|
1. Laudare vobiscum Dominum desideravimus: et quoniam hoc concedere
dignatus est ; ut laus quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte
aliquo excessu quem laudat offendat, melius iter laudis in Scriptura
Dei quaerimus, ne ab ipsa via, nec in dexteram nec in sinistram
digrediamur. Audeo enim dicere Charitati vestrae: ut bene ab homine
laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare
se, ideo invenit homo quemadmodum laudet eum. Neque enim hoc potest
dici Deo, quod dictum est homini, Non te laudet os tuum (Prov.
XXVII, 2). Ut enim se homo laudet, arrogantia est: ut Deus
se laudet, misericordia est. Prodest amare quem laudamus; bonum
amando, nos meliores efficimur. Itaque, quoniam hoc nobis prodesse
novit, ut amemus eum, laudando se amabilem se facit; et in eo nobis
consulit, quia se amabilem facit. Exhortatur ergo cor nostrum in
laudem suam; spiritu suo implevit servos suos, ut laudarent eum. Et
quoniam spiritus ejus in servis ejus laudat eum, quid aliud quam ipse
se laudat? Incipit ergo psa mus iste ita:
2. [vers. 1.] Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam
nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Videtis inchoatam
esse laudem Dei, et usque ad finem Psalmi laus ipsa perducitur.
Denique titulus Psalmi est, Laus ipsa David. Et quoniam dictus
est David, qui venit ad nos ex semine David (Rom. I, 3), ipse
autem rex noster est, regens nos, et introducens nos in regnum suum:
intelligitur Laus ipsi David, Laus ipsi Christo. Christus autem
secundum carnem David, quia filius David: secundum divinitatem autem
Creator David, et Dominus David. Denique et Apostolus cum
honoraret primum populum Dei, unde et Apostoli ipsi crediderunt, et
multae Ecclesiae primae factae sunt, facientes in multis hominum
millibus quod modo in Evangelio dives unus audivit, et tristis
abscessit (Matth. XIX, 21, 22); id est, vendentes omnia
quae habebant, et distribuentes pauperibus, et perfectionem in Domino
requirentes (Act. II, 41-47; et IV, 4, 32-35):
cum ergo laudaret ipsum populum primum, sic ait: Quorum patres, et
ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quia itaque ex ipsis
Christus secundum carnem, ideo David: quia vero ipse est super omnia
Deus benedictus in saecula, ideo, Exaltabo te, Deus meus, rex
meus; et benedicam, inquit, nomen tuum in saeculum, et in saeculum
saeculi. Forte in saeculum, Hic; in saeculum autem saeculi, In
aeternum. Modo ergo incipe laudare, si in aeternum laudaturus es.
Qui laudare non vult in transitu hujus saeculi, obmutescet cum venerit
saeculum saeculi. Proinde sequentibus versibus prope hoc dixit.
3. [vers. 2.] Ne quis etiam aliter intelligeret quod ait,
Laudabo nomen tuum in saeculum; et quaereret aliud saeculum, quando
laudaret: Per singulos, inquit, dies benedicam te. Lauda ergo et
Benedic Dominum Deum tuum per singulos dies; ut cum finiti fuerint
singuli dies, et venerit sine fine unus dies, eas ex laudibus in
laudem, sicut ex virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII,
8). Per singulos, inquit, dies benedicam te; non transiet dies
quo te non benedicam. Nec mirum est si laeto die tuo benedicis Deum
tuum. Quid, si forte illuxerit aliquis tristis dies, sicut se habent
humanae res, sicut est abundantia scandalorum, sicut est multiplicatio
tentationum? Quid si ergo aliquid accidat triste homini? desines
laudare Deum? desines benedicere Creatorem tuum? Si desines,
mentitus es dicendo, Per singulos dies benedicam te, Domine. Si
autem non desines, etsi tibi videtur in die tristi male, erit tibi in
Deo tuo bene. Est enim, et quando male est tibi, ubi bene tibi
sit. Si enim in aliquo malo male est tibi, procul dubio in aliquo
bono bene tibi erit. Et quid tam bonum, quam Deus tuus; de quo
dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII,
19)? Nam quam sit secura ista laudatio, et quam sit securum hoc
bene, intellige de ipso bono. Nam si gaudes de bono quod tibi accidit
per diem, fortasse transit alio die bonum hoc unde gaudes. Bene fuit
mihi, bonum diem duxi: quia forte lucra venerunt, aut invitatus es,
aut in epulis diu fuisti. Gaudes, quia in epulis diu fuisti; alter
te dolet, quia non erubuisti. Verumtamen de quocumque tali bono
gaudeas, certe transitorium est. Si autem gaudeas in Domino Deo
tuo, audies dicentem Scripturam: Delectare in Domino (Psal.
