|
1. Solemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita
nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Charitatem
vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter
aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tanquam recentes
adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo
quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est,
Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tanquam
per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis
coelestis est. Apostolus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis
fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei (II Cor. IV, 7).
Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus
et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: Thesaurus
desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit
illum (Prov. XXI, 20). Unde admonemus Charitatem vestram ut
ea quae audiendo tanquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et
cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim, Thesaurus
desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit
illum: breviter dixit, Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc
autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit;
stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter aliud in
Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non
ruminant (Levit. XII, 2-8): nam creatura Dei omnis munda
est. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus. Creavit enim
omnia bona valde (Gen. I, 31): et, Omnis creatura Dei bona
est, dicit Apostolus (I Tim. IV, 4); et, Omnia munda
mundis (Tit. I, 15). Cum ergo in natura utrumque sit mundum;
significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat
aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis;
porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis
Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter
tractari.
2. [vers. 2.] Voce mea ad Dominum clamavi. Sufficeret, Voce
ad Dominum clamavi; forte non frustra additum est, mea. Multi enim
clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo
interior, in quo coepit habitare Christus per fidem (Ephes.
III, 17), voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu
cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi
voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit;
cogitatio tua clamor est ad Dominum. Voce mea ad Dominum clamavi;
voce mea ad Dominum deprecatus sum. Quod dixit, clamavi; exposuit,
cum dixit, deprecatus sum. Clamant enim ad Dominum et qui
blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem
exposuit. Quasi exigeretur, Quo clamore clamasti ad Dominum? Ad
Dominum, inquit, deprecatus sum: clamor meus, deprecatio mea; non
convicium, non murmur, non blasphemia.
3. [vers. 3.] Effundam ante eum precem meam. Quid est, ante
eum? In conspectu ejus. Quid est, in conspectu ejus? Ubi videt,
Ubi autem non videt? Ita enim dicimus, Ubi videt, quasi alicubi
non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines,
vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam
cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo
effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in
abscondito te Dominus Jesus Christus jussit orare: sed si agnoscas
cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum . Cum autem oratis,
inquit, nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis
orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in
cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto;
et qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 5 et 6). Si
homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus
redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne
tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si
clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra
potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim
et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere,
Neque detis, inquit, locum diabolo (Ephes. IV, 27). Etenim
si intravit et possedit, attende quia tu negligenter clausisti aut
claudere neglexisti.
4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tanquam duas habet
valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac
intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et
cupiditatis januam claude contra diabolum, aperi ad Christum.
Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum,
timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat,
per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum
temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus
intrat. Ecce martyres clauserunt januam contra diabolum, Christo
aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt
valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste
bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam
contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: Qui confessus
me, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram
Patre meo, qui est in coelis. Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi
eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi (Matth. XXV, 34). Confitebitur illos ad
dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt,
quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et
diabolo claudatur, et sibi aperiatur. Nolite, inquit, timere eos
qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: monuit ut
timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum?
Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo?
Statim subjecit, tanquam dicens, Exclusisti illum, aperi mihi:
Sed eum timete, inquit, qui habet potestatem et animam et corpus
occidere in gehenna ignis (Id. X, 32, 28). Jam ergo si
credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est
Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere
ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae
pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter
(Sap. VIII, 1). Ergo intus apud te , ante eum effunde
precem tuam: ibi sunt aures ejus. Quia neque ab oriente, neque ab
occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus judex est
(Psal. LXXIV, 7): si autem judex est, qualem causam geras
in corde tuo, vide.
5. [vers. 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam
in conspectu ejus annuntiabo. Repetitio est, et in superioribus
duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed
utraque bis dicta. Una est illa, Voce mea ad Dominum clamavi, voce
mea ad Dominum deprecatus sum: altera est, Effundam ante eum precem
meam, tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo. Quod enim
est, ante eum; hoc est, in conspectu ejus: et quod est, precem meam
effundam; hoc est, tribulationem meam annuntiabo. Quando hoc facis?
In persecutione positus loquitur: Dum defecit a me spiritus meus.
