|
1. Jusserunt domini fratres , et in ipsis Dominus omnium, ut istum
psalmum afferam ad vos intelligendum, quantum Dominus donat. Adjuvet
orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos
audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus
utilis est; quia non est omnium fides (II Thess. III, 2).
Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum
ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix
omnium malorum (I Tim. VI, 10), sicut radix spinarum, etiam
dulcem pluviam ad punctiones convertit.
2. Quid habet psalmus iste, credo cum cantaretur, advertisse vos;
quoniam conqueritur et gemit, et precem Deo fundit, inter malos
constitutum corpus Christi: ejus enim vox est in omni tali prophetia,
tanquam illius inopis, id est egentis, nondum satiati, esurientis et
sitientis justitiam (Matth. V, 6), cui quaedam saturitas
promissa in fine servatur. Interim hic nunc sitiat et esuriat, gemat
et pulset et quaerat. Peregrinationis illecebris non delectetur, non
putet patriam saeculum, unde ut liberetur Christus advenit: quia
Christus caput nostrum esse voluit, caput scilicet cujusdam corporis.
Non enim potest dici caput, ubi corpus nullum est cui sit caput.
Proinde, si caput Christus; et alicujus corporis caput est
Christus. Corpus illius capitis sancta Ecclesia est, in cujus nos
membris sumus, si caput nostrum diligimus. Audiamus ergo voces
corporis Christi, hoc est voces nostras, si sumus in Christi
corpore; quia quisquis ibi non fuerit, in eis erit inter quos illud
corpus gemit. Proinde aut in illo corpore eris, ut gemas inter
malos; aut non eris in illo corpore, et in eis eris inter quos malos
gemit corpus, quod gemit inter malos: aut membrum Christi, aut
hostis corporis Christi. Nec isti inimici et adversarii corporis
Christi uno modo intelliguntur, aut uno modo agunt. Versipellis est
enim qui in eis regnat, et qui eis utitur tanquam vasis suis.
Caeterum multi ab illo liberantur, et in corpus Christi transeunt;
et qui sint, et quot futuri sint, novit ille qui illos redemit
sanguine suo nescientes. Sunt autem quidam perseveraturi in malitia
sua, ad Christi corpus non pertinentes; et ipsi noti ei utique, cui
nihil ignotum est. Interim illi qui jam compaginati sunt cum membris
ejus, nondum habentes resurrectionem futuram, in qua perit omnis
gemitus, et laus succedit, in qua omnis tribulatio morietur, et erit
sine fine exsultatio; nondum ergo habentes hoc in re, sed tamen
tenentes in spe, gemunt ex desiderio quodam, et orant se liberari ab
hominibus malis, inter quos necesse est vivere et bonis: non enim
separatio jam cuique tuta est. Illius enim erit separatio, qui non
novit errare. Quid est, qui non novit errare? Ut nec malum
trajiciat ad dexteram, nec bonum ad sinistram. Nos autem in hac vita
difficile est ut nos ipsos noverimus; quanto minus debemus de quoquam
praeproperam ferre sententiam? Quia si hodie malum novimus, cras
qualis futurus sit ignoramus; et forte quem vehementer odimus, frater
noster est, et nescimus. Securi ergo odimus in malis malitiam, et
diligimus creaturam; ut quod ibi fecit Deus amemus, quod ibi fecit
ipse homo, oderimus. Fecit enim Deus ipsum hominem; fecit autem
homo peccatum. Dilige quod fecit Deus, oderis quod fecit homo: sic
enim persequeris quod fecit homo, ut liberetur quod fecit Deus.
3. [vers. 1.] In finem, Psalmus ipsi David. Finem non
intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: Finis enim
Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ergo
cum audis Psalmum dicere, In finem, corda convertantur ad
Christum. Tanquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti
dicens, Ecce veniet ; inde dicturus sum, de Christo cantaturus.
