|
1. De psalmo quem cantavimus , loquar quod Dominus dederit,
Charitati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed
spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc
quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus
immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere
valeamus.
2. [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Ipsi David, quando eum
filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum
esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum
non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non
dejectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam;
sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed
paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem (II Reg.
XV, XVI). Ille David ita laudabilis: sed alius David vere
Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Jesus
Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae
fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod
optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem
nostrum Jesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid
futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt
praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse
est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo
Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum
venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus
ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim
filios, de quibus dicebat, Non jejunant filii sponsi, quamdiu cum
eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc
jejunabunt filii sponsi (Matth. IX, 15). Ergo filii sponsi,
Apostoli: et inter hos persecutor Judas diabolus. Passionem itaque
suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.
3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Charitatem vestram, non
docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et
Salvatorem nostrum Jesum Christum caput esse corporis sui, illum
unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Jesum (I Tim. II,
5), natum ex virgine, tanquam in solitudine, sicut in Apocalypsi
audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus
est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea
(Apoc. XII, 5 et 6). Haec autem mulier, antiqua est civitas
Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas
Dei. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a
Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram,
sperans coelum, quae etiam Jerusalem vocatur et Sion. Utique de
nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam
dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in
ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 3,
5). Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est
homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est
homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso justitiae
quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a
via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus
est nobis (Sap. V, 6). Est ergo quidam sol justitiae qui non
oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos
(Matth. V, 45). Ergo et amicta erat sole, et gestabat
visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et
nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, ejus luce
protegebatur, cujus carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus
habebat (Apoc. XII, 1, 2), quia mortalitatem crescentis et
decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Jesus
Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui
dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque
ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua,
tanquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos
sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae
desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I, 24). Ut
suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed
Christi; in carne, non jam Christi, sed mea. Patitur, inquit,
adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in
coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus,
inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non jam ego, vivit
vero in me Christus (Galat. II, 20). Nisi enim Christus et
in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur,
Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur.
Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est,
inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint
multa, unum est corpus: ita et Christus (I Cor. XII, 12).
Non ait, Ita et Christus et corpus ; sed, corpus unum membra
multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum
Christus, ideo caput de coelo, Saule, inquit, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Tenete hoc, et fixum omnino
commendate memoriae, tanquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei
catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque
Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis
quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum
unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quomodo nobiscum unus? Non
dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in
uno, Et semini tuo, quod est Christus. Sed ait aliquis: Si
Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen
Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos
Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus: et
Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Nempe
semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis
apertissimis verbis, Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid
nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis
(Galat. III, 16, 27, 29). Ideo magnum est illud
sacramentum: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24).
Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in
Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Christus et
Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam majestatis duo.
Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio
Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia
(Joan. I, 1, 3). Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille
et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona
capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tanquam una persona
sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne
una.
4. Judas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an
et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres
passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum
filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem
utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset,
abscondissem me utique ab eo. Quis est inimicus? quis est qui oderat
me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec
vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens,
evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste
inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit
inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de
Abessalon? quid facio de Juda? quid de falsis fratribus? quid de
malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant
Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur
Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium
facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo.
Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi
invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse
apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit,
pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Si ergo is qui
oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab
eo; tu vero unianimis meus (Psal. LIV, 13). Unianimem
dicit, tanquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat
foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris
facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.
5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus
Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem
meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio,
confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua justitia. Ne
utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua justitia. Commendatio est
enim gratiae, ne unusquisque nostrum justitiam suam putet. Haec enim
justitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de
sua justitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium
eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Judaeis
loquens, Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam.
Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem
scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi
comitata fuerit charitate, non aedificat (I Cor. VIII, 1)?
Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram
humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit, Dei habent, sed
non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes
Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 2, 3). Qui ergo volunt constituere
justitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male,
Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum
converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene,
tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene
feceris, Deo. Non enim ex impio juste viveres, nisi ab illo justus
factus, qui justificat impium (Id. IV, 5). Ergo, inquit,
In veritate tua exaudi me, in tua justitia, non in mea; ut inveniar
in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est
ex fide (Philipp. III, 9). Ecce, In tua justitia exaudi
me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.
6. [vers 2.] Et ne intres in judicium cum servo tuo. Qui cum
illo volunt intrare in judicium, nisi qui ignorantes Dei justitiam,
suam volunt constituere? Quid est quod jejunavimus, et non vidisti,
defraudavimus animas nostras, et nescisti (Isai. LVIII, 3)?
tanquam dicentes: Fecimus quod jussisti; quare non reddis quod
promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego
dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi . Denique superbis
talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum judicio contendere?
Omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jerem. II, 29).
Quid vultis mecum in judicium intrare, et vestras justitias
commemorare? Commemorate justitias vestras; ego novi facinora
vestra. Quomodo approbabo justitiam, ubi damnabo superbiam? Merito
iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et
humilis corde (Matth. XI, 29), Ne intres, inquit, in
judicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut
ego proponam justitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres
in judicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non
justificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique
vivens, in carne vivens, moriturus vivens, natus homo, ex hominibus
vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens justificari forte
potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens,
tibi displicens: coram te autem non justificabitur omnis vivens. Noli
ergo mecum intrare in judicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet
rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad
eam, et pravus invenior. Ne intres in judicium cum servo tuo.
Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in
judicium, nec quidem cum amico tuo: quia, Vobis dico amicis meis
(Luc. XII, 4), non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse
fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia
indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius
tuus (Id. XV, 21), Ne intres in judicium cum servo tuo;
quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem
ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30): omnino omnis
vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole
dicitur: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII,
1)? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia
jam acceperim, inquit, aut jam perfectus sim (Philipp. III,
12). Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare
quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Jurisperito
coelesti: Sic orate, inquit, Et cum quaedam praemisisset, posuit
et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra
Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 9, 12). Non dixerunt, Gratias tibi,
qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris; sed, Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique jam
fideles, utique jam Apostoli: nam ista oratio dominica magis
fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per
Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare, Dimitte
nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum
eis dictum fuerit, Quare hoc dicitis? quae debita vestra?
Respondeant, Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis
vivens.
7. [vers. 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam,
humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro
nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est
plane et diabolus animam Christi, et Judas animam magistri: et nunc
ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Judas autem
Judae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, Quoniam
persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.
Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur:
Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Quid enim nobiscum
agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram
sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem,
quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat,
quibus dicitur, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt
quaerite, non quae super terram: mortui enim estis (Coloss.
III, 1-3). Nam non justificabitur coram Deo omnis vivens.
Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur
perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere
possimus, Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III,
20). Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.
8. Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a
capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis.
Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui
enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi?
Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et
mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego
enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero
me aluit (Psal. L, 7). Venit autem ille per virginem assumens
carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem.
Illi autem quem peccatorem putabant, tanquam mortuum saeculi
deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit, Quae non rapui, tunc
exsolvebam (Psal. LXVIII, 5); et qui dixit in Evangelio,
Ecce venit princeps mundi, praepositus mortis, operis mali
persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil
inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil
quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit,
Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30,
31). Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem
morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut
illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur.
Collocaverunt me in tenebrosis, tanquam in infernis, tanquam in
sepulcro, tanquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui
dicit, Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber
(Psal. LXXXVII, 5, 6). Quid est, liber? quare liber?
Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII,
34). Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis.
Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit,
et collocaverunt eum in tenebrosis tanquam mortuos saeculi.
9. [vers. 4.] Et taedium, inquit, passus est in me spiritus
meus, Recordamini, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth.