Quare defecit spiritus tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non
mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam
virtutem. Cum autem vos tradent judicibus (sic monuit Dominus quos
martyres facere volebat), nolite cogitare quid loquamini; non enim
vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in
vobis (Matth, X, 19, 20). Ergo deficiat spiritus tuus,
loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu:
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id.
V, 3). Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei.
Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat
spiritum suum , ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in
valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle
resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est,
Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38).
Ergo dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi
tribulationem meam, humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu
meo, cum sum plenus Spiritu tuo.
6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et
desperaverunt de me, et dixerunt, Cepimus eum, oppressimus eum: Et
tu cognovisti semitas meas, Illi me dejectum putabant, tu me stantem
cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos
putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt;
nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 9). Oculi
enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
(Psal. XXIV, 15). Perseveravi ambulando: Qui enim
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In
semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis
justitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. Tu enim cognovisti
semitas meas; persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi
invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi
viae illae de quibus alio loco dicitur: Novit Dominus viam justorum,
et via impiorum peribit (Psal. I, 6)? Non dixit, Viam
impiorum non novit: Novit justorum, impiorum autem peribit . Quod
enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei
agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non
agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in
fine, Non novi vos (Matth. VII, 23)? Non inde gaudeant et
dicant, Non puniemur, quia non novit nos judex. Jam puniti sunt,
si eos non novit judex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit
Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. Tu cognovisti
semitas meas. Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita
est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae
sunt? Via lata impiorum, via angusta justorum.
7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae
Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et
singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia:
Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8).
Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae:
Ecclesiae, inquit, Judaeae quae in Christo, gaudebant quod ille
qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando
vastabat; et in me glorificabant Deum (Galat. I, 22, 24).
Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione
estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X,
32). Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare
semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia
rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae
sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad
unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas (Rom. XIII,
10); propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur,
et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas
via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis
demonstro (I Cor. XIII, 31). Quam dicis, o Apostole,
supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et
Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum
sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero
omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita
ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si
distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut
ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id.
XIII, 1-3). Ergo charitatem dixit supereminentiorem viam.
Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe,
quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet,
quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa
ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis
. Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te
patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu
nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua
illud non prodest homini.
8. Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille
cui dictum est, Tu cognovisti semitas meas? Omnia enim facta humana
ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi
impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in
Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam
multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me,
et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo
eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam, Tu
cognovisti semitas meas. Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis?
Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum
dijudico: qui enim dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3 et
4). Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud
videbat medicus in viribus ejus. Ergo pie pureque clametur ad
Dominum, quia vere clamatur, Tu cognovisti semitas meas. Sed vis
ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse
ferox , noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et
mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Cum enim
fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per
vias suas: diriget enim mites in judicio, docebit mansuetos vias suas
(Psal. XXIV, 9). Tu ergo cognovisti semitas meas.
9. In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Via
haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt
muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi.
Ibi ergo absconderunt muscipulam mihi . Quid in me zelant? quid in
me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur,
quod christianus sum, In via qua ingrediebar, absconderunt mihi
muscipulam. Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi
absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet,
quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me
voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed novit Dominus viam
justorum; et tu cognovisti semitas meas. Hoc quidem illi voluerunt;
sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea.
Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum,
et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt,
quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi
non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum
votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est, Juxta
semitas scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Hoc
quod dictum est, in via; secundum cupiditatem eorum et votum dictum
est: illud quod dictum est, juxta viam, id est, juxta semitas;
secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non
ponunt in ipsa via, quia Christus est via (Joan. XVI, 6):
sane juxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne
non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere juxta viam, ut de via non
declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi
dicit: Colis Deum crucifixum. Reprehendit crucem Christi, quam
non intelligit. In Christo se putat ponere quod juxta viam ponit.
Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam.
Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem
Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui
deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et
sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia
nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego
agnosco, in via ambulo. Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in
occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa
Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore
accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte
erubescitur, ille qui dixit, Qui me erubuerit coram hominibus,
erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est (Luc. IX,
26); ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco
pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et
dicere: Frontem non habet. Quid est, Frontem non habet? Impudens
est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo In
via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi, quantum in ipsis
est; nam juxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non
recessero. Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis, ait Scriptura
(Eccli. IX, 20). Quid est, in medio laqueorum? In via
Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a
sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a
sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones;
laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via
noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat . In via
hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.
