|
1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus brevis est numero verborum,
sed gravis pondere mysteriorum: Ipsi David ad Goliam. Praelium hoc
factum tempore patrum nostrorum, de Scripturis sanctis recolit mecum
Charitas vestra. Cum enim adversus populum Dei alienigenae
dimicarent, provocavit unus unum, Golias David: in quo certamine
voluntas Dei pro cujusque partis victoria probaretur. Sed quid de
victoria satagimus, quando provocantem provocatumque cernamus?
Provocavit impietas pietatem, provocavit superbia humilitatem,
postremo provocavit diabolus Christum. Quid miramini diabolum
victum? Ille erat grandis statura corporis; iste autem statura
parvus, fide magnus. Accepit arma bellica sanctus David, ut
adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem, et parvam, ut
diximus, staturam corporis, portare non valuit. Abjecit onerantia,
non adjuvantia: accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase
pastorali. His armatus corporaliter, nomine autem Dei
spiritualiter, processit, et vicit (I Reg. XVII). Hoc
quidem ille David: sed mysteria perscrutemur. Proposueramus enim
titulum istum brevem numero verborum, sed gravem pondere mysteriorum.
Veniat in mentem apostolica illa sententia, Omnia haec in figura
contingebant in illis (I Cor. X, 11); ne impudenter videamur
quaerere aliquid absconditum, ubi possit dici totum sine mysterii
profunditate simpliciter dictum. Habemus ergo auctoritatem facientem
nos intentos ad quaerendum, vigiles ad investigandum, devotos ad
audiendum, fideles ad credendum, impigros ad faciendum. In David
Christus: sed sicut soletis intelligere eruditi in schola ejus,
Christus caput et corpus. Non ergo sic audiatis aliquid ex persona
Christi, quasi ad vos non pertineat, qui estis membra Christi. Hoc
tanquam fundamento posito, videte quae sequantur.
2. Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum
esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio,
et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque
generibus. Haec David noster tanquam arma prementia, non
adjuvantia, posuit. Si enim data esset lex quae posset vivificare,
vere ex Lege esset justitia. Utquid ergo Lex? Sequitur: Sed
conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22).
Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore
revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae
gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit:
arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis,
sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit,
quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus,
et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et
proposita intelligamus: non ut abjiciamus Legem Dei, sed ut
sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod
enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege
velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur
agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Jesu Christi,
capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo
crucifixo etiam velum templi conscissum est (Matth. XXVII,
51). Denique arma ille posuit, tanquam onera sacramentorum
Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides
quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de
flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et
praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tanquam
in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil
proderant, transibant super fluvios . Quid fecit David, ut Lex
ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non
potest: Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10).
Et unde ista charitas? Vide si non ex gratia. Charitas, inquit,
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis (Id. V, 5). Quia ergo gratia fecit impleri Legem,
significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi
mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat,
et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David
Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque,
quibus significabatur Lex in libris quinque, conjungere volens
gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His
armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de
Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se
praesumentem. Tulit unum lapidem, jecit, inimicum in fronte
percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non
habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum
misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. Plenitudo enim
Legis, ut paulo ante commemoravimus, charitas: et Apostolus ait,
Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus
in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Deinde illo percusso
atque dejecto, gladium ejus abstulit, et inde caput illi abscidit.
Et hoc fecit noster David, dejecit diabolum de suis: quando autem
credunt magni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras
animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic
Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis
brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.
3. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in
praelium, digitos meos ad bellum. Vox nostra est, si corpus Christi
nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras
in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae
videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos
nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos?
Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus
digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus
divisionem operationis, et tamen radicem unitatis . Vide illam
gratiam: dicit Apostolus,
|
“Alii quidem per Spiritum datur sermo
sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides
in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii
genera linguarum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum. Omnia
autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria
unicuique prout vult”
|
|
(I Cor. XII, 8). Alii illud, alii
hoc; divisiones sunt operationis: Omnia haec operatur unus atque idem
Spiritus; radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus
Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.
4. Jam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum
est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod
commemorat Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias;
non adversus ipsos pugnatis: sed adversus principes et potestates et
rectores mundi. Et ne intelligeres mundi, coeli et terrae, ostendit
quid diceret: Tenebrarum, inquit, harum (Ephes. VI, 12).
Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia, Et mundus per
eum factus est: sed mundi qui eum non cognovit; quia, Et mundus eum
non cognovit (Joan. I, 10). Hae tenebrae non sunt natura, sed
voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et
veraciter cantat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus
meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29): et, Apud
te, inquit, fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen (Psal.
XXXV, 10); non in lumine nostro, sed in lumine tuo. Nam et
oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam
sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus
adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium,
diabolum et angelos ejus, rectores gladii ejus de quo pugnat diabolus
adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut
ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur; ita cum credunt ipsi
infideles, dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8). Pugnastis de manu Goliae, jam in
manu Christi tollite caput Goliae.
5. Hoc unum praelium: alterum autem unicuique in seipso. Modo
genus hoc belli ex apostolica Epistola legebatur: Caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae
vultis, faciatis. Et hoc grave bellum, et quod est molestius,
internum. In quo bello si sit quisque victor, illos quos non videt
inimicos, continuo superabit. Non enim tentat diabolus vel angeli
ejus, nisi quod in te carnale dominatur. Nam quomodo vincimus illos
hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros
sentimus? Cum his confligimus, et illos percutimus . In amore
pecuniae dominatur avaritia: dominanti tibi avaritiae diabolus
forinsecus lucrum cum fraude proponit. Plerumque enim ad lucrum non
pervenis, nisi fraudem feceris. Proponit ergo ille forinsecus
avaritiae tuae quam intus non vicisti, quam non domuisti, quam non
tibi subjecisti; proponit tanquam, athletae suo malus agonotheta
fraudem et lucrum, opus et praemium: Fac, et tolle. Tu autem si
calcas avaritiam, si tibi interius non dominatur, quam sentiens
vincis; nam diabolum insidiantem non sentis: si ergo edomuisti
avaritiam, attendis alterum proponentem opus et praemium. Quid ille
proposuit? Fraudem et lucrum. Quid iste proponit? Innocentiam et
coronam. Fac et tolle, et ille dicit, et iste. Jam tu praelatior
interior, si non es victus avaritia, sed victor avaritiae; illum
attendis, hunc vincis. Discernis enim utrumque, et dicis: Hic
video opus et praemium, illic autem escam et laqueum. Neque enim
aliquid dicis in te, quod non pertineat ad te. Etenim ex peccato
divisus es adversum te. Trahis concupiscentiae propaginem et traducem
mortis: habes contra quod pugnes in te, habes quod expugnes in te.
Sed habes quem invoces, ut pugnantem adjuvet te, et vincentem coronet
te, qui non existentem fecit te.
6. Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum
praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile, si
non intelligo, ipse ostendit. Caro, inquit, concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis,
faciatis. Quomodo me jubes vincere, cum ille dicat, Ut non ea quae
vultis, faciatis? Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis
pastoralis, lapidem de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego
tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis,
pugnante carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te
praesumis, admonendus es, ne frustra audieris, Exsultate Deo
adjutori nostro (Psal. LXXX, 2). Si enim per te impleres
totum, non esset necessarius adjutor. Rursus, si tu ipse tua
voluntate nihil ageres, non vocaretur adjutor: adjutor enim aliquid
agentem adjuvat. Denique cum dixisset, Caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis,
faciatis; et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te,
continuo misit ad adjutorem: Quod si spiritu ducimini, non adhuc
estis sub Lege. Qui enim sub lege est, non implet legem, sed
premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu
duceris, vide quis te adjuvabit, ut impleas quod velis. Adjutor
tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et
digitos tuos ad bellum. Manifesta enim sunt, inquit, opera carnis,
quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria,
veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates, comessationes, et
his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 17-21). Non
qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim
confligis, aliud est opus; cum vincis, aliud opus est; cum pacem et
requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis,
advertite. Suggeritur aliquod lucrum, delectat; habet fraudem, sed
magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc
suadetur, adhuc instatur, adhuc deliberatur ergo qui pugnat,
periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit
justitiam, ut fraudem faceret; victus est: contempsit lucrum, ut
justitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti
metuo, victori congaudeo. Sed etiam ille qui vicit, numquid omnino
egit in se, ut prorsus eum pecunia non attentet, aut nihil in eo
excitet delectationis, quamvis superabilis, quamvis contemptibilis,
quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare
dignetur? Inest tamen aliqua delectationis titillatio. Ista
titillatio, et ille hostis jam nec pugnat, nec regnat: inest tamen,
et quasi moratur in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum
in victoriam, sed postea: modo autem, Corpus quidem mortuum est
propter peccatum; et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non
regnat peccatum: spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem
qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit
Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter
inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10,
etc.). Ibi jam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum
cedet in pace . Non enim contraria natura contra aliam naturam
pugnat, sed tanquam in domo maritus et uxor. Si adversus se
dissentiant, molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et
uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti
subjiciatur, pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex
homine facta mulier viro. Caro tua, conjux tua, famula tua:
quodlibet deputa, opus est ut subjicias; et si pugnas , ut prosit
pugna. Hoc enim expedit, inferius subjici superiori; ut et ille qui
sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur superiori se.
Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid justius?
quid pulchrius? Tu majori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut
tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem
novimus, neque hunc ordinem commendamus. Tibi caro et tu Deo; sed,
Tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam
efficies ut Tibi caro . Qui non obtemperas Domino, torqueris a
servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris
dicere haec verba, Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus
meas in praelium, et digitos meos ad bellum? Praeliari vis indoctus,
damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te
et adjuvante praelieris, et dicas, Qui docet manus meas in praelium,
et digitos meos ad bellum.
7. [vers. 2.] Et cum praeliaris, quia dum praeliaris,
periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus.
Misericordia mea. Non vincar. Quid est hoc, Misericordia mea?
Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an,
Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur
inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad
judicium, et non potest falsa objicere, quia non est apud quem. Si
enim apud hominem judicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo
fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem
judicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut
ad peccatum seducat, ut habeat vera quae objiciat. Et ubi forte
aliquibus ejus fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in
confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et
pietatis . Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus
illi qui videt: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth.
VI, 12). Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus,
Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; aut noli dimittere, si non
dimittimus. Quod etsi non dixeris, Noli dimittere, si non
dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut
tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit,
ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem?
Da. Uno loco positum est in Evangelio, Dimittite, et dimittetur
vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).
Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum
tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter
a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne charitas? Et
unde charitas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom.
V, 5)? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus,
et opera misericordiae habere non possemus, nisi charitatem haberemus;
charitas autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum
acciperemus : ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros
ad bellum; illi recte dicimus, Misericordia mea, a quo habemus etiam
ut misericordes simus. Judicium enim sine misericordia illi, qui non
fecit misericordiam.
8. Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid
dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura
depromptam, quam modo commemoravi: Judicium enim sine misericordia
illi qui non fecit misericordiam. Sine misericordia judicabitur qui
misericordiam non fecit antequam judicaretur. Quid deinde? quid
sequitur? Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi II,
13). Quid est hoc, fratres, Superexaltat misericordia judicio?
Superponitur misericordia judicio: in quo inventum fuerit opus
misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in judicio quo puniatur,
tanquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. Superexaltat
enim misericordia judicio. Quid autem? et cum talibus subvenit, et
cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, injustus est Deus?
Absit. Et ibi justus est: non ei tollit misericordia justitiam, nec
justitia misericordiam. Vide enim si non justus est: Dimitte, et
dimitto; da, et do. Vide si non justus est: In qua mensura mensi
fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII, 2). Ad hoc
enim, In qua mensura: non enim mensura ejusdem generis est; sed ad
hoc eadem mensura, Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae
dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te
mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod
non habes.
9. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor
meus. Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus
spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum
absorpta fuerit mors in victoriam; quando resuscitatum mortale hoc
corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat
qualitatem.
inquit,
|
“in Christo, resurgent primi:
deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul
rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper
cum Domino erimus”
|
|
(I Thess. IV, 15, 16). Ibi
absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur, Ubi est, mors,
contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54,
55)? Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod
rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac
nobis praeliantibus dicitur: Venite, filii, audite me; timorem
Domini docebo vos. In praelio estis, in contentione confligitis; et
tamen quamdam requiem desideratis. Quis est homo qui vult vitam, et
diligit videre dies bonos? Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita,
ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non
dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit ?
Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia
laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid
sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. Contine
linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo,
et fac bonum. Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a
malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut
dones, quando adhuc rapis? Declina a malo, et fac bonum. Non sub
te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. Declina a malo, et
fac bonum. Qua mercede? Nam modo pugnas. Quaere pacem, et sequere
eam (Psal.XXXIII, 12-15). Disce, dic, Misericordia
mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus.
Susceptor, ne cadam; erutor, ne haeream; protector, ne feriar.
Protector meus, et in ipso speravi. In his omnibus, in toto labore
meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso
speravi. Qui subdit populum meum sub me. Ecce caput nostrum loquitur
nobiscum.
10. [vers. 3.] Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei?
Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo,
quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?
Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo
ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit
quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem
fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ci? Cui, quis innotuisti
Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum
pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non
enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando
invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti
te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra
nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed
pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis
donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Qui hanc annonam dedit
pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui
de coelo descendi (Joan. VI, 41). Haec est annona
praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli:
quia, Panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII,
25). Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit
victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino,
hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae;
ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal.
XXVI, 4)? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius
hominis, quoniam aestimas eum?
11. [vers. 4.] Homo vanitati similis factus est; et tamen
innotuisti ei, et aestimas eum. Homo vanitati similis factus est.
Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus.
Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam
deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. Implevit
enim Deus terram, sicut scriptum est, bonis suis (Eccli. XVI,
30). Quid est, suis? Sibi congruentibus. Sed haec omnia
terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi
dictum est, Ego sum qui sum (Exod. III, 14); totum hoc quod
transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tanquam in
auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Jacobus
dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? Quae est
enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps
exterminabitur (Jacobi IV, 15). Ergo, Homo vanitati similis
factus est. Peccando vanitati similis factus est. Nam quando est
primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia
recepit digna, vanitati similis factus est. Pro iniquitate enim
erudisti hominem, dixit in alio psalmo, et tabescere fecisti sicut
araneam animam ejus. Inde et hoc, Homo vanitati similis factus est.
Ibi quid ait, Ecce veteres posuisti dies meos (Psal.
XXXVIII, 12, 6). Hic quid ait? Dies ejus sicut umbra
praetereunt. Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat
aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est,
quaerat diem. Dies enim hujus vanitatis, cognoscenti homini, dies
est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat
nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et
gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram (Job
VII, 1): unde dicitur , Tota die contristatus ambulabam
(Psal. XXXVII, 7). Solatiis opus habemus, et quidquid
nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium
beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam,
homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte
inquirat Deum, sicut scriptum est: In die tribulationis meae Deum
exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal.
LXXVI, 3). Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et
noctem? Manibus meis nocte coram eo. Adhuc in nocte sumus, et ad
prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc
exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? Habemus certiorem
propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae
lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in
cordibus vestris (II Petr. I, 19). Ipse dies praemium
nostrum ibi est. Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et
contemplabor (Psal. V, 4, 5). Ergo operare, quamvis in
nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam
veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet.
Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem
quaeris: Manibus meis, inquit, Deum exquisivi nocte coram eo. Ut
Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi (Matth. VI, 4);
ideo, coram eo. Intus habeas misericordiam, charitatem; ne aliquid
facias quasi studio placendi hominibus. Manibus meis, operibus meis:
in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus
studeo. Et quid sequitur? Et non sum deceptus. Homo vanitati
similis factus est; dies illius tanquam umbra transeunt: et tamen
innotuisti ei, et aestimas eum.
12. [vers. 5.] Domine, inclina coelos tuos, et descende:
tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges
eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex
alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Corpus Christi,
humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc
saeculo, invocat adjutorium Dei: Inclina coelos tuos, et descende.
Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim coeli
enarrant gloriam Dei: et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox
dicitur, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces
eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae
verba eorum (Psal. XVIII, 2, 4, 5). Cum ergo isti coeli
emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia,
coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis,
putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex
Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi
videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et
detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis
motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Quid hoc
facitis? Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos. Et
coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Jesu
Christi (Act. XIV, 7-17), humiliantes se ut commendaretur
Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. Inclina
ergo coelos tuos, et descende. Factum est. Tange montes, et
fumigabunt: montes superbos, elationes terrenas, tumidas
granditates: Tange, inquit, tange istos montes; de gratia tua da
istis montibus: et fumigabunt; quia fatebuntur peccata sua. Fumus
confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humiliatorum
superborum. Tange montes, et fumigabunt. Quamdiu non tacti, magni
sibi videntur. Dicturi sunt, Tu magnus, Domine (Psal.
XLVII, 2); dicturi sunt et montes, Tu solus altissimus super
omnem terram (Psal. LXXXII, 19).
13 [vers. 6.] Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in
unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II,
2; Act. IV, 26, 27). Convenerunt, conspiraverunt.
Corusca coruscationes, et disperges eos. Crebresce miraculis tuis,
et solvetur conspiratio eorum. Corusca coruscationes, et disperges
eos. Jam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in
ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta
potest? quis est iste qui sic exaltatur, cujus nomen tantum valet?
Cum dicunt, Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis,
et dispersisti malam consensionem eorum. Emitte sagittas tuas, et
conturbabis eos. Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4);
praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. Emitte sagittas tuas, et
conturbabis eos. Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati;
et dicant jam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant
cum Ecclesia: Quoniam vulnerata charitate ego sum (Cant. II,
5, sec. LXX). Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
14. [vers. 7.] Emitte manum tuam ex alto. Quid postea? quid
in fine? Quomodo vincit corpus Christi ? Coelesti adjutorio.
Veniet enim ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei
descendet de coelo (I Thess. IV, 15); ipse Salvator
corporis, manus Dei, Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et
erue me de aquis multis. Quid est, de aquis multis? De populis
multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris
oppugnantibus, sive intus insidiantibus. Exime me de aquis multis,
in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas.
Haec est illa aqua contradidictionis (Num. XX, 13). Exime
me, et erue me de aquis multis.
15. [vers. 8.] Audiamus jam de istis aquis multis, a quibus
eruet Deus corpus Christi sui, a quibus eruet Deus humilitatem
David. Quid est, de aquis multis? Quid dixisti, ne aquae aliter
intelligantur? quid dixisti aquas multas? Quid dixi, audi. De manu
filiorum alienorum. Audite, fratres, inter quos simus, inter quos
vivamus, a quibus erui desideremus. Quorum os locutum est vanitatem.
Hodie vos omnes, si non ad haec divina spectacula verbi Dei
congregati essetis, et eis hac hora permixti viveretis, quantas
vanitates audiretis! Quorum os locutum est vanitatem. Quando denique
loquentes illi vanitatem, audirent vos loquentes veritatem? Quorum os
locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
16. [vers. 9.] Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente
quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti
quinque lapidibus, significa et aliter. Deus, canticum novum cantabo
tibi. Canticum novum, gratiae est ; canticum novum, hominis novi
est; canticum novum, Testamenti Novi est. Cantabo tibi inquit,
canticum novum. Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per
gratiam Lex impleatur: In psalterio decem chordarum psallam tibi.
In psalterio decem chordarum, in Lege decem praeceptorum: ibi tibi
psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia
plenitudo Legis charitas est (Rom. XIII, 10). Caeterum qui
non habent charitatem, portare psalterium possunt, cantare non
possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo
tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae
contradictionis, ut obtumescat psalterium meum: In psalterio decem
chordarum psallam tibi.
17. [vers. 10, 11.] Qui dat salutem regibus: jam
fumantibus montibus. Qui redimit David servum suum. Agnoscitis
David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit
Christum? unde redimit corpus Christi? De gladio maligno erue me.
De gladio, non sufficit; addit, maligno. Procul dubio est gladius
benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: Non
veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34).
Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et
caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente,
membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus,
utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione
praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius
benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia
benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo, A gladio maligno
erue me. Filii quippe hominum dentes eorum arma et sagittae, et
lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5): ab hoc gladio
maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas
multas: Erue me de aquis multis. Quas dixi aquas multas, ipsum dico
gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est,
De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem. Et ut
noveris ipsos dici; cum et hic dixisset, De gladio maligno erue me,
secutus est, Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os
locutum est vanitatem: similiter sicut ibi. Et quod sequitur,
Dextera eorum dextera iniquitatis; hoc et supra posuerat, quando eos
dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit
eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit, Quorum os
locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam
vanitatem locutum est os eorum? et quomodo dextera eorum dextera
iniquitatis?
18. [vers. 12-14.] Quorum filii ipsorum velut novellae
constabilitae in juventute sua. Felicitatem ipsorum vult enumerare.
Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae,
membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios
alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium
malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter
horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum
linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem
habetis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et
potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI,
12), hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos;
attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines
aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit,
certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam
loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes
imitemini. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera
iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera
eorum iniquitatis est dextera? Audi: Quorum filii ipsorum velut
novellae constabilitae a juventute sua; filiae eorum compositae, et
ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex
hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis;
boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in
plateis eorum. Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni
coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo
corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista
felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria,
abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis;
nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem,
abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est
ista felicitas? aut debent eam justi defugere? aut non invenis et
domum justi abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non
erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia,
pecoribus (Gen. XII, 5; et XIII, 2-6)? Nonne Jacob
sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam,
serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo,
quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta
abundantia pecorum atque filiorum (Id. XXXI, 18; et
XXXII, 7-10)? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit
licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis,
corporalis. Nolo illam jam diffugias, sed neque dexteram putes. Non
enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id
quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant. Ideo et dextera
eorum dextera iniquitatis; ideo os eorum locutum est vanitatem: quia
hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid
enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non
deficientes, de quibus dicitur, Et anni tui non deficient (Psal.
CI, 28): ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum.
Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum.
Divitiae si fluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11). Si
enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum
facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui
dictum est, Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus
complectetur me (Cant. II; 6). Videte amatoria sancta
cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et
Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? Sinistra ejus sub capite
meo, et dextera ejus complectetur me. Sinistra sub capite, dextera
super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra
autem subter caput. Sinistra, inquit, ejus sub capite meo. Non
enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra
sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut
dextera ejus complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim
sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad
Timotheum scriptum est: Promissionem habens vitae praesentis et
futurae (I Tim. IV, 8). Promissionem, inquit, habens vitae
praesentis et futurae. Quid in praesenti? Sinistra sub capite.
Quid in futuro? Dextera ejus complectetur me. Tempori necessaria
quaeritis? Quaerite primum regnum Dei, id est, dexteram; et haec
omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33). Habebitis hic,
inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam:
et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo
perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut
pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo
remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: Accipiet in hoc
saeculo septies tantum ? Multiplicationem promisit. Et revera, quid
desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas
habet: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est (Prov.
XVII, 6, apud LXX). Vide sinistram ejus plenam sub capite:
Accipiet in hoc saeculo septies tantum. Vide dexteram complectentem:
Et in futuro saeculo vitam aeternam (Matth. XIX, 29).
Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: In dextera ejus anni
vitae, et in sinistra ejus divitiae et honor (Prov. III,
16).
19. [vers. 15.] Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem
locutum est os eorum? Quia dextera eorum dextera iniquitatis. Non
ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a
juventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi,
nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare
arguo? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. O loquentes homines
vanitatem! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Perdiderunt veram
dexteram; maligni, perversi, beneficia Dei inverse vestierunt. O
maligni, o vaniloqui, o filii alieni! Beatum dixerunt populum cui
haec sunt. Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: Beatum
dixerunt populum cui haec sunt. Quid tu, David? quid tu, corpus
Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni,
sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni beatum dixerunt populum cui
haec sunt: vos, quid dicitis? Beatus populus cujus Dominus Deus
ipsius. Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram
, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram,
apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potumi
dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt
(Matth. XXV, 35, 36). Hoc totum de sinistra abstulerunt,
et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur.
Dixerunt ergo vaniloqui filii alieni beatum populum cui haec sunt; vos
dicite nobiscum, Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius .
|
|