XXVI, 38). Videte vocem unam . Numquid non apparet ipse
transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit,
passus est in me spiritus meus. Agnoscimus, Tristis est anima mea
usque ad mortem. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se
corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae
(Philipp. III, 21); et vetus homo noster confixus est cruci
cum illo (Rom. VI, 6). In me turbatum est cor meum. In me,
inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui
inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid
putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit (Luc.
XXIII, 40-22), quando illi defecerunt.
10. [vers. 5.] Inde ad membra. Memoratus sum dierum
antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem
factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque
illius gratia justificatus, inhaerens illi in charitate et devota
humilitate ; loquitur, et dicit, Memoratus sum dierum antiquorum,
meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu
fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset.
Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem,
et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut
hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne
ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere, justitiae Dei
subjectus non esset (Rom. X, 3); ut ei conveniret vox illa
superior, In veritate tua et in justitia tua? In omnibus ergo Dei
operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam
commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi
facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua
justitia? quid te extollis, ignorans Dei justitiam? Dedisti forte
aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo
conditorem vitae tuae, substantiae et justitiae et salutis auctorem.
Meditare in facturis manuum ejus, quia et justitiam quae in te est,
ad manum ejus invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem:
Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Opera bona non
habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus
figmentum, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua
homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non
plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis
forte extollatur. Sed non conjiciamus; sequatur: Ipsius enim sumus
figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II,
9, 10). Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum
malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse
format ; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut
enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse
operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem
operamini. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore,
quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur ? Audi
quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et
velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12,
13). Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari
artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in dejectis, qui judicat
in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus
sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis
potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.
11. [vers. 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum
optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre
luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi I, 17)? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod
feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus
meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit,
me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut
terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Extendi
manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed
tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut
terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum (Psal.
XLI, 3). Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima
mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi.
Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est.
Discreta est aqua, apparuit arida (Gen. I, 9) anima mea;
irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.
12. [vers. 7.] Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora
quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut
hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo
differebas, jam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi.
Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus
tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias,
quia defecit spiritus meus. Factus sum jam pauper spiritu; beatum me
fac in regno coelorum (Matth. V, 3). In quo enim vivit spiritus
ejus, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in
illo bene quod alibi scriptum est, Auferes spiritum eorum, et
deficient, et in pulverem suum convertentur (Psal. CIII,
29); ut confitentes dicant, Memento quia pulvis sumus (Psal.
CII, 14). Cum autem dixerint, Quia pulvis sumus memento;
tunc dicant, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam
terra sine aqua ; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue
me, confirma me, ne sim pulvis quem projicit ventus a facie terrae
(Psal. I, 4). Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus
meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut
deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, Anima
mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo
sequitur, Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem
terrae (Psal. CIII, 30). Si qua igitur in Christo nova
creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in
spiritu tuo nova facta sunt (II Cor. V, 17).
13. Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim
aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi
aliquando in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non
movebor, in abundantia mea, ignorans justitiam tuam, et constituens
meam; sed tu, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo
virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor; verum autem a te
mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse,
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal.
XXIX, 7, 8). Post hanc conturbationem in qua factus sum,
quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post
conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; jam
factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam.
Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me;
quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est,
descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum,
contemnet (Prov. XVIII, 3). Illi descendunt in lacum, qui
etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, Ne coarctet super me
puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Hanc profunditatem
lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit
peccator, contemnit. Quid est, contemnit? Jam nec ullam
providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat.
Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis
effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec
audit, Convertimini ad me, et revertar ad vos (Malach. III,
7): quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim,
inquit, tanquam si non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26). Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero
descendentibus in lacum.
14. [vers. 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam;
quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec
nocturna transeat iniquitas (Psal. LVI, 2).
|
“Habemus enim,
ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies
illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris”
|
|
(II Petr.
I, 19). Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus
quod in saeculo credimus.
enim
|
“exaudies vocem meam; mane
astabo tibi et contemplabor”
|
|
(Psal. V, 4, 5).
|
“Auditam fac
mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.”
|
|
Si enim quod
non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII,
25). Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies.
|
“Auditam
fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.”
|
|
15. Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane
sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit
in alio psalmo, Deum exquisivi in die tribulationis meae: tanquam in
tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus
meis nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3).
Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis
operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere;
et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 2,
4). Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda
est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid
interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut
merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua
ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum
tanquam in testa carnis misit, qui etiam diceret, Exaruit velut testa
virtus mea (Ps. XXI, 16). Ambula ad prophetiam, ambula ad
lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides
Verbum in principio, Deum apud Deum (Joan. I, 1); ambula ad
formam servi, perduceris ad formam Domini.
|
“Notam fac mihi,
Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam.
Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae (Psal. XXXV,
10). ”
|
|
Ad te levavi animam meam, tanquam vas ad fontem attuli:
imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.
16. [vers. 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te
confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a
facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi (Gen. III,
8), ut de illo diceretur in libro Job: Tanquam servus fugiens
Dominum suum, et consecutus umbram (Job VII, 2, sec.
LXX). Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad
umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra;
ne postea dicatur, Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V,
9). Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines
cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sed
adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi.
Cujus mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non
fecerunt. Rectores mundi; sed cujus mundi? Tenebrarum harum.
Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando
tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Rectores
mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis
luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere.
Adversus rectores mundi tenebrarum harum; diabolum scilicet et angelos
ejus (Id. VI, 12): non illius mundi rectores, de quo
dicitur, Et mundus per eum factus est; sed illius mundi, de quo
dicitur, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Exime me
de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis;
non Juda, sed qui implevit Judam. Illum patior visum, illum
expugno non visum. Accepit enim buccellam Judas, et intravit in eum
satanas (Id. XIII, 27): ut iste David persecutionem
pateretur a filio suo. Quam multos Judas implet satanas, indigne
accipientes buccellam ad judicium suum! Qui enim manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).
Non malum est quod datur, sed bonum malo in judicium datur. Bene
esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo
|
“exime me ab
inimicis meis; quia ad te confugi .”
|
|
Quo enim fugerem?
|
“Quo ibo a
spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in
infernum, ades.”
|
|
Quid ergo restat?
|
“Si assumpsero pennas meas ut
columba, et volabo in extrema maris;”
|
|
id est, ut spe habitem in
finem saeculi:
|
“etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me
dextera tua”
|
|
(Psal. CXXXVIII, 7-10).
|
“Exime me de
inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.”
|
|
17. [vers. 10-12.] Doce me ut faciam voluntatem tuam;
quoniam tu es Deus meus. O confessio, o praescriptio! Quoniam tu
es, inquit, Deus meus. Ad alium curram refici, si ab alio factus
sum. Tu es totum meum; quia tu es Deus meus. Patrem quaeram
propter haereditatem? Tu es Deus meus, non solum dator
haereditatis, sed ipsa haereditas: Dominus pars haereditatis meae
(Psal. XV, 5). Dominum quaeram propter redemptionem? Tu es
Deus meus. Patronum quaeram propter liberationem? Tu es Deus
meus. Postremo creatus recreari cupio? Tu es Deus meus, qui
Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per
Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti
per Verbum carnem factum propter nos. Doce ergo me ut faciam
voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Si non me docueris,
faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Doce me ut faciam
voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me: non enim tu es
Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia
commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus
excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne
ignorantes Dei justitiam, et vestram volentes constituere , justitiae
Dei non sitis subjecti (Rom. X, 2, 3). Verba certe Apostoli
agnoscitis. Dicite ergo ista, Doce me ut faciam voluntatem tuam;
quoniam tu es Deus meus.
18. Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus
deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit me in
terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo
adjutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a
Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea?
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo,
quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti
estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis,
Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXII,
1). Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua
justitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris.
Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi
supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua.
|
“Propter
nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua justitia educes de
tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces
inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam
servus tuus sum ego.”
|
|
|
|