XXXVI, 4). Tanto firmius gaudebis, quanto est ille certior in
quo gaudebis. Si enim gaudes de nummo, times furem; si autem gaudes
de Deo, quid times? Ne tibi quisquam auferat Deum? Deum tibi nemo
auferet, si tu eum non dimiseris. Non enim sic est Deus, quomodo
lux ista de coelo fulgens. Non quando volumus ad eam accedimus quia
non in omni loco lucet. Per infirmitatem nostram forte fit, ut hieme
nos delectet esse in ipsa luce: nunc autem per aestatem videtis quia
magis eum locum quaesivimus, ut in ipsa luce non staremus. In Deo
autem tuo quando stas, et in lumine veritatis ejus delectaris, non
quaeris locum quo ad eum accedas; sed conscientia accedit, conscientia
recedit. Quod dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini
(Psal. XXXIII, 6): animo dictum est, non vehiculo;
affectibus dictum est, non pedibus. Et cum in eo stabis, aestus non
patieris. Spiritus enim spirabit tibi, et sub alis ejus sperabis
(Psal. XC, 4).
4. Vides ergo habere te quomodo delecteris per singulos dies. Non
enim te dimittet Deus tuus, etiam si aliquid triste acciderit. Quam
enim triste erat, quod sancto viro Job acciderat! Quam repente,
quam multa mala! quemadmodum omnia de quibus gaudere putabatur, non de
quibus gaudebat, diabolo tentante subtracta sunt! quemadmodum et filii
mortui sunt! Periit quod servabatur, perierunt quibus servabatur;
nec tamen periit qui et illud et illos dedit. Et ipsi filii praesenti
saeculo perierunt, agnoscendi et recipiendi in futuro. Ille tamen vir
habens aliud unde gauderet, in quo verum erat quod modo
commemoravimus, Per singulos dies benedicam te; numquid quia ille
dies quo totum perierat, tristis illuxit, ideo lux interior in corde
defecit? Stetit quippe in illa luce, et ait: Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen
Domini benedictum (Job I). Ergo per singulos dies laudavit, qui
etiam in die tam tristi laudavit. Breve magisterium est, ut semper
laudes Deum, veroque corde, non falso dicas: Benedicam Dominum in
omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII,
2). Breve magisterium est, scilicet ut noveris eum misericorditer
dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit; nec te credas a
misericordia ejus derelinqui, qui tibi aut blanditur dando, ne
deficias; aut corripit exsultantem, ne pereas. Sive ergo in ejus
donis, sive in ejus flagellis, lauda tu . Laus flagellantis,
medicina est vulneris. Per singulos, inquit, dies benedicam te.
Prorsus per singulos dies, fratres, benedicite; omnino quidquid
acciderit, benedicite Deum. Etenim ne accidat aliquid quod ferre non
potestis, ipse facit. Ideo cum timore debes esse, quando tibi bene
est; neque te ad hoc parare, quasi ut nunquam tenteris. Si enim
nunquam tentaris, nunquam probaris. Nonne melius est tentari et
probari, quam non tentatum reprobari? Et laudabo nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
5. [vers. 3.] Magnus Dominus et laudabilis valde. Quantum
dicturus erat? quae verba quaesiturus? Quantam conceptionem conclusit
in uno valde? Cogita quantum vis. Quando autem potest cogitari, qui
capi non potest? Laudabilis est valde; et magnitudinis ejus non est
finis. Ideo dixit, valde; quia, magnitudinis ejus non est finis:
ne forte incipias velle laudare, et putes te laudando posse finire,
cujus magnitudo finem non potest habere. Noli ergo te putare eum cujus
magnitudinis finis non est, sufficienter posse laudare. Nonne ergo
melius est ut quomodo ipse non finitur, nec laus ipsius finiatur?
