|
1. Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore
Apostoli, cum ejus modo Epistola legeretur. Ait enim: Orationi
instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus
aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium ejus, ut manifestem
illud, sicut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Haec verba
etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis
profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc
quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus
quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum,
adjuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint,
videbitis hoc vos audire quod jam noveratis. Sed ideo multipliciter
dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.
2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri
estis, quam, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum
tanquam teipsum? Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: In
his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth.
XXII, 37-40). Quidquid ergo salubriter mente concipitur,
vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non
habet finem nisi charitatem. Haec autem charitas non qualiscumque
est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae
conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis
collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad
praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo
dejiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est
autem charitas, ut a caeteris quae appellantur charitates, segregetur
et distinguatur? Ea quae charitas dicitur vera Christianorum, a
Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta,
cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. Finis
enim, inquit, praecepti est charitas. Posset hucusque dicere Nam
aliis locis ubi tanquam scientibus loquebatur, hucusque dixit:
Plenitudo, inquit, legis charitas (Rom. XIII, 10); et non
dixit qualis charitas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non
enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic, Plenitudo
legis charitas. Quaerebas forte, quae charitas? qualis charitas?
Audis alio loco: Finis praecepti est charitas de corde puro. Jam
videte utrum inter se latrones habeant charitatem de puro corde. Purum
cor in charitate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia
et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula, Diliges proximum
tuum tanquam teipsum. Si enim male te diligis et inutiliter; ita et
proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis?
Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non
te diligis; imo convincit quia et odisti te: Qui autem, inquit,
diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si ergo
diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et
proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit
dilecti. Charitas ergo de puro corde est quae est secundum Deum, et
conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5). Ista
charitas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei,
et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo
vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi
occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si
nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te
exerceret. Haec charitas clamat de corde puro, de corde talium in his
verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim:
Christus est.
3. Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Jesu Christo
indigne accipiuntur, et putabit parum intelligens temere me dixisse
Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino
nostro Jesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo
non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit, Ecce
venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet (Joan. XIV,
30), id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non
rapuit, exsolvebat (Psal. LXVIII, 5); qui solus innocentem
sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse
minueretur, sed qua nos augeret: quomodo ergo de ista persona recte
accipitur, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae
circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad
excusandas excusationes in peccatis? Manifestissime quippe iste est
sensus: Custodi, Domine, os meum janua quadam et ostio praecepti
tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba
maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim
excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Jesum
Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri
potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe
Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus
loquitur? Et ubi est ebaritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa
unum nos fecit in Christo? Charitas clamat ad Christum de nobis,
Charitas clamat de Christo pro nobis. Quomodo charitas clamat ad
Christum de nobis? Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini,
salvus erit (Joel II, 32). Quomodo charitas de Christo pro
nobis? Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)?
Vos, inquit Apostolus, estis corpus Christi et membra (I Cor.
XII, 27). Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo
loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur.
Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam
nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris
nostris non potest nisi caput: jam vero caput nostrum quomodo loquatur
in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis
calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum:
Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur
unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam
illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo
fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque
agnoscat ibi vocem suam, tanquam haerens in Christi corpore.
Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat
personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex
verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad
nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: Erunt duo in
carne una (Gen. II, 24). Unde et ipse in Evangelio dicit de
hac ipsa re: Jam igitur non sunt duo, sed una caro (Matth.
XIX, 6). Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed
per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae
quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur;
et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina;
oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.
4. [vers. 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me. Hoc omnes
possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex
persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans
oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi
sanguinis de toto corpore ejus destillabant. Sic scriptum est in
Evangelio: Oravit Jesus intenta oratione, et sudavit sanguinem
(Luc. XXII, 44). Quid est de toto corpore sanguinis
effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? Domine, clamavi ad
te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.
Jam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres, Clamavi ad te.
Clamasti, jam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus
est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi
usque in finem saeculi, non tantum dicat, Clamavi ad te, exaudi me;
sed, Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.