Nam et, ipsi David, non intelligo nisi ipsum qui factus est ex
semine David secundum carnem (Id. I, 3). Interim propter genus
congruit nomen. Genus carnale a David; genus spirituale supra
David: et non solum ante David, sed ante Abraham; nec ante
Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante
coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et
Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec
essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Joan. I, 3). Ergo quia ex semine David, non secundum
divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem;
David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia
ipsi David Psalmus canitur; et corporis ejus vocem audi, et esto in
corpore ejus. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod
sequitur.
4. [vers. 2.] Exime me, Domine, ab homine maligno: non ab
uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe,
id est, ab ipso diabolo. Quare enim ab homine, si a diabolo? Quia
et ipse in figura homo dictus est: Venit inimicus homo, et
superseminavit zizania; et cum dixissent servi ad patremfamilias,
Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania? Responsum
est: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 25, 27,
28). Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut
libereris: Quia non est tibi colluctatio adversus carnem et
sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi
tenebrarum harum (Ephes. VI, 12), id est rectores peccatorum.
Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli:
Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V,
8). Jam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non
tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus
possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui
operatur in filiis diffidentiae (Eph. II, 2). A viro injusto
erue me. Hoc est, ab homine maligno; quod est, a viro injusto.
Malignum enim ideo dixit, quia injustum: ne forte aliquem injustum
bonum esse putes. Sunt enim multi injusti quasi non nocentes; non
sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras
hominibus facientes: sed tamen inde injusti, quia alio quodam modo
luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui
sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui
sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed
respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut
appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus
delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi
quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo,
quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte
in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum?
Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo
tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo?
Malignus est ergo omnis injustus, et necesse est noxius sit, sive sit
blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis
laqueis ejus fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat
lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue
spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis
dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice
processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi,
amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum
sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices
spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt
quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid
jam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis
exquirendae? Jam vides malum hominem, quem putabas antea lenem.
Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo jam furem vides,
latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando
sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non
esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei,
corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos;
quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in
perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc
urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem
non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere
possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt.
Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos
mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo,
Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro injusto libera me.
5. [vers. 3.] Qui cogitaverunt injustitias in corde. Quid
enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde?
Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur.
Audis vocem justi; sed non est cor justi. Nam quid profuit hoc
addere, ut diceret, Qui cogitaverunt injustitias in corde? Ab eis
me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est
enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto
et manifesto, cujus iniquitas jam etiam in labiis est: ille est
molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis
bona portat, et in corde occultat mala: Qui cogitaverunt injustitias
in corde. Tota die constituebant bella. Quid est, bella? Contra
quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de
talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si
seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non
hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando
labia bona loquebantur, tota die constituebant bella. Pacata audis
verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim
dictum est, tota die, Sine intermissione significat, id est, toto
tempore.
6. [vers. 4.] Acuerunt linguas suas sicut serpentes. Si adhuc
quaeris hominem, aspice similitudinem. In serpente maxime astutia est
et dolus nocendi; propterea etiam serpit. Non enim vel pedes habet,
ut ejus vestigia cum venit audiantur. In ejus itinere velut lenis est
tractus, sed non est rectus. Ita ergo repunt et serpunt ad nocendum,
habentes occultum venenum et sub leni contactu. Et ideo sequitur:
Venenum aspidum sub labiis eorum. Ecce est illud sub labiis; ut
aliud sub labiis, aliud in labiis advertamus. Quos etiam aperte
manifestat alio loco, ubi dicit, Qui loquuntur pacem cum proximo
suo; mala autem in cordibus suis (Psal. XXVII, 3).
7. [vers. 5.] Conserva me, Domine, de manu peccatoris; ab
hominibus injustis erue me. Ipsi sunt, noti sunt : non hic opus est
intelligere, sed agere; orare opus est, non quaerere qui sint. Sed
quomodo ores adversus hujusmodi homines, aperit tibi in consequenti.
Multi enim adversus malos imperite orant. Qui cogitaverunt, inquit,
supplantare gressus meos. Adhuc potest carnaliter accipi. Habet
quisque inimicum; in negotio cogitat ei fraudem facere, et ei auferre
pecuniam, qui versatur in communi negotio: habet quisque inimicum
vicinum, et cogitat malum ingerere domui ejus, aliquid de re ipsius
minuere; et utique dolo cogitat, fraude cogitat, machinamentis
diaboli haec ipsa gestit implere; nemo dubitat. Sed tamen non propter
ista isti cavendi sunt, sed ne insidiando tibi adducant te ad se; id
est, a corpore Christi separent te, et faciant de corpore suo.
