|
1. Deprecati Dominum, ut ab occultis nostris mundet nos, et ab
alienis parcat servis suis, quid hoc sit intelligere debemus, ut
humana ratione, non quasi avium voce cantemus. Nam et meruli et
psittaci et corvi et picae et hujusmodi volucres, saepe ab hominibus
docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, naturae
hominis divina voluntate concessum est. Et quam multi mali et
luxuriosi sic cantant digna auribus suis et cordibus, novimus et
dolemus. Eo enim pejores sunt, quo non possunt ignorare quod
cantant. Sciunt enim se cantare flagitia, et tamen cantant tanto
libentius, quanto immundius: quoniam tanto se putant laetiores,
quanto fuerint turpiores. Nos autem qui in Ecclesia divina eloquia
cantare didicimus, simul etiam instare debemus esse quod scriptum est,
Beatus populus qui intelligit jubilationem (Psal. LXXXVIII,
16). Proinde, carissimi, quod consona voce cantavimus, sereno
etiam corde nosse ac videre debemus. Rogavit enim Dominum unusquisque
nostrum in hoc cantico, et dixit Deo: Ab occultis meis munda me,
Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominata,
tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto magno. Quod ut bene
sciamus quid sit, et quale hoc sit, ipsius psalmi textum, quantum
donat Dominus, breviter percurramus.
2. Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia
illic scriptum est: ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.
Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab
Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens
Evam fefellit astutia sua, sic et hujus virginis sponsae Christi
sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor.
XI, 3) In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Jesu Christo
posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Joannes: Et
vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum
gratia et veritate (Joan. I, 14). Hanc gloriam coeli
enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum.
Quanquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando
narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur
apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus
consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum
non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo,
nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in
Christo Jesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim
peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem
ipsius (Rom. III, 23). Quia gratis, ideo gratia; non est
enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde
talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium,
ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis
nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram
justitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis (Tit. III, 5). Haec est, inquam, gloria
Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non
tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si
ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo
tuo: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal.
LVIII, 11): praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil
in te boni invenit. Praevenisti supplicium ejus superbiendo: ille
praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tanquam enim ex peccatore
justificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus,
dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo
da gloriam (Psal. CXIII secund. 1). Dicamus, Non nobis:
quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si
ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis,
sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit
nobis (Psal. CII, 10). Non ergo nobis, Domine, non
nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini
tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam
Dei.
3. [vers. 2.] Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: quod
dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum ejus.
Quae opera manuum ejus? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit
omnia, et tanquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit.
Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata
sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa
narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit (Gen. I);
tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Joan. I, 3). Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis
dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI,
26); et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subjecit: Ipsi
peribunt, tu autem permanes (Ibid., 27). Ergo non solum
homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui
dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem
dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam
manus ejus fundaverunt (Psal. XCIV, 5) Ergo si et coelos
manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si
coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo,
hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura
Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco;
quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute
fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor.
I, 24): Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei:
enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra
suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia
coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus
indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit
filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc
indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor,
tanquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate
constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non
fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus
(Luc. XV, 21): infelix, per humilitatem impetrat
felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc
gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum ejus annuntiat
firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor.
Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter
amatores mundi persecutoresque justorum: inter saevientem mundum
annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando
firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera
manuum ejus. Quae sunt opera manuum ejus? Gloria Dei illa, qua
salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim
sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes.
II, 10); non solum quippe homines, sed etiam justos, si tamen
sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3).
4. [vers. 3.] Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat
scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat
verbum; apertum et planum, tanquam per diem: quod autem nox nocti
annuntiat scientiam, obscurum est, tanquam per noctem. Dies diei,
sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis,
quibus dixit: Vos estis lumen mundi (Matth. V. 14). Apertum
hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat
scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte
hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod
tempore Domini nostri Jesu Christi, cum in terra versaretur,
Apostoli audierunt, hoc in posteros esse trajectum, tanquam de
tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei,
et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus
praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed
nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod
multas intelligentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum
aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri
estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est,
spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spirituales
spiritualibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim
audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tanquam
verbum eructatum; illi tanquam scientiam annuntiatam: quod enim
ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe
positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed
adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus
autem et unum aliquid, quod quidam velut conjicientes aperuerunt:
quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei
eructabat verbum; quando Judas Dominum Christum prodidit Judaeis,
nox nocti annuntiabat scientiam.
5. [vers. 5, 4.] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non
audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant
gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur
voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos
Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis
omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II,
4). Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur
voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonnerunt; In omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo
et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui
in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo
sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O
pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe
fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid
apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae
verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris?
Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere?
6. [vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum: in
manisfestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non
velut opertam ; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum.
Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto
fecisti, patieris in sole (II Reg. XII, 12): hoc est,
occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In
sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in
tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi
dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et
de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc.
XV, 32). Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo
enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane
vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult charitas, qua fratres
sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus
dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna charitas
non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen
quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et
interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam
interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem
(Luc. XII, 13); sed, dic fratri meo ut teneat mecum
haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid
latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam
sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille
tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad
currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille
tanquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali
thalamum invenit; atque inde naturae conjunctus humanae, tanquam de
castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis
majestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam
viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit,
ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus
qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione,
tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam.
7. [vers. 7.] Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A
summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.
Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit
Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae
velut ignis (Act. II, 3). Sicut ignis venit Spiritus
sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus;
sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a
calore ejus.
8. [vers. 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Hoc
est Spiritus sanctus. Testimonium Domini fidele, sapientiam
praestans parvulis: non superbis. Hoc est Spiritus sanctus.
9. [vers. 9.] Justitiae Domini rectae: non terrentes, sed
laetificantes corda. Hoc est Spiritus sanctus. Praeceptum Domini
lucidum, illuminans oculos, non hebetans: non carnis oculos, sed
cordis; non exterioris hominis, sed interioris. Hoc est Spiritus
sanctus.
10. [vers. 10.] Timor Domini: non servilis, sed castus;
gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo
quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata charitas
foras mittit (I Joan. IV, 18); sed permanens in saeculum
saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc
confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Judicia Domini vera,
justificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem
unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus.
Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas
omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc
faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium
loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et
modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo
caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus,
ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una
(Gen. II, 24). Judicia Dei vera justificata in idipsum:
propter unitatem.
11. [vers. 11.] Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum
multum: aut multum aurum, aut multum pretiosum, aut multum
desiderabilia; tamen multum, haeretico parum. Non nobiscum amant
idipsum, et nobiscum confitentur Christum. Ipsum quem mecum
confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult,
recusat, recalcitrat, respuit: non illi est desiderabile hoc super
aurum et lapidem pretiosum multum. Audi aliud: Et dulciora,
inquit, super mel et favum. Sed hoc adversum est erranti: mel amarum
est febrienti, dulce tamen et acceptabile sanato, quia carum est
sanitati. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et
dulciora super mel et favum.
12. [vers. 12.] Nam et servus tuus custodit ea: quam dulcia
ista sunt, custodiendo probat servus tuus, non loquendo. Custodit ea
servus tuus, quia et nunc dulcia sunt, et in posterum salubria sunt;
nam in custodiendo ea retributio multa: sed amans animositatem suam,
nec videt hunc splendorem haereticus, nec sentit dulcedinem.
13. [vers. 13, 14.] Delicta enim quis intelligit? Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem,
suavitatem charitatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui
custodio, rogo te, quoniam delicta quis intelligit? ne mihi ut homini
quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis
munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo
pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando
oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me,
Domine. Quis enim delicta intelligit? Si videntur tenebrae,
intelliguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce
sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi
obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur
et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo
Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod
sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab
alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta
aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex
corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab
occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo
genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio
claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno dejecit. Hic
ipse Dei servus custodiens judicia Dei, in quibus retributio multa,
et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus
peccatorum non moveant me (Psal. XXXV, 12). Non veniat,
inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me,
Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis
parce servo tuo.
14. Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena.
Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum
deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige
secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal.
CXVIII, 133). Noli timere, si christianus es, dominum
foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time,
hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi
ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo
malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis
domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse
noluisti.
15. Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus
ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est
delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo
quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse
et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto
magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod dejecit
Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum
interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque
causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis
superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit,
superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14). Non
leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis,
quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc
vitium dedignantur colla subdere jugo Christi, obligati arctius jugo
peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed
eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono
Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit
servire charitati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio,
quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt,
facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente
libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam
suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem
fieret pastor porcorum (Luc. XV, 13), qui erat socius
Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae
peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste
ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque
ad formam servi humiliavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per
salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Jam tandem erubescat homo
esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit,
mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam (Jacobi IV, 6. I Petr. V, 5).
16. [vers. 15.] Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno
delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non
in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere:
humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si
placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum
opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria
nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae (II
Cor. I, 12). Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine
adjutor meus et redemptor meus: adjutor in bonis, redemptor a malis;
adjutor ut habitem in charitate tua, redemptor ut liberes me ab
iniquitate mea.
|
|