et dissimulitudinem vitae quodammodo tacite
illis dicat , Viri sanguinum, declinate a me. Hoc enim eis voce
Dei dicit, quae vox in cogitatione est, sicut eam Deus dicit in
cogitatione sancti populi sui. Viri autem sanguinum qui sunt, nisi
qui oderunt fratres; sicut Joannes dicit: Qui odit fratrem suum,
homicida est (I Joan. III, 15)? Hoc ergo non intelligentes
occisi peccatores, quomodo dicat Deus malis in cogitatione bonorum,
Viri sanguinum, declinate a me, accusant in eis communionem malorum;
et se per has calumnias separando, accipiunt in vanitate civitates
suas. Haec vox quae modo in cogitatione bonorum dicitur malis, aperta
erit in illa die, quando eis dicitur a capite ipso nostro: Nunquam
novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth.
VII, 23).
27. [vers. 21.] Nunc autem dicit corpus Christi, quod est
Ecclesia: Quid est quod mihi calumniantur superbi, quasi me maculent
aliena peccata, et propterea separando se, accipiunt in vanitate
civitates suas? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui?
Utquid a me pejores exigunt etiam corporalem a malis separationem, ut
ante tempus messis simul cum zizaniis eradicetur et triticum (Id.
XIII, 30); ut ante tempus ventilationis perdam sustinentiam
tolerandi paleam (Id. III, 12); ut antequam omnia genera
piscium ad finem saeculi tanquam ad littus separanda perveniant, retia
pacis unitatisque disrumpam (Id. XIII, 47)? Numquid malorum
sunt Sacramenta quae accipio? numquid eorum vitae factisque
consentiendo communico? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio
habui; et super inimicis tuis tabescebam? nonne cum zelus domus tuae
comederet me (Psal. LXVIII, 10), videbam insensatos, et
tabescebam? nonne et taedium detinebat me a peccatoribus
derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139, 158,
53)? Qui enim sunt inimici tui, nisi qui vita sua indicant quam
oderint legem tuam? Hos ergo cum odissem, cur mihi calumniantur qui
accipiunt in vanitate civitates suas, quod mihi imputari possint eorum
peccata, quos oderam, et super quibus zelo domus Dei tabescebam?
Sed ubi est, Diligite inimicos vestros? An quia vestros dixit, non
Dei? Benefacite, inquit, eis qui oderunt vos: non ait, qui
oderunt Deum. Ideo iste secutus dixit , Nonne eos qui oderunt te,
Domine, odio habui? non dixit, qui oderunt me. Et super inimicis
tuis tabescebam: tuis dixit; non, meis. Sed qui nos propterea
oderunt, et propterea inimici nobis sunt, quia Deo servimus, quid
aliud quam eum oderunt, et ejus inimici sunt? Numquid ergo tales
inimicos nostros diligere non debemus ? Aut non propter Deum
persecutionem patiuntur, quibus dicitur: Orate pro persequentibus vos
(Matth. V, 44)? Ergo attende quod sequitur.
28. [vers. 22.] Perfecto odio oderam illos. Quid est,
perfecto odio? Oderam in eis iniquitates eorum, diligebam conditionem
tuam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines
oderis, nec vitia propter homines diligas. Nam ecce vide quid
adjungat, Inimici facti sunt mihi. Non jam tantum Dei, sed suos
inimicos ostendit. Quomodo ergo in eis implebit, et quod ipse dixit,
Nonne eos qui oderant te, odio habui, et quod Dominus praecepit,
Diligite inimicos vestros? Quomodo implebit hoc, nisi illo perfecto
odio; ut hoc in eis oderit quod iniqui sunt, hoc diligat quod homines
sunt? Nam et tempore Veteris Testamenti, quo visibilibus suppliciis
carnalis populus coercebatur, homo ad Novum Testamentum per
intelligentiam pertinens, famulus Dei Moyses, quomodo oderat
peccantes, cum pro eis orabat? et quomodo non oderat, cum eos
occidebat, nisi quia perfecto odio oderat eos? Ea namque perfectione
sic oderat iniquitatem quam puniebat, ut diligeret humanitatem pro qua
orabat.
29. [vers. 23.] Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis
etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat;
et cum illi occisi peccatores tanquam de malorum communione bonis
calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et
innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut
multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a
bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid
inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive
tricenum fructum afferens cum tolerantia (Matth. XIII, 23; et
Luc. VIII, 15)? Quid agit proxima Christi in medio
filiarum. sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 2)? Quae
sunt voces ejus? quae conscientia? quae species filiae regis
intrinsecus (Psal. XLIV, 14)? Ecce audi quid dicat: Proba
me, Deus, et scito cor meum. Tu Deus, tu proba, tu scito; non
homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor
meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et
illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in
longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est,
cum iis qui oderant pacem sum pacificus (Psal. CXIX, 7),
donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur
Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis;
ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in
aeternitate, sed in vanitate civitates suas. Proba ergo me, Deus,
et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas. Utquid
hoc? Attende quid sequitur.
30. [vers. 24.] Et vide, inquit, si via iniquitatis sit in
me, et deduc me in via aeterna. Scrutare, inquit, semitas meas, id
est consilia et cogitationes meas: et vide si via iniquitatis sit in
me, sive faciendo, sive consentiendo; et deduc me in via aeterna.
Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via
aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit:
Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Si ergo
aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via
mea mortalis est; tu deduc me in via aeterna, ubi nulla est
iniquitas: quia etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem,
Jesum Christum justum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris (I
Joan. II, 1); ipse est via aeterna sine peccato; ipse est vita
aeterna sine supplicio.
31. Magna sacramenta, fratres. Quomodo nobiscum loquitur
Spiritus Dei? quomodo nobis facit in hac nocte delicias? Quid est
hoc, rogamus vos, fratres? unde dulciora, quo obscuriora ?
Conficit nobis potionem ad amorem suum, quibusdam modis miris.
Mirificat ipsa dicta sua, ut cum ea diceremus quae jam noveratis,
tamen quia ex illis locis eruebantur quae obscura videbantur, tanquam
nova fieret ipsa cognitio. Numquid non noveratis, fratres, quia in
Ecclesia Dei tolerandi sunt mali, et schismata non sunt facienda?
Numquid non jam sciebatis quia intra illa retia quae capiunt bonos et
malos pisces, perdurandum est usque ad littus, nec retia rumpenda
sunt; quia in littore separabuntur boni ad vasa, et mali
projicientur? Jam ista noveratis; versus autem istos psalmi hujus non
intelligebatis: expositum est quod non intelligebatis, et innovatum
est quod noveratis.
|
|