Sicut enim bonorum caput Christus est, sic illorum caput diabolus.
Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Quid est,
supplantare gressus meos? Non quasi ut erres in negotio quod cum illo
habes, et decipiat te in causa quae tibi communis est in foro cum
illo. Supplantavit gressus tuos, si te impedierit in via Dei, ut
illud quod rectum intendebas, titubet, aut labatur a via, aut cadat
in via, aut recedat de via, aut remaneat in via, aut retro revertatur
unde venerat. Quidquid tibi tale fecerit, supplantavit te, decepit
te. Contra hujusmodi insidias ora, ne perdas coeleste patrimonium,
ne amittas Christum cohaeredem, quia victurus es in aeternum cum eo
qui te fecit haeredem. Non enim talis te fecit haeredem, cui mortuo
succedas, sed cum quo in aeternum vivas.
8. [vers. 6.] Absconderunt superbi muscipulam mihi. Totum
corpus diaboli explicavit breviter, cum ait, superbi. Inde est quod
et justos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nihil
illis tam noxium est, quam confiteri peccata. Ipsi sunt qui cum sint
falsi justi, necesse est ut invideant veris justis. Nemo enim invidet
alteri in eo quod non vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet,
quia dives es; aut dives vult esse ut tibi invideat, aut putari vult
dives: alius tibi invidet, quia clarus es et nobilis; aut hoc esse
affectat, aut hoc se putari cupit. Et sic omnia quae videntur bona in
hoc saeculo et putantur; quod quisque vult habere, et in quo vult
excellere, vel cujus rei famam captat, in eo tibi invidet. Isti
autem qui falsi justi sunt, videri volunt justi, cum non sint; et
necesse est ut quem viderint verum justum, invideant illi, et hoc cum
illo agant, quomodo amittat unde gloriatur. Inde veniunt omnes
seductiones et supplantationes. Hoc prior ipse diabolus voluit, qui
cadens stanti homini invidit: et quia ipse amisit regnum coelorum,
hominem illuc pervenire noluit (Gen. III), et non vult; et id
agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ipse dejectus est. Quia
ergo superbus est ipse, et ideo invidus quia superbus, omne corpus
ipsius talium corpus est. Sed nos oremus contra illum, qui corrigi
non potest, et pro ipsis qui possunt, ut dicamus homini injusto:
Quare invides justo, o homo injuste? Quia vis videri justus? Cito
fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto justus :
ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles esse, eris et tu, et
amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non
esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui
senatori nobili, non esset in potestate tua ut nobilis tu esses et
clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres; si
invideres forti et valido, nunquam tibi vires dares: si invides
justo, res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. Non enim
empturus es quod tu non es et alius est; gratis constat, cito
constat: Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II,
14).
9. Illi autem superbi absconderunt muscipulam: quaesierunt
supplantare gressus meos . Et quid fecerunt? Et restes extenderunt
muscipulas pedibus meis. Quas restes? Notum est hoc verbum in
Scripturis, et invenimus alibi quid significent restes. Dominus
flagellum de resticulis fecit, unde expulit eos de templo, qui ibi
male versabantur (Joan. II, 15); et significavit nobis quomodo
intelligamus restes: quia, Criniculis peccatorum suorum unusquisque
constringitur (Prov. V, 22), dicit alia Scriptura; et aperte
Isaias, Vae iis qui trahunt peccata sicut restem longam (Isai.
V, 18)! Quare autem dicitur restis? Quia omnis peccator
perseverans in peccatis suis, addit peccata peccatis; et cum deberet
accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicat quod confessione
posset auferri, et plerumque aliis peccatis vult munitus esse propter
illa quae commisit. Fecit adulterium, et ne occidatur, parat
homicidium; addit peccato peccatum. Rursum si ei contigerit facere
homicidium, jam qui unum crimen timebat, duo timet: et utique cum
videat se plura timere, quam antea timebat, non cogitat minuere quod
fecit, sed addere quod nondum fecit; quaerit forte et maleficium.