5. [vers. 2-4.] Dirigatur oratio mea tanquam incensum in
conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc de
ipso capite solere intelligi, omnis christianus agnoscit. Declinante
enim jam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit
recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus.
Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et
unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum
Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram
infirmitatem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit
Apostolus, confixus est cruci cum illo, ex voce ipsius hominis nostri
clamavit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal.
XXI, 2; Matth. XXVII, 46)? Illud ergo est sacrificium
vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae
salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum
fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de
corde fideli, tanquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est
delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.
6.
ergo
Apostoli verba sunt,
|
“confixus
est cruci cum illo; ut evacuaretur,”
|
|
inquit,
|
“corpus peccati, ut
ultra non serviamus peccato”
|
|
(Rom. VI, 6). Inde et in ipso
psalmo cum dictum esset,
|
“Deus meus, Deus meus, utquid
dereliquisti me, longe a salute mea;”
|
|
statim subjectum est,
|
“Verba
delictorum meorum.”
|
|
Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen
ejus fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba
dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae
conjecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod
lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco
quod in Evangelio lego:
|
“Foderunt manus meas, et pedes;
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et
conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem”
|
|
(Psal. XXI, 17-19). Haec omnia sicut
praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus (Psal.
XLVII, 9). Ergo si Dominus noster Jesus Christus nos
figurans in charitate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato,
dixit, Verba delictorum meorum; dixit autem hoc ex persona corporis
sui: quis audet in membris ejus dicere non se habere peccatum, nisi
qui fuerit ausus se falsae justitiae nomine efferre, et Christum
falsitatis arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit
caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos justificemus
ante conspectum solius justi, qui justificat impium (Rom. IV,
5); subjecit jam sui corporis vocem: Pone, Domine, custodiam ori
meo, et ostium continentiae circa labia mea. Non dixit, claustrum
continentiae; sed, ostium. Ostium et aperitur et clauditur: ergo si
ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem
peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium
continentiae, non ruinae.
7. Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex
persona corporis Christus? Ut non declines, inquit, cor meum in
verba maligna. Quid est, cor meum? Cor Ecclesiae meae, cor utique
corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur, Saule,
Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? cum ipsum nemo
tetigisset.
|
“Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis
mihi:”
|
|
et caetera. Et illi:
|
“Quando te vidimus esurientem aut
sitientem?”
|
|
Et ille:
|
“Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis”
|
|
(Matth. XXV, 35, 37, 40). Haec Christianis
inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et
caeterorum intelligendorum; et aut non turbabuntur, aut cito
corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt justi: Domine, quare
dixisti, Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te
esurientem? et ille responsurus est, Cum uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis; sic et hic dicamus Christo intus, in
interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur (Ephes.
III, 17). Non enim absens est a nobis, et non est cui
dicamus, cum ipse dicat: Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Dicamus ergo
illi et nos, quoniam vocem ejus in hoc psalmo accepimus: ejus enim vox
est, quod nemo negat,
|
“Elevatio manuum mearum sacrificium
vespertinum.”
|
|
Dic ergo consequenter:
|
“Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor
meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis.”
|
|
Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es?
Respondet, Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut
ibi respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi,
cum cor tuum non fuerit declinatum
|
“in verba maligna, ad excusandas
excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et
non”
|
|
combinabis
Hoc enim sequitur:
|
“Et non
combinabo cum electis eorum.”
|
|
Qui sunt electi eorum? Qui seipsos
justificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi justi videntur, et
contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: Deus,
gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines (Luc.
XVIII, 11). Qui sunt electi eorum? Hic homo si propheta
esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Agnoscitis vocem
alterius pharisaei, qui Dominum invitaverat, quando mulier illa quae
erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes ejus? Illa
impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem,
irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat
alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum
secuta est. Accessit ad pedes, quia ejus vestigia sequi cupiebat;
lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per
quos peragravit totum mundum? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant
pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7; Rom. X, 15)!
Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo justum in nomine
justi, mercedem justi acciperent; et susceperunt prophetam in nomine
prophetae, ut mercedem prophetae acciperent!
|
“Et quicumque potum
dederit,”
|
|
inquit,
|
“uni ex minimis istis calicem aquae frigidae,
tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem
suam”
|
|
(Matth. X, 41, 42). Qui ergo tali humanitate pedes
Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua?
Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini
detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris
obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni
vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei
autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum
peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se.
Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua,
lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio
commemorat (Id. XXIII, 25). Cum ergo ille pharisaeus
nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei
accederet, repelleret eam, ne sanctitas ejus pollueretur; habebat
enim eam in corpore, non in corde; et quia non habebat eam in corde,
utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset,
cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset,
et dixit apud semetipsum, Hic si esset propheta, sciret quae mulier
illi accessit ad pedes. Non dixit, repulisset eam: sed, sciret quae
esset; tanquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo
ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus
est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures
haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione ejus, proposuit
similitudinem quam nostis.
|
“Duo debitores erant cuidam feneratori;
unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non
haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te,”
|
|
inquit,
|
“quis eum plus dilexit? Et Ille respondit,”
|
|
jam coactus
veritate adversus seipsum proferre sententiam:
inquit,
|
“Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem,
dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam:
osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos
osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit
mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter
quod dico tibi: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum”
|
|
(Luc. VII, 36-47). Quare? Quia confessa est, quia
flevit, quia non declinatum est cor ejus in verba maligna ad excusandas
excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id
est, defendentibus se.
9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor ejus in verba
maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares ejus in
turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae,
flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem
vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint,
defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam
praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet,
non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit
fatum. Non dicit, Ego dixi, Domine, miserere mei; non quomodo
illa peccatrix ad pedes medici veniens, Sana animam meam, quoniam
peccavi tibi (Psal. XL, 5). Et ista, fratres mei, defensio
qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et
computant sidera; intervalla , cursus, volubilitates, status, motus
intendunt, describunt, conjiciunt. Docti, magni videntur. Totum
hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic
habes habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo
homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte
et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia
tu es, qui dicis, Non ego, judici scienti. Porro ipse mathematicus
qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam
compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui
contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si
uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos
improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit,
verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si
potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua,
aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo
electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus
non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas.
Qui sunt autem? Arbitrantes se justos, et contemnentes caeteros
quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei: aut quia ipsa peccata
manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et
asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali
fecisse judicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem,
dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas negligit. Defensiones
sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus
Christi, dicat Christus ex persona corporis sui,
|
“Non declines cor
meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum
hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis
eorum.”
|
|
10. Nostis, fratres, quod non est praetermittendum, quasi justos
eminentiores in se tenentes velut primum gradum justitiae, Electos
vocari apud Manichaeos. Qui noverunt, recognoscant; qui
nesciebant, audiant. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et
habemus hoc in Scripturis (Matht. XXXIV, 22, 24,
31): sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi
applicaverunt, ut tanquam proprie jam electi appellentur. Qui sunt
isti electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem
impiam et pejorem caeteris magisque sacrilegam proferunt: Non ego
peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae
bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa,
inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid
timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit
adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus
loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua,
substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux,
lucem: quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gentis
tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae,
inquiunt, de ipsis membris Dei sumus; sed premimur hic visceribus
gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se
quidem videntur excusare a peccato; sed Deum suum non excusant a
crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine
corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis,
si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei
factura erat gens illa? Fecisset illa quem vellet impetum; quomodo
terreret impenetrabilem, inviolabilem, incontaminabilem,
incommutabilem et incorruptibilem? Si ergo talis Deus, crudelis;
quia sine causa huc vos misit, cui nihil noceri poterat. Quare vos
misit? Ecce gens tenebrarum illi nocere non poterat; ipse autem vobis
graviter nocuit, et ipse, magis quam illa, hostis vester fuit:
quanquam et ipsa vobis nocere potuit. Potuistis premi, potuistis
captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et
ille. Frustum enim quodammodo, et portiuncula naturae ipsius
convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud
quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae
substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent; et
si negant, leguntur, et convincuntur.