10. [vers. 5.] Considerabam in dexteram, et videbam. In
dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat,
excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus
dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum. Erunt
enim quidam in sinistra, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41).
Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus,
crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille
contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram
ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat,
et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant.
Ideo cum diceret, Considerabam in dexteram, et videbam; secutus
ait, Et non erat qui cognosceret me. Cum enim toleras omnia, quis
novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in
sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in
sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris,
in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti
in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit
qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis,
Et tu cognovisti semitas meas? Nec erat qui cognosceret me.
11. Periit fuga a me. Tanquam circumclusum se dicit: Periit fuga
a me. Insultent persecutores, oppressus est, captus est,
circumclusus est, victus est ; periit fuga ab illo. Ab illo periit
fuga, qui non fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest
pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet,
concessum est, permissum est, Domino dicente: Si vos persecuti
fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Qui
ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non
fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est:
et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga
cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in
Evangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis:
mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem,
fugit. Cum viderit praedonem, quare fugit? Quia non est ei cura de
ovibus (Joan. X, 11-13). Talis fuga ab isto perierat; sive
ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi
Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris ejus martyribus
nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Joannem
dicentem: Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos
debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Sed
cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur
persecutionem, ipse clamat, Quid me persequeris (Act. IX,
4)? Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam. Ergo
non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in
necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui
requirat animam ejus? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire
fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga;
sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a
dilectoribus. Ita ergo, Non est qui requirat animam meam: de illis
dixit, Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam.
Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si
norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri
animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur:
Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam (Psal.
XXXIX, 15).
12. [vers. 6.] Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes
mea. Quando tolerabam, quando tribulabar, dixi, Tu es spes mea.
Spes mea hic; ideo tolero. Portio autem mea, non hic, sed in terra
viventium. Dat Deus portionem in terra viventium; sed non aliquid a
se, extra se. Quid dabit amanti se, nisi se?
13. [vers. 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum
nimis. Humiliatus a persecutoribus , humiliatus in confessione.
Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter.
Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter
erecti sunt jam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc
induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum, cum et hoc ipsum in
quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur (I Cor.
XV, 53). Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem
non possunt occidere (Matth. X, 28). Et quid perit? quid
occidunt? Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non
periet. Audi ipsius Domini promissionem: Amen dico vobis, capillus
capitis vestri non periet (Luc. XXI, 18). Quid ergo de
caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?
14. Erue me a persequentibus me. A quibus putatis quod oret ut
eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt
hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter
persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur
alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo
dictum est, Operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2):
per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem
corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat
anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus (Psal.
CXXIII, 7). Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus
deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos
molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti
hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab
aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum
dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.
Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes
existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos
timetis, caro et sanguis sunt; Non est vobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem. Sic voluit dicere, contemnens hominum
mortalitatem. Et adversus quos? Adversus principes, inquit, et
potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum (Ephes.
VI, 12). Expaveras, cum audires, rectores mundi. Si rectores
mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non
patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo
accipe mundi et tenebrarum harum rectores, non rectores coeli et
terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur,
et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum:
et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque jam ex ipso numero credentibus
multis, quid dicit Apostolus? Fuistis aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino (Id. V, 8). Antequam essetis ergo lux,
cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem
rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem
habent Christum? Ergo diabolum et angelos ejus rectores mundi
appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum,
quod est, tenebrarum harum: ipsos habemus inimicos, a quibus debemus
deprecari Dominum ut eruamur.
15. Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in
Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id
est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores
mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum
autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et
mundum. In hoc mundo erat, dictum est. De quo dictum est, In hoc
mundo erat, nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Jesus; de
qua dictum est quod paulo ante commemoravi, Pertendit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)?
Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in
illam incurrit (Sap. VII, 24, 25). Ergo, In hoc mundo
erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Audisti duos mundos: Mundus per eum factus est, et mundus eum non
cognovit (Joan. I, 10). Non mundus qui factus est per Jesum,
ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui
non cognovit Jesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui,
superbi et infideles. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum,
et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et
inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus,
quia boni conversantur in ea. Et, Cave domum istam, quia mala est,
duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter
ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo,
Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper
opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus
et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et justi, cum sint et
ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: In carne
autem ambulantes, non secundum carnem militamus (II Cor. X,
3); conversatio enim nostra in coelis est (Philipp. III,
20). Habitat hic justus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse
appellatur mundus, si sine causa audit, Sursum cor: si autem est
causa quare audit, sursum habitet . Mortui enim estis, dicit, et
vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III,
3). Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor
hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores
mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene
dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus:
Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Ecce mundus
factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu
fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed
habita in fabricatore.
16. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super
me. Quis dixit, corroborati sunt super me? Corpus Christi clamat,
Ecclesiae vox est, membra Christi clamant: Multum crevit numerus
peccatorum. Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas
multorum (Matth. XXIV, 12). Erue me a persequentibus me;
quoniam corroborati sunt super me.
17. [vers. 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur
nomini tuo. Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte
ipse est carcer qui scribitur in titulo, spelunca. Titulus enim
psalmi hujus ita se habet: Intellectus ipsi David, cum esset in
spelunca, oratio. Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam
intelligenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit.
Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus
est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi
in domo sua custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere
sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum
est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem
servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste
sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc
mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim, Omnia
vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse
laborat sub sole (Eccle. 1, 2, 3). Ergo extra istum mundum in
nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo
de loco isto clamamus, Educ de carcere animam meam. Anima nostra per
fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: Vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo. Corpus autem nostrum in isto
carcere, in isto mundo. Si diceret, Educ de carcere corpus meum;
securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae
nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus,
quia, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae
(Rom. VII, 23); recte dicimus, Educ animam meam de hoc
mundo, id est, de laboribus et pressuris hujus saeculi. Non enim
caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et
tentationes carcer mihi sunt.
18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc
esse, ut hoc sit, Educ de carcere animam meam. Sed et iste
intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum, Educ de carcere
animam meam, Educ de corpore animam meam? latronum animae et
sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in pejores poenas quam
hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur, Educ de carcere animam
meam; cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte justus
dicit: Jam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si
nimis festinat, non habet charitatem. Desiderare quidem hoc debet et
concupiscere, sicut Apostolus ait: Concupiscentiam habens dissolvi
et esse cum Christo; multo enim magis optimum (Philipp. I, 23,
24). Sed ubi est charitas? Ergo sequitur, Manere in carne
necessarium propter vos. De corpore ergo educat Deus, quando
voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est
quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda
sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista
forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones,
videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago
et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia
operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et
invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis
caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in
praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid
ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem
(I Cor. XV, 53). Ergo si caro tibi carcer est, non corpus
est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit
Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit justus, quia judex
est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo
forte dixit, Educ de carcere animam meam, Educ de corruptione animam
meam. Si sic intelligamus, non est blasphemia; intellectus constat.
19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit, Educ de
carcere animam meam, Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et
carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi
ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen
praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: Non habui requiem
spiritu meo, dixit; quia non inveni Titum fratrem meum (II Cor.
II, 13). Alio loco: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
quis scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29)? Qui ergo
et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed
istae poenae ex charitate coronam parturiunt. Unde iterum dicit:
Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die
justus judex (II Tim. IV, 8). Ad hoc valet, Educ de
carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Jam educta de
corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes
sunt: duobus autem modis confessio intelligitur, et in peccatis
nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio,
et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in
lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant
pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato:
confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in
Scripturis: Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa
quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 20 et 21). Ergo hic
confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: Confiteor
tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confitebatur? numquid
peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem
Patris: Quia abscondisti haec, inquit, a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quia
ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota
vita nostra non erit nisi laus Dei. Jam saepe vobis expositum est
quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt;
quoniam non erit quid ibi agamus . Non dico die ac nocte, ubi nox non
est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi
laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum
desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo
laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc
ibi agemus, ideo educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini
tuo. Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Modo impedit carcer,
quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15).
Non corpus aggravat animam (nam et tunc habebimus corpus); sed
corpus quod corrumpitur . Ergo carcerem facit non corpus, sed
corruptio. Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.
Jam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Jesu
Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim
ultima, si meministis, haec fuit: Singularis ego sum, donec
transeam (Psal. CXL, 10). Et hic quae est ultima? Me
sustinebunt justi, quoadusque retribuas mihi.
|
|