Tria ecce habet. Inde jam quis cogitet? quis finiat restem
peccatorum? Et optime dicitur restis: ut enim torqueatur restis,
additur; et non adduntur recta fila, sed torta. Pravitas sibi
connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit;
sed addere, producere, in longum protendere: ut habeat in fine unde
illi ligentur manus et pedes, et projiciatur in tenebras exteriores
(Matth. XXII, 13). Haec autem peccata sua tendunt justis,
quando eis suadent facere mala quae ipsi faciunt. Ideo dixit, Restes
extenderunt muscipulas pedibus meis; id est, de peccatis suis me
dejicere voluerunt. Et ubi hoc? Juxta semitas scandalum posuerunt
mihi: non in semitis, sed juxta semitas. Semitae tuae, praecepta
Dei sunt. Illi scandala juxta semitas posuerunt; tu, noli recedere
a semitis, et non irrues in scandala. Nec volo dicas: Et prohiberet
illos Deus ponere mihi scandala juxta semitas, et non ibi ponerent.
Imo permisit Deus ponere scandala illos juxta semitas, et tu non
recedas a semitis. Juxta semitas scandala posuerunt mihi.
10. [vers. 7.] Et quid restat? quod remedium inter tanta
mala, in istis tentationibus, in istis periculis? Dixi Domino,
Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei; tu et Deus, et
meus es. Dixi Domino, Deus meus es tu. Magna vox orationis;
movet fiduciam. Numquid illorum non est Deus? Cujus enim non est
Deus, qui est verus Deus? Sed tamen proprie eorum est, qui eo
fruuntur, qui ei serviunt, qui libenter sub ipso sunt. Nam et mali
quamvis inviti, sub ipso sunt. Illi appellant Deum, a quo
coronentur; sub illo illi fugiunt, a quo damnentur. Et iniquus qui
non vult habere Dominum Deum suum, quo fugiet Deum omnium? Bonum
est illi ergo ut convertatur ad Deum omnium, faciatque illum
conversione suum; et positus inter tales peccatores, seductores,
hypocritas, superbos, dicat ad Deum, quem sui conversione sibi fecit
Deum suum: Dixi Domino, Deus meus es tu. Percipe auribus,
Domine, vocem deprecationis meae. Simplex quidem sententia est, et
facilis ad intelligendum: sed tamen delectat forte cogitare quare non
dixerit, Percipe auribus deprecationem meam; sed velut evidentius
exprimens affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae, vitam
deprecationis meae, animam deprecationis meae, non quod sonat in
verbis meis, sed unde vivunt verba mea. Caeteri enim strepitus sine
anima, soni dici possunt, voces non possunt: vox proprie animatorum
est, vivorum est. Quam multi autem deprecantur Deum, et non
sentiunt Deum, nec bene cogitant de Deo? Sonum deprecationis habere
possunt, vocem non possunt; quia vita ibi non est. Hujus qui
vivebat, quia Deum suum intelligebat, et a quo liberaretur videbat,
et a quibus liberaretur sentiebat, ipsa erat vox deprecationis ejus.
11. [vers. 8.] Ipsam commendans auribus Dei dicat, Domine,
Domine. Tu Domine, Domine, id est, tu verissime Domine, non
quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed
qualis Dominus qui emit sanguine. Domine, Domine, virtus salutis
meae: id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, virtus
salutis meae? Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de
circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis
diaboli, de superbis invidentibus justis, inter quales necesse est
vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia
vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: Abundabit
iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas
multorum. Sed adjunxit statim solatium: Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Attendit
iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem:
quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Extendit se
perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et
difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae , a quo
illi jussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero
usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear
salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut
perveniam ad salutem. Domine, Domine, virtus salutis meae. Et
unde spero quia tu es virtus salutis meae? Obumbrasti super caput meum
in die belli. Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos
bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam video aliam
legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me
ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum
Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Igitur
laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia jam coeperat
aestuare et arescere, tanquam umbram invenit, sub qua viveret:
Obrumbrasti super caput meum in die belli; id est, in aestu, ne
fatigarer, ne arescerem.