11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non
dicam pejora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum
inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus
Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna
capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o
nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid
mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum
refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si
non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam
fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere
Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui,
quare me timuit? Si non timuit, quare huc te misit, ut tanta hic
patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non
timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam
ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis
hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est.
Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum.
In laude Dei non capereris, nisi in tua jactareris. Transi ad
vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos
exsecramini, dic: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam
meam, quoniam peccavi tibi. Ego dixi, ego peccavi; non fortuna,
non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, jam vide
quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles
defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude
dilataris. Jam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur
Deus: quia et justus est, cum te punit perseverantem; et
misericors, cum liberat confitentem. Non ergo, inquit, declines cor
meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis; ut
dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.
12. Cum hominibus operantibus iniquitatem. Quam iniquitatem?
Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem
nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt
homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt
rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in
usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis (multi non
intelligunt, sed exponam): qui autem, inquiunt, agricola est,
multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra,
inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt
universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in
fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra
vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum
carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in
fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si
potest esse major iniquitas ista justitia . Panem mendicanti non
porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt
membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget
eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non
habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus,
orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam
quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales
sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et
ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in
Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris
vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei
ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et
ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa
misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem . Sed
qui sunt isti electi eorum? Non declines cor meum in verba maligna,
et non combinabo cum electis eorum.
13. [vers. 5.] Emendabit me justus in misericordia, et arguet
me. Videte peccatorem confessorem : emendari se vult misericorditer,
potius quam laudari fallaciter. Emendabit me justus in misericordia:
si justus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc
utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi
dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona
emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi : omnia enim
membra in illo, et ipse dicit, Emendabit me justus. Quis justus te
emendaturus est? Caput emendat omnia membra. Emendabit me justus in
misericordia, et arguet me. Arguet, sed in misericordia: arguet,
sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde
gratias agit? Quia, Corripe sapientem, et amabit te (Prov.
IX, 8). Emendabit me justus: quia persequitur? Absit: hic est
potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? In
misericordia. Et arguet me: in quo ? In misericordia. Oleum autem
peccatoris non impinguabit caput meum. Quid est, Oleum peccatoris
non impinguabit caput meum? Non crescet caput meum de adulatione.
Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum
peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint,
hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a justo
in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione.
Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris.
Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum (Matth. XXV,
4): sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia
illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget,
nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut
ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: Probet autem se
homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero
(Galat. VI, 4). Quid est, In vasis suis? Audi ipsum
Apostolum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae (II Cor. I, 12).
14. Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas
mortalitatem quamdam; tu tibi esto justus, et in te esto justus.
Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te
poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. Quia si
voluisses sacrificium, dedissem utique, ait peccator, holocaustis non
delectaberis. Quid ergo? nullum accipit sacrificium? Sacrificium
Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non
spernit (Psal. L, 18, 19). Humilia cor tuum, contere cor
tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non
enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante justus,
quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi
displices, injustus es; ex qua tibi displicet in te quod injustum
est, justus es . Vis videre quam justus es? Hoc in te tibi
displicet quod et Deo: jam conjunxisti te voluntati Dei, et in
teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod
odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit,
coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu
non pepercisti. Ergo ex quo conjunctus es oculis ejus, et
condelectaris legi ejus, et hoc in te arguis quod lex ejus arguit, et
hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam
justus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et
fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc
portas infirmitatem carnis, et gemis cujusdam reluctationis
conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.
15. Quomodo, inquies, ex quadam parte justus, ex quadam parte
peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria,
nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo,
ne me malus intellector accuses: Condelector enim, inquit, legi Dei
secundum interiorem hominem. Ecce justus. Annon est justus qui
condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in
lege peccati. Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus
instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea
parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita
sum, quid spero? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 22-25). Gratia Dei quae coepit jam
resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut jam per
interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur,
unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te,
displice tibi.
