|
1. [vers. 1, 2.] Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati
sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Pro eo dictum
est utquid, ac si diceretur, frustra: non enim impleverunt quod
voluerunt, ut Christus exstingueretur; dicitur hoc enim de
persecutoribus Domini, qui et in Actibus Apostolorum commemorantur
(Act. IV, 26).
2. [vers. 3.] Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis
jugum ipsorum. Quanquam et possit aliter intelligi, tamen aptius ex
eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos; ut hoc sit,
Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum, demus
operam ut non nos alliget, neque imponatur nobis christiana religio.
3. [vers. 4.] Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus
subsannabit eos. Repetita sententia est: nam pro eo quod est, Qui
habitat in coelis, subsequenter positum est, Dominus; et pro eo quod
est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. Nihil horum
tamen sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut
naso subsannet: sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut
futura cernentes, id est nomen Christi et dominationem pervagaturam in
posteros et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse
intelligant; haec enim vis qua ista praescita sunt, irrisio Dei est
et subsannatio. Qui habitat in coelis, irridebit eos: coelos si
animas sanctas accipiamus, per has eos, utique praesciens quid futurum
sit, deridebit Deus et subsannabit.
4. [vers. 5.] Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo
conturbabit eos: planius enim ostendens quomodo ad eos loquetur,
dixit, conturbabit eos; ut in ira sua, hoc sit, in furore suo.
Iram autem et furorem Domini Dei non perturbationem mentis oportet
intelligi, sed vim qua justissime vindicat, subjecta sibi ad
ministerium universa creatura . Praecipue namque pervidendum est et
tenendum illud quod scriptum est in Salomone: Tu autem, Domine
virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis
nos (Sap. XII, 18). Ira ergo Dei est motus qui fit in anima
quae legem Dei novit, cum eamdem legem videt a peccatore praeteriri;
per hunc enim motum justarum animarum multa vindicantur. Quanquam
possit ira Dei recte intelligi etiam ipsa mentis obscuratio, quae
consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur.
5. [vers. 6.] Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion
montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini : ex persona ipsius
Domini nostri Jesu Christi ista manifesta sunt. Sion autem, si
speculationem, ut quidam interpretantur, significat, nihil magis quam
Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae
claritatis Dei, sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie
gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18). Ergo iste
sensus est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Ecclesiam
sanctam ejus, quam montem appellat propter eminentiam et firmitatem.
Ego autem constitutus sum rex ab eo: ego scilicet, cujus vincula illi
disrumpere et jugum meditabantur abjicere. Praedicans praeceptum
ipsias: quis hoc non sentiat, cum quotidie factitetur?
6. [vers. 7.] Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego
hodie genui te . Quanquam etiam possit ille dies in prophetia dictus
videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est; tamen hodie
quia praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum
quidquam est, quasi esse desierit; nec futurum, quasi nondum sit;
sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est;
divinitus accipitur secundum id dictum, Ego hodie genui te, quo
sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est
unigenitus Filius, fides sincerissima et catholica praedicat.
7. [vers. 8.] Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam . Hoc jam temporaliter secundum susceptum hominem, qui
sacrificium sese obtulit pro omnibus sacrificiis, qui etiam interpellat
pro nobis (Rom. VIII, 34); ut ad totam ipsam dispensationem
temporalem, quae pro genere humano facta est, referatur quod dictum
est, Postula a me; ut scilicet gentes nomini christiano copulentur,
atque ita a morte redimantur, et possideantur a Deo. Dabo tibi
gentes haereditatem tuam, quas possideas ad earum salutem, et quae
tibi fructificent spiritualia. Et possessionem tuam terminos terrae.
Idem repetitum est: terminos terrae, pro eo positum quod dictum est,
gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intelligamus: possessionem
autem tuam, pro eo quod dictum est, haereditatem tuam.
8. [vers. 9, 10.] Reges eos in virga ferrea: in inflexibili
justitia. Et tanquam vas figuli conteres eos ; id est, conteres in
eis terrenas cupiditates, et veteris hominis lutulenta negotia, et
quidquid de peccatore limo contractum atque inolitum est. Et nunc,
reges, intelligite: et nunc, id est jam innovati, jam contritis
luteis tegumentis, id est carnalibus vasis erroris quae ad praeteritam
vitam pertinent: nunc intelligite jam reges, id est, jam valentes
regere quidquid in vobis servile atque bestiale est; et jam valentes
pugnare, non quasi aeret caedentes, sed castigantes vestra corpora,
et servituli subjicientes (I Cor. IX, 26, 27).
Erudimini, omnes qui judicatis terram. Hoc idem repetitum est:
erudimini, pro eo quod dictum est, intelligite; qui judicatis autem
terram, pro eo quod dictum est, reges. Spirituales enim significat
qui judicant terram: inferius enim nobis est, quidquid judicamus;
quidquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur,
quia terrena labe sauciatum est.
9. [vers. 11.] Servite Domino in timore : ne in superbiam
vertat quod dictum est, reges qui judicatis terram. Et exsultate ei
cum tremore: optime subjectum est exsultate, ne ad miseriam valere
videretur quod dictum est, servite Domino in timore. Sed rursus ne
idipsum pergeret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore;
ut ad cautionem valeret circumspectamque sanctificationis custodiam.
Etiam sic potest accipi, Et nunc reges intelligite, id est, Et jam
nunc me rege constituto, nolite tristes esse, reges terrae, quasi
bonum vestrum vobis ablatum sit; sed intelligite potius, et
erudimini. Id enim vobis ex pedit ut sub illo sitis, a quo
intellectus et eruditio vobis datur. Et hoc vobis expedit, ut non
temere dominemini; sed Domino omnium cum timore serviatis, et
exsultetis in beatitudine certissima et sincerissima, cauti et
circumspicientes ne ab ea per superbiam decidatis.
10. [vers. 12.] Apprehendite disciplinam, nequando irascatur
Dominus, et pereatis de via justa: hoc est quod ait, intelligite,
et erudimini; nam intelligere et erudiri, hoc est apprehendere
disciplinam. Verumtamen in eo quod dicitur, apprehendite, satis
significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia
quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Nequando autem
irascatur Dominus, cum dubitatione positum est; non secundum visionem
Prophetae, cui certum est, sed secundum eos ipsos qui monentur; quia
cum dubitatione solent cogitare iram Dei, quibus non aperte
revelatur. Hoc ergo sibi ipsi debent dicere: Apprehendamus
disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereamus de via justa.
Jam vero, irascatur Dominus, quomodo accipiendum sit supra dictum
est . Et pereatis de via justa: haec magna poena est, quae ab iis
formidatur qui aliquid dulcedinis justitiae perceperunt; qui enim perit
de via justitiae, cum magna miseria per vias iniquitatis errabit.
11. [vers. 13.] Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes
qui confidunt in eo: id est, cum vindicta venerit, quae impiis et
peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in
Domino, sed etiam ad regnum illis instruendum et sublimandum
proficiet. Non enim dixit: Cum exarserit in brevi ira ejus, securi
omnes qui confidunt in eo, tanquam hoc solum inde habeant, quod non
puniantur; sed beati dixit, ubi est bonorum omnium summa et cumulus.
Quod autem positum est, in brevi, hoc significare arbitror, quia
repentinum aliquid erit, dum hoc remotum et longe futurum peccatores
existimabunt.
|
|