12. [vers. 9.] Ne tradas me, Domine, a desiderio meo
peccatori. Ecce quo mihi valebit umbraculum tuum, ut aestum non
patiar a meipso. Et quid mihi peccator faceret ille, quantumlibet
saeviret? Saevierunt enim in martyres iniqui; traxerunt eos, catenis
ligaverunt, carceribus incluserunt, gladio ferierunt, bestiis
subrexerunt , ignibus consumpserunt: haec omnia fecerunt; sed non eos
tradidit Deus peccatoribus, quia non sunt traditi a desiderio suo.
Illud ergo ora, quantum potes, ut a desiderio tuo non te tradat Deus
peccatori. Tu enim desiderio tuo locum diabolo das. Ecce enim
diabolus proposuit lucrum, et invitavit ad fraudem: lucrum habere non
potes, nisi fraudem feceris. Sed lucrum esca est, fraus laqueus.
Sic attende escam, ut videas et laqueum: quia lucrum non potes
adipisci, nisi fraudem feceris; fraudem autem si feceris, capieris.
Non ideo dico, capieris, quia invenieris: aliquando enim non
invenieris, sed ab hominibus; numquid a Deo ? Capieris, et
traheris, et occideris. Omnis enim qui talia facit, perimit
seipsum. Ibi est ergo esca, ibi est et laqueus; frena desiderium,
et non cades in laqueum: si autem vicerit te desiderium escae, mittit
tibi collum in laqueum, et capiet te auceps animarum. Ne tradas me a
desiderio meo peccatori. Inde inumbratur in die belli. Desiderium
enim aestus facit; umbraculum autem Domini temperat desiderium, ut
possimus refrenare quo rapiebamur, ut non ita exaestuemus, ut ad
laqueum perducamur. Cogitaverunt adversum me; ne derelinquas me, ne
forte exaltentur. Habes alio loco: Qui me premunt exsultabunt si
motus fuero (Psal. XII, 5). Tales sunt et isti, quia talis
est et ipse diabolus. Quando seduxerit hominem, gaudet, triumphat de
illo; exaltatur ipse, quia ille humiliatus est. Quare autem ille
humiliatus est? Quia male exaltatus fuit: et ille qui de illo
triumphat, humiliabitur. Tales sunt enim omnes qui gaudent de malo;
videntur sibi ad tempus gloriari, superbire, cervicem erigere. Non
vos delectet exaltatio eorum; escam habent in faucibus et hamum: ibi
est quo delectantur, ibi est quo trahuntur. Ne derelinquas me, ne
forte exaltentur: id est, non de me triumphent, non de me gaudeant.
13. [vers. 10.] Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum
teget eos. Me, inquit, umbra alarum tuarum teget: obumbrasti enim
mihi in die belli. Ipsos quid teget? Caput circuitus eorum: ipsa
est superbia. Quid est, circuitus ipsorum? Ut circumeant, et non
stent; in gyrum cant erroris, ubi iter est sine fine. Qui enim in
longum it, alicunde incipit, alicubi finit: qui in gyrum it, nusquam
finit. Ipse est labor impiorum, qui demonstratur in alio psalmo
evidentius: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Sed
circuitus eorum caput, superbia est; quia initium omnis peccati
superbia (Eccli. X, 15). Unde autem superbia labor labiorum
ipsorum? Omnis enim superbus fictus est, omnis fictus mendax.
Laborant homines loqui mendacium: nam veritatem tota facilitate
loquerentur. Ille enim laborat qui fingit quod dicit. Nam qui verum
vult dicere, non laborat: ipsa enim veritas sine labore loquitur. De
homine ergo hoc dixit Deo: Me proteget umbraculum tuum; ipsos teget
mendacium ipsorum: sed ipsum mendacium ipsorum, labor est labiorum
ipsorum. Ecce parturivit injustitiam, concepit dolorem, et peperit
iniquitatem (Psal. VII, 15). In omni enim opere malo labor
est, et omne opus malum cogitatum, mendacium ducem habet. Non enim
est veritas, nisi in opere bono. Et propterea quia omnes laborant in
mendacio, Veritas quid clamavit? Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Ipsa
est vox clamans ad laborantes in alio psalmo: Filii hominum usquequo
gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium
(Psal. IV, 3)? Aperte audi alio loco laborem in mendacio:
Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt
(Jerem. IX, 5). Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum
teget eos.