16. Non sic pugno, inquit, quasi aerem caedens; sed castigo
corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse
reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27). Numquid qui
castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum?
si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid conjunctius
eloquamur, caro tua tanquam conjux tua est. Hoc ipse Apostolus
dicit: Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam,
sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29). Certe caro
tanquam conjux est, et nemo carnem suam odio habet. Tamen quid alio
loco? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem
(Galat. V. 17). Concupiscit adversus te, tanquam conjux tua;
ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando
istud erit? Quoniam modo clamas, Infelix ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? numquid separabitur a te hoc
corpus, et tunc securus eris? Et quid est, In nobismetipsis
ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri
(Rom. VIII, 23). Reparatur ergo a mortalitate ad
immortalitatem, et jam non resistit, quia non est mortalitas quae
resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea
recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat . Nam in hac vita
reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te
abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia nemo
unquam carnem suam odio habuit, resurget et caro. Sed quomodo? etiam
tunc luctaturus sum? Oportet, inquit, corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor.
XV, 53).
17. Ergo cum dicitur, Emendabit me, et arguet me; sive sit
frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in
misericordia debes argui, et emendari. Oleum autem peccatoris non
impinguet caput meum. Sed quid facio, dicis mihi? Patior
adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae
ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in
me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi
gratia, Gaius Seius ; magnus, doctus, sapiens: sed quare
christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae , et magna
sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si
magna doctrina, docte elegit . Postremo quod tu vituperas, hoc ei
placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat ; oleum
peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput
tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli
consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum
adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non
tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et
praecipitat te. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
18. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Exspecta;
modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus
Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. Adhuc
exspecta; et oratio mea in beneplacitis eorum erit. Veniet tempus,
quando superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12). Jam quot remanserunt qui sibi
erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus.
Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: Adhuc et oratio mea in
beneplacitis eorum; veniet tempus, quando oratio mea placebit illis.
Erigent se enim quasi justi viribus suis; vincentur in lucta: quia
superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se
iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri
judicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et
placebit illa oratio, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. O verbosa defensio iniquitatis!
Certe jam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus
non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus jam habitat Deus. Ubi
est illa verbositas, ubi est illa jactantia: Justus sum, nihil mali
feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam
justitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem.
Profecisti, jam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad
idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad
maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: jam es in aliquo
numero membrorum Christi. Jam incipe videre etiam illa peccata
societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cujusquam
uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, injuriam facis, non ulla
pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a
perjurio, cor a concupiscenda re proximi tui: jam justus es. Attende
caetera; noli jam superbire. Nihilne peccas in lingua? non
prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum?
Qui dixerit fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis (Id. V,
22). Contremiscit jam tota illa superbia. Ecce jam non valde
facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in
aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de
lingua? quis illam domat? Sed ecce jam et ipsam frenasti: quanquam
quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce jam et ipsam
frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et
caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo,
et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te ,
plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum
curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi jaceat,
quaero ubi volitet animus. Video membra jacentia: videamus si stat
conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non
cogitationibus plerumque, tanquam aestu maris abripitur, et tempestate
tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito
averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid
petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi injuriam factam
deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi,
fratres? Jam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur,
qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non
post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a
diabolo non requirit , qui tenet Ecclesiam catholicam; de cujus
fraude nemo conqueritur, de cujus pressura non gemit vicinus infirmus;
qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa
sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi
consensus est amborum (I Cor. VII, 5) aut ubi nondum ducta
est. Qui jam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.
19. [vers. 6.] Venit ergo tempus quod dictum est, Adhuc et
oratio mea in beneplacitis eorum; sive quam docuit, sive qua
interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae
spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae jam in
beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed
confitentium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris; et advocatum habeamus apud Patrem, Jesum
Christum justum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris (I
Joan. II, 1 2)? Modo loquantur superbi; vincuntur numero,
vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante
nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Judices sunt
impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: Absorpti sunt juxta
petram judices eorum. Quid est, Absorpti sunt juxta petram? Petra
autem erat Christus (I Cor. X, 4). Absorpti sunt juxta
petram. Juxta, id est, comparati judices, magni, potentes,
docti: ipsi dicuntur judices eorum, tanquam judicantes de moribus, et
sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adjunge illum
petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat, Dixit
Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras,
dixit hoc Plato. Adjunge illos petrae, compara auctoritatem illorum
auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis:
Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille
crucem suam fixit in cordibus regum . Postremo mortuus est, et
resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis.