Illius magnitudo sine fine est, et tua laudatio sine fine sit. De
magnitudine ejus quid dictum est? Magnitudinis ejus non est finis.
De tua laude quid? Laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum
saeculi. Ergo sicut ejus magnitudinis non est finis, sic tuae laudis
non erit finis. Non enim cum mortuus fueris in hac carne, desines
laudare Dominum. Dictum est quidem, Non mortui laudabunt te,
Domine (Psal. CXIII, 17): sed illi de quibus dicitur, A
mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII,
26); non illi de quibus ait, Qui credit in me, licet moriatur
vivet (Joan. XI, 25): quia Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth.
XXII, 32). Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude
ipsius tacebis. Timere poteris, ne, dum hic vivis, ipsius sis; et
cum mortuus fueris, non ipsius sis? Audi Apostolum promittentem tibi
securitatem: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino
morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Et unde
factum est ut ejus sis et mortuus? Quia pretio sui sanguinis te
redemit et mortuus . Quomodo perdit servum mortuum, cujus mors est
pretium tuum? Ideo cum dixisset, Sive vivimus, sive morimur,
Domini sumus; ut ostenderet ipsum pretium, Ad hoc enim, inquit,
Christus mortuus est et rexurrexit, ut et vivorum et mortuorum
dominetur (Rom. XIV, 8, 9).
6. [vers. 4.] Verumtamen, quia magnitudinis ejus non est
finis, et eum quem non capimus, laudare debemus (si enim capimus,
magnitudinis ejus est finis: si autem magnitudinis ejus non est finis,
capere ex eo aliquid possumus; Deum tamen totum capere non
possumus); tanquam deficientes in ejus magnitudine, ut reficiamur
ejus bonitate, ad opera respiciamus, et de operibus laudemus
operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus
quae hic fecerit, quae nobis nota sunt, quae nobis manifesta sunt.
Illius enim immensa bonitas et interminabilis magnitudo, quanta alia
fecit quae nos non novimus? Quando quidem aciem oculorum nostrorum
usque ad coelum extendimus, et a sole et a luna et a stellis rursus
revocamus ad terram; et hoc totum spatium est ubi vagatur acies
nostra: ultra coelos quis extendat vel aciem mentis, non dicam
carnis? Ergo quantum nota sunt nobis opera ejus, laudemus eum per
opera ejus. Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea
quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Id. I, 20).
Generatio et generatio laudabit opera tua. Omnis generatio laudabit
opera tua. Forte enim omnis generatio dicta est, generatio et
generatio. Non enim tamdiu dicturus erat, generatio et generatio,
quamdiu finiret numerum omnium generationum; sed repetitio loquentis,
in infinitum misit animum cogitantis. Ecce ista generatio quae nunc in
carne est, transitura hinc sicut venit, laudat opera Dei; et illa
cui succedenti cedit, laudabit utique opera Dei; et post illam erit
alia; et usque in finem saeculi quam multae generationes! Hoc
significans ait, Generatio et generatio laudabit opera tua. An forte
duas quasdam generationes insinuare voluit ista repetitione? Sumus
enim in ista generatione filii Dei; erimus in alia generatione filii
resurrectionis. Appellavit Scriptura filios resurrectionis; ipsam
resurrectionem regenerationem vocavit. In regeneratione, inquit, cum
sederit filius hominis in majestate sua (Matth. XIX, 28).