14. [vers. 11.] Decident supra eos carbones ignis in terra,
et dejicies eos. Quid est, in terra? Hic, adhuc in hac vita; hic
supra illos decident carbones ignis, et dejicies eos. Qui sunt
carbones ignis? Novimus istos carbones. An alii sunt isti, et alii
illi de quibus dicturi sumus? Istos enim video ad poenam valere;
illos autem quos commemoraturus sum, ad salutem. Dictum est enim de
quibusdam carbonibus, cum homo peteret adversum linguam subdolam
auxilium: Quid detur tibi, aut quid adjicietur tibi ad linguam
subdolam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis
(Psal. CXIX, 3, 4): id est, verba Dei cor transfigentia,
et vetustatem perimentia, amoremque gignentia; et exempla hominum qui
mortui erant et revixerunt, et nigri erant, et fulgentes effecti
sunt. Carbones enim tenebrae sunt; color indicat. Sed cum ad eos
accesserit flamma charitatis, et ex mortuis revixerint, audiant ab
Apostolo: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(Ephes. V, 8). Ipsi sunt carbones, fratres, quos intuemur,
quando volumus mutare vitam transfixi sagitta Dei, et impediunt nos
malae linguae hominum, de qualibus hic modo querebatur; et volunt
seducere a via veritatis, potiusque inducere ad errores suos, et
dicere nobis quia si professi fuerimus, non implebimus. Attendimus
carbones illos. Qui erat heri ebriosus, hodie sobrius est; qui erat
heri adulter, hodie castus est; qui erat heri raptor, hodie
largitor: omnes isti carbones ignis sunt. Accedunt exempla carbonum
ad vulnus sagittarum (non enim timeam dicere vulnus, cum clamet ipsa
sponsa: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II, 5, sec.
LXX]), et fit ibi vastatio feni; propter quod et dicuntur
carbones vastatorii. Vastatur fenum, sed purgatur aurum; et mutat
homo ex morte vitam, et incipit esse etiam ipse carbo flagrans: qualis
carbo erat Apostolus, qui prius fuit persecutor et blasphemus et
injuriosus, niger et exstinctus; misericordiam vero consecutus (I
Tim. I, 13), accensus est de coelo: vox Christi accendit
illum; periit in eo tota nigritudo, coepit fervens spiritu quo
accendebatur, accendere. Tales ergo et hic intellecturi sumus
carbones ignis, qui cadunt super istos malos, et dejiciunt illos?
Plane non prohibemur hunc habere intellectum. Video hic nobis
elucescere non improbabilem et irreprehensibilem sententiam: intelligo
illos carbones cadere super istos, ut dejiciantur. In alios enim
veniunt, ut accendantur; in alios, ut dejiciantur: ipse enim carbo
dicebat, Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam sumus odor
vitae in vitam (II Cor. II, 16). Vident enim justos
flammantes spiritu, candentes luce, et eis invidendo cadunt; hoc est
quod supervenient illis carbones ignis in terra, et dejicientur. Quid
est, in terra? Adhuc hic sunt in hac vita; excepta illa poena quae
servatur impiis, carbones isti illos dejiciunt, antequam veniat ignis
aeternus: Decident super eos carbones ignis in terra, et dejicient
eos. In miseriis non subsistent. Venit illis miseria et non
tolerant: justus autem subsistit; quomodo ille subsistit, qui dicit,
Sed etiam gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem
non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). At
vero super illos cum ceciderit aliqua pressura, aliqua miseria, non
subsistunt; cadunt. Quando enim tales patiuntur hujusmodi pressuras,
non valent tolerare, decidunt in iniquitates malas; quia traduntur a
desiderio suo peccatori.