Ergo, Absorpti sunt juxta petram istam judices eorum. Tamdiu
videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si
inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus;
gratulamur illi, non sequitur illum. Sed prior fuit ille quam
Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O
homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te
fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum,
quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia
tu prius cecidisti.
20. Videte itaque textum Psalmi, Adhuc et oratio mea in
beneplacitis eorum. Sed erunt multi qui contradicant: Absorpti sunt
juxta petram judices eorum Quid ergo erit? Audient verba mea,
quoniam praevaluerunt. Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta
sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare
loquacem, aliud laudare veracem. Audient verba mea, quoniam
praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in
sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis
eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit, Non feci, et
timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat . Unde
autem praevaluerunt verba Domini? Ecce ego mitto vos sicut agnos in
medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem
non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest
mittere in gehennam ignis (Matth. X, 16, 28). Dedit
timorem, subjecit spem, inflammavit charitatem. Nolite, inquit,
timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus
vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito
audistis verba ejus, quoniam praevaluerunt. Dicebant , et
occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot
mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tanquam
irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges
Ecclesiae? Audient, inquit, verba mea, quoniam praevaluerunt.
Unde praevaluerunt? Jam diximus: cum praedicantur a non timentibus.
Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec
crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil
videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli ejus
mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a
non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.
21. [vers. 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid
fecerunt? Audi: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram,
dissipata sunt juxta infernum ossa nostra. Juxta infernum dissipata
sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim
martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi
persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid
factum est de mortibus sanctorum? Sicut crassitudo terrae disrupta est
super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra. Quid est,
crassitudo terrae disrupta est super terram? Novimus crassitudinem
terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia
hominibus, fecundant terram . Nam dictum est et in quodam psalmo
jacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret (Psal.
LXXVIII, 3). Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo
terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus
contemptibilibus et abjectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus,
accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius
pullularet. Jam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae hujus,
de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet:
talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile
est hominibus, et quasi sordidum est, et abjicitur. Sed quid fecit
hic, ut jam et ipsius verbis utar? De terra erexit inopem, et de
stercore exaltavit pauperem; ut collocaret eum cum principibus, cum
principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8). Prostratus enim
est in terra; tanquam pinguedo terrae, disruptus est super terram:
sic jacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est
in sinum Abrahae (Luc. XVI, 20-22). Pretiosa est in
conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Sicut
contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim
ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat,
unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis
quia contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam
quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 28)? De
stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur,
contemnebantur: modo jam saginata inde terra, exsurgente segete
Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator
venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam
Piscatoris? Sicut enim crassitudo terrae disrupta est super terram,
dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.
22. [vers. 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te
speravi; ne auferas animam meam. Cruciati sunt enim in
persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate
persecutionis dixit, Sicut crassitudo terrae disrupta est super
terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra: occurrit multos
defecisse et multos periclitatos esse; et tanquam in mediis
tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis, Quoniam ad
te, Domine, oculi mei. Non curo quid minentur qui circumstant; Ad
te, Domine, oculi mei. Plus figo oculum meum in promissis tuis,
quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi
promiseris: Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas
animam meam.
23. [vers. 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi.
Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est
esca vitae hujus: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si
autem avis talis est ut dicat, Et diem hominis non concupivi, tu scis
(Jerem. XVII, 16); oculi ejus non recedent a Deo, et ipse
evellet de laqueo pedes ejus (Psal. XXIV, 15). Custodi me a
muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur
iniquitatem. Duas res dixit, ambas inter se distinguendas:
muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui
consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri.
Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis
sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi
facio, si non consenseris: Custodi me a muscipula quam statuerunt
mihi. Ecce frater tuus jam consensit: Et ab scandalis eorum qui
operantur iniquitatem.