Item in alio loco: Non enim nubent, neque uxores ducent, cum sint
filii resurrectionis (Luc. XX, 35, 36). Ergo, Generatio
et generatio laudabit opera tua. Laudamus nunc opera Domini, cum in
hac mortalitate vivimus; et si laudamus compediti, quomodo laudabimus
coronati! Ergo haec nunc attendamus in hac generatione opera Domini,
in cujus laude dicitur, Generatio et generatio, laudabit opera tua;
quoniam magnitudinis tuae non est finis. Opera tua intueri licet, ut
tu lauderis qui talia operaris.
7. Et virtutem tuam annuntiabunt. Neque enim opera tua laudabunt,
nisi ut virtutem tuam annuntient. Proponuntur laudes pueris in
schola, et omnia talia proponuntur quae laudentur, quae Deus est
operatus: proponitur homini laus solis, laus coeli, laus terrae; ut
ad minora etiam veniam, laus rosae, laus lauri: omnia ista opera Dei
sunt, proponuntur, suscipiuntur, laudantur; opera celebrantur, de
operatore tacetur. Ego in operibus volo laudari Creatorem; ingratum
non amo laudatorem. Laudas quod fecit, taces de illo qui fecit?
Quasi vero nisi ille tantus esset, invenires quod laudares. In eo
quod vides, quid ibi laudatur? Species, utilitas, aliqua virtus,
aliqua potentia rerum istarum. Si pulchritudo te delectat, quid
pulchrius faciente? Si utilitas laudatur, quid illo utilius, qui
fecit omnia? Si virtus laudatur, quid illo potentius, a quo facta
sunt omnia; a quo etiam facta non dimittuntur, sed reguntur et
gubernantur omnia? Non ergo quemadmodum quidam eloquentes muti,
laudantes creaturam, obliviscentes Creatorem; non sic te laudat
generatio et generatio in servis tuis, cum laudat opera tua. Sed
quomodo laudat? Et virtutem tuam annuntiabunt. In laudandis operibus
tuis, virtutem tuam annuntiabunt. Laudatores isti, sancti et boni
fideles, veri laudatores, non ingrati gratiae, cum laudant opera Dei
haec atque illa, summa et ima, coelestia et terrestria, inter ipsa
opera Dei quae laudant, et seipsos inveniunt, quia in operibus Dei
et ipsi sunt. Qui enim fecit omnia, ipse nos fecit inter omnia.
Proinde si laudas opera Dei, et te laudaturus es; quia et tu opus
Dei es. Ubi est ergo, Non te laudet os tuum (Prov. XXVII,
2)? Ecce inventum est quomodo et te laudare possis, et arrogans non
sis. Deum in te lauda, non te: non quia tu es talis, sed quia ille
fecit te; non quia tu aliquid potes, sed quia potest ille in te et per
te. Ac per hoc laudabunt te, et virtutem tuam annuntiabunt; non
suam, sed tuam. Discite ergo laudare. Intuentes opera, miramini
artificem; gratias agendo, non arrogando. Laudate quia ipse fecit,
quia sic constituit, quia talia donavit.
8. [vers. 5, 6.] Denique vide quae sequuntur: Virtutem,
inquit, tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae
loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum
dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae
suavitatis tuae eructabunt: nonnisi tuam. Iste operum considerator,
vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui
fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit
ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam
illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si
te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec
propter illum ama. Annuntia virtutem ejus, magnificentiam gloriae
sanctitatis ejus loquere, mirabilia ejus enarra, virtutem metuendorum
dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non
minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non
minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui et
virtutem metuendorum; virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam
dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum
aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te
constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et
quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid rejicias. Tempus
electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus
metuendorum. Et magnitudinem tuam, inquit, enarrabunt eam. Sic
infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa
tacebunt. Illam, inquam, magnitudinem tuam, de qua superius
dixeram, Et magnitudinis tuae non est finis, enarrabunt eam.
Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum
laudabunt eam; et quia finis ejus non est, sic et laudis ejus non erit
finis. Probemus quia non erit finis laudis ejus. Beati, inquit,
qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5). Et magnitudinem tuam illam, illam infinitam,
enarrabunt eam.