15. [vers. 12.] Vir linguosus non dirigetur super terram.
Vir linguosus amat mendacia. Quid enim illi est voluptas, nisi
loqui? Non enim attendit quid loquatur, dum loquatur . Non potest
fieri ut iste dirigatur. Qualis ergo esse debet servus Dei, accensus
illis carbonibus, et ipse carbo salutaris effectus? qualis esse
debet? Ut magis optet audire quam dicere, sicut scriptum est, Sit
autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Jacobi I,
19): et, si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem
loquendi, et dicendi , et docendi. Ecce enim dico Charitati
vestrae: fratres mei, loquimur nos modo ad vos, ut aliquid doceamus
vos: quanto melius; omnes sciremus, et nemo doceret alterum; ut non
esset alius loquens, alius audiens, sed omnes audientes unum illum cui
dicitur, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L,
10)? Unde et ille Joannes, non tam gaudebat quia praedicabat, et
quia loquebatur; sed gaudebat quia audiebat: ait enim, Amicus autem
sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi
(Joan. III, 29). Itaque, fratres, cito dixerim Charitati
vestrae, ubi unusquisque probet se: non ut non loquatur , sed ut de
illo locutionis officium exigat; gaudium autem taciturnitatis habeat in
voluntate, vocem doctrinae in necessitate. Quando enim opus est voce
doctrinae? Quando pateris imperitum, quando pateris indoctum. Si
semper te delectat docere, semper vis habere imperitum quem doceas: si
autem benevolus es, et vis omnes doctos esse, non vis semper habere
quos doceas; et non erit in voluntate exercitatio vel probatio
doctrinae tuae, sed in necessitate. Gaudium tibi sit in auditione
Dei, necessitas tibi sit in locutione tua; et non eris vir
linguosus, ne non dirigaris. Quare vis loqui, audire non vis?
Semper foras exis, intro redire detrectas. Qui enim te docet, intus
est: quando tu doces, tanquam foras exis ad eos qui foris sunt. Ab
interiore enim audimus veritatem, et ad eos qui foris a nostro corde
sunt, loquimur. Quod enim dicimur eos in corde habere de quibus
cogitamus, secundum quamdam imaginem dicimur, quam de illis habemus
impressam. Nam si omnino intus ipsi essent, scirent utique quid in
corde nostro esset; atque ita ut eis loqueremur, opus non esset. Si
autem hoc te delectat quod foris agis; vide ne tumescas foris, et non
possis redire per angustam , et non possit tibi dicere Deus tuus,
Intra in gaudium Domini tui: sed dicat tibi, quia forinsecus erat
quod amasti, Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras
exteriores (Matth. XXII, 13). Ubi enim ostendit malum esse
mitti exterius, ibi ostendit bonum esse intrare interius. Nam servo
bono quid dixit? Intra in gaudium Domini tui. Malo autem servo,
Projicite illum in tenebras exteriores (Id. XXV, 21, 23,
30). Non ergo amemus magis exteriora, sed interiora: de
interioribus gaudeamus; in exterioribus autem necessitatem habeamus,
non voluntatem . Vir linguosus non dirigetur super terram.
16. Virum injustum mala venabuntur in interitum. Veniunt mala, et
non subsistit; ideo dixit, Venabuntur in interitum. Multis enim
bonis, multis justis evenerunt mala; et tanquam invenerunt eos mala.
Nam ideo dixit, Venabuntur, quia unusquisque abscondere se vult a
malo: sed cum invenitur a malo, quasi factus est in venationem.
Numquid autem soli mali fugiunt a malis, quando quaeruntur a malis?
Nonne et bonis dictum est: Si vos persecuti fuerint in hac civitate,
fugite in aliam (Id. X, 23)? Ergo quando mali persequebantur
bonos, id est martyres nostros, cum eos comprehenderunt, venati sunt
eos; sed non ad interitum. Pressa est enim caro, coronata est
anima; et ejecta est anima de carne, nec carni aliquid factum est quod
obesset in posterum. Incensa sit caro, percussa sit caro, laniata
sit caro; numquid ideo subtracta est Creatori, quia data est in manus
persecutoris? Ille qui creavit ex eo quod non erat, non reparabit
melius quam erat? Ergo quandocumque capti sunt justi, venati sunt
illos quidem mali, sed non ad interitum. At vero illi qui non
dirigentur et linguosi sunt, mala eos venabuntur ad interitum.