24. [vers. 10.] Cadent in retia ejus peccatores. Quid est
ergo, fratres, Cadent in retia ejus peccatores? Sed non omnes
peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic
ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in
muscipulam ejus. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia
ejus? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret
persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in
sua (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu
praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce
illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te
inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui
tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a
medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat ;
cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad
probationem, ventum est ad accusationem ; et jam ipse interrogatus,
non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina,
ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum
memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit
tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat.
Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat
Dominus; recte fecit et Judas qui tradidit eum, quia et hoc
praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum
est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum
ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non
interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de
illo non invenimus. Flevit amare, inquit (Matth. XXVI,
31-75). Nondum idoneus erat passioni: Sequeris me postea
(Joan. XIII, 36), illi dictum erat. Adhuc futurus erat
firmus, confirmatus Domini resurrectione.
25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa juxta
infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos
haerentes ori ejus; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? Singularis
ego sum, donec transeam. Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra
dixerat, Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et
ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab
scandalis; et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in ejus passione
etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae
terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. Ego
confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Quid ait,
Singularis ego sum, donec transeam? Haec vox ex persona capitis,
Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, singularis? In
passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. Singularis
ego sum, donec transeam. Quid est, donec transeam? Evangelista
dicit: Cum autem venisset hora ut Jesus transiret de hoc mundo ad
Patrem (Joan. XIII, 1). Quid est ergo, donec transeam,
nisi, de hoc mundo ad Patrem? Tunc enim confirmavi columnas ejus,
id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane didicerunt
mortem non esse timendam, Donec ergo transeam, singularis sum: cum
transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro
nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum
transiero. Singularis ego sum, donec transeam. Audite etiam
mysterium verbi ejus. Secundum graecam locutionem, Pascha videtur
passionem significare; PASKEIN enim pati dicitur: secundum
hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha
Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos,
negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem PASKEIN, id est
pati, sed non solet sic deflecti: passio enim PATOS graece
dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et
qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur.
Ideo ventura passione Domini, tanquam ipso verbo loqueretur
Evangelista: Cum venisset, inquit, hora ut transiret Jesus de hoc
mundo ad Patrem. Pascha hic ergo sonuit in hoc versu, Singularis
ego sum, donec transeam. Post Pascha jam non ero singularis, post
transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur:
et si postea sequentur, quid erit? Singularis ego sum, donec
transeam. Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo, Singularis ego
sum donec transeam? quid est quod exposuimus? Si intelleximus,
attende ipsius verba in Evangelio: Amen, amen dico vobis, inquit,
nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum
manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc ibi ait,
ubi etiam dixit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum
(Joan. XII, 24, 25, 32). Nisi granum frumenti,
inquit, cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem
mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo illi grano multa seges
debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in
terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.
26. Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et
Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi,
non habebat praecedendi. Propter Christum enim, id est, propter
confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est
ante Christum: ne forte occurrat vobis . Multi enim mortui sunt et
martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo
moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum
dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et
habentur inter martyres. Juste etenim si non pro nominis Christi
confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro
ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus
est, antequam granum illud caderet in terram, cujus ex persona dictum
est, Singularis ego sum, donec transeam, ut et ipse Joannes, qui
recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici,
non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum. Potuit
utique et inde occidi, et hoc a multis. Si propter aliud occisus est
ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui
occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Joannes.
Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui
testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus
propter Christum in Joannem, non negaret. (Erant quippe in illo
vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi [Joan. III,
29]. Magna in illo gratia, magna excellentia: In natis mulierum
nemo exsurrexit major Joanne Baptista [Matth. XI, 11]).
Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit
impetus in Petrum, non fit in Joannem. Etenim vires ipsas Petrus
post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille
interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non
patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi
antecederet Christum. Non occiditur a Judaeis, qui perhibebat
liberum testimonium Christo, quem occiderunt Judaei; et occiditur ab
Herode, quia dicebat ei, Non tibi licet habere uxorem fratris tui
(Id. XIV, 3-11). Neque enim frater ejus sine posteritate
decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate , pro
justitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine,
quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur, Singularis ego
sum, donec transeam?
|
|