9. [vers. 7.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt.
O epulas felices! Quid manducabunt qui sic eructabunt? Memoriam
abundantiae suavitatis tuae. Quid est, memoriam abundantiae
suavitatis tuae? Quia nos oblitus non es, cum obliti te nos
fuerimus. Omnis enim caro oblita erat Deum; ille tamen opera sua non
est oblitus. Haec memoria ejus super nos, quia non nos oblitus est,
praedicanda est, enarranda est; et quia valde dulcis est, manducanda
et eructanda est. Sic manduca, ut eructes; sic accipe, ut des.
Manducas, cum discis; eructas, cum doces; manducas, cum audis;
eructas, cum praedicas: hoc tamen eructas quod manducasti. Denique
ille avidissimus epulator Joannes apostolus, cui non sufficiebat ipsa
mensa Domini, nisi discumberet super pectus Domini (Joan.
XIII, 23), et de arcano ejus biberet divina secreta, quid
eructavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum
(Id. I, 1). Memoriam ergo abundantiae suavitatis tuae
eructabunt. Quomodo non sufficit, memoriam tuam, nec memoriam
abundantiae tuae, vel memoriam suavitatis tuae; sed memoriam
abundantiae suavitatis tuae? Etenim quid prodest si abundat et insuave
est? Item molestum, si suave et parum est.
10. Ergo, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia
non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos
reducas in memoriam. Commemorabuntur enim et convertentur ad Dominum
universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Quia ergo memoriam
abundantiae suavitatis tuae eructabunt, intelligentes in se nihil boni
esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi
commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu
obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua, Et justitia
tua exsultabunt. Haec, inquam, in tua gratia considerantes,
exsultabunt justitia tua, non sua. Fratres, si vultis eructare
gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite
gratiam, intelligite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non
eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde jam
ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii
irae natura, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Attendamus ergo
gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui
ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et justificati sumus. Nemo
quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia justus est. Melius
est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid
es quia justus es , quam quia homo es. Inferius aliquid das Deo; et
superius tibi. Totum illi da, in toto ipsum lauda: non cadas de manu
artificis. Ut esses quis fecit? Nonne scriptum est quia sumpsit
Deus limum de terra, et formavit hominem (Gen. II, 7)?
Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nihil eras.
Sed non de isto solo figmento gratias agas artifici tuo; audi aliud
figmentum ubi te fecit. Non ex operibus, ait, ne forte quis
extollatur. Sed qui dixit, Non ex operibus, ne forte quis
extollatur; superius quid commemoravit ? Gratia salvi facti estis per
fidem; et hoc non ex vobis. Apostoli verba sunt, non mea: Gratia
salvi facti estis per fidem; et hoc (ut salvi essetis per fidem) non
ex vobis. Quamvis hoc ipsum quod dixerat, Gratia; utique, non ex
vobis: sed ne quis aliter intelligeret, planius hoc aperire dignatus
est. Da intellectorem, et totum dixit: Gratia salvi facti estis.
Ubi audis, gratia, Gratis intellige. Si ergo gratis, nihil tu
attulisti, nihil meruisti: nam si meritis aliquid redditum est,
merces est, non gratia. Gratia, inquit, salvi facti estis per
fidem. Expone illud apertius propter arrogantes, propter sibi
placentes, propter ignorantes Dei justitiam et suam volentes
constituere. Audi hoc idem apertius: Et hoc, inquit, quod gratia
salvi facti estis, non ex vobis, sed Dei donum est. Sed et nos
forte aliquid fecimus, ut dona Dei mereremur. Non ex operibus,
inquit, ne forte quis extollatur, Quid ergo? nos bene non operamur?
Imo operamur. Sed quomodo? Ipso in nobis operante; quia per fidem
locum damus in corde nostro ei qui in nobis et per nos bona operatur.
Audi enim unde opereris bona: Ipsius enim sumus figmentum, creati in
Christo Jesu in operibus bonis, ut in illis ambulemus (Ephes.