Quare? Quia in miseriis non subsistent.
17. [vers. 13.] Cognovi quia faciet Dominus judicium
egentis. Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est,
abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus
dicitur, Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis;
petite, et dabitur vobis (Matth. VII, 7): ille egens est, de
quo dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Id. V, 6). Gemunt inter scandala malorum, ipsi
precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine
maligno liberentur, et de manibus injustorum eruantur. Ipsi ergo sunt
quorum causam Dominus non negliget: et si modo pressuras patiuntur,
apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim
hic constitutis dicitur, Mortui estis, et vita vestra abscondita est
cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Ergo pauperes sumus,
abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus
qui de coelo descendit (Joan. VI, 41); et qui in via reficit
nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur:
nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. Cognovi quia faciet
Dominus judicium egentis. Certus erat iste quoniam faciet Dominus
judicium egentis, et causam pauperum. Ostendet iniquis quomodo
diligit justos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos.
Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit,
per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium
suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.
18. [vers. 14.] Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo.
Et quando ages causam ipsorum, et quando facies judicium ipsorum, tuo
nomini confitebuntur: meritis suis nihil tribuent, non tribuent totum
nisi misericordiae tuae. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo.
Et quia confitebuntur nomini tuo, ut quantumcumque justi fuerint,
nihil sibi assumant de suo, nihil sibi tribuant de suo; quid fiet, ut
dirigant cor? Quia quando ad se flectunt, torquent cor; quando autem
in Dominum intendunt, dirigunt cor. Et ubi erit voluptas, ubi
requies, ubi gaudium, ubi beatitudo? Numquid in se? Non; sed in
quo sunt lux. Nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), dixit.
Ideo vide quid sequitur, vide quo concludit: Inhabitabunt recti cum
vultu tuo. Male enim illis fuit in vultu suo; bene illis erit cum
vultu tuo. Quando vultum suum amaverunt, in sudore vultus sui panem
manducaverunt (Gen. III, 19). Redeant, et deterso sudore,
finitis laboribus, pereunte gemitu, veniet illis facies tua abundans
sufficientia. Nihil quaerent amplius, quia melius non habent;
amplius non te deserent, nec deserentur a te . Etenim post
resurrectionem de Domino quid dictum est? Adimplebis me laetitia cum
vultu tuo (Psal. XV, 11). Sine vultu suo non nobis daret
laetitiam. Ad hoc purgamus vultum nostrum, ut gaudeamus ad vultum
ipsius. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus:
scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2); quia inhabitabunt recti cum
vultu tuo. Putamusne cum vultu Patris, et non cum vultu Filii? an
cum vultu Filii, et non cum vultu Patris? an unus quodammodo vultus
Patris et Filii et Spiritus sancti? Videamus si non nobis ipse
Filius promittit vultum suum, unde nos laetos faciet. Modo hoc
capitulum in Evangelio, quod huic psalmo attestaretur, Dominus Deus
inspiravit ut legeretur. Ait enim ipse Dominus, Qui audit praecepta
mea, et custodit ea, ipse est qui diligit me: et qui diligit me,
diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum
(Joan. XIV, 21). Quale promisit praemium, dilectissimi?
Numquid eum non videbant, quibus se ostendere promittebat? nonne ante
illos erat? nonne facies carnis illius adjacebat oculis eorum? Quid
est quod volebat ostendere videntibus se? Sed quia talem videbant
discipuli, qualem crucifixerunt Judaei; erat autem Deus in carne
illa occultus; hominem autem possent videre homines, Deum vero non
possent, quamvis in homine; quia Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8); dedit formam hominis, et piis et
impiis; servavit formam Dei mundatis et piis, ut jucundemur in illo,
et bene nobis in aeternum sit cum vultu ipsius.
|
|