II, 8-10). Ista est suavitas abundans memoriae ipsius circa
nos. Hanc eructando, praedicatores ejus justitia ejus exsultabunt,
non sua. Quid ergo ut simus, ut laudemus, ut justitia tua
exsultemus, ut memoriam abundantiae suavitatis tuae eructemus, quid
erga nos fecisti, Domine, quem laudamus? Dicamus, et cum dicimus,
laudemus.
11. [vers. 8.] Misericors et miserator Dominus, longanimis et
multum misericors. Suavis Dominus omnibus, et miserationes ejus in
omnia opera ejus. Nisi ille talis esset, de nobis repetitio nulla
esset . Attende ad te ipsum; quid merebaris peccator? contemptor
Dei, quid merebaris? Vide si occurrit tibi nisi poena, si occurrit
tibi nisi supplicium. Vides ergo quid tibi debebatur, et quid dederit
qui gratis dedit. Data est venia peccatori, datus est spiritus
justificationis, data est charitas et dilectio, in qua omnia bona
facias; et super haec dabit et vitam aeternam, et societatem
Angelorum: totum de misericordia. Merita tua nusquam jactes, quia
et ipsa tua merita illius dona sunt: Et justitia tua exsultabunt.
Misericors et miserator Dominus: qui fecisti omnia gratis.
Longanimis: quantos enim sustinet peccatores? Misericors et
miserator Dominus, in his quibus veniam dedit: in his quibus adhuc
non dedit, longanimis, non damnans, sed exspectans, ipsa
exspectatione clamans, Convertimini ad me, et convertar ad vos
(Malach. III, 7); et nimia longanimitate , Nolo, inquit,
mortem impii, tantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII,
11). Ille quidem longanimis; tu autem secundum duritiam cordis tui
et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis
justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom.
II, 5, 6). Non enim modo sic longanimis in sustinendo, ut
nunquam justus in vindicando . Distribuit tempora: vocat te nunc,
exhortatur te nunc; exspectat donec resipiscas, et tu tardas! Magna
ejus misericordia et in hoc quod diem vitae tibi incertum fecit, ut
nescias quando hinc emigrabis; et cum quotidie speras te migrare,
aliquando convertaris: et in hoc magna ejus misericordia. Caeterum si
statuisset diem omnibus, faceret abundare peccata de securitate.
Dedit ergo spem veniae, ne desperando amplius pecces. Et spes, et
desperatio timenda est in peccatis. Videte vocem desperantis ad
augenda peccata, et videte vocem sperantis ad augenda peccata, et
quomodo utrique voci occurrit providentia et misericordia Dei. Audi
vocem desperantis: Jam, inquit, damnandus sum; quare non facio
quidquid volo? Audi et vocem sperantis: Misericordia Domini magna
est; quando me convertero, dimittet mihi omnia: quare non facio
quidquid volo? Desperat, ut peccet; sperat, ut peccet. Utrumque
metuendum est, utrumque periculosum; vae a desperatione! vae a
perversa spe! Utrique huic periculo et utrique malo quomodo occurrit
misericordia Dei? Quid dicis tu, qui desperando volebas peccare?
Jam damnandus sum; quare non facio quidquid volo. Audi Scripturam:
Nolo mortem impii, tantum ut revertatur et vivat. Hac voce Dei
reducitur in spem: sed timendus est alius laqueus, ne ipsa spe amplius
peccet. Quid ergo et tu dicebas, qui spe magis peccas? Quando me
convertero, omnia mihi Deus dimittet; faciam quidquid volo. Audi et
tu Scripturam: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die
in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae
disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Noli ergo dicere: Cras me
convertam, cras Deo placebo; et omnia hodierna et hesterna
dimittuntur mihi. Verum quidem dicis, quia Deus conversioni tuae
indulgentiam promisit; sed dilationi tuae diem crastinum non promisit.
12. [vers. 9.] Suavis Dominus omnibus, et miserationes ejus
in omnia opera ejus. Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos
damnat, an quos flagellat, non sunt opera ejus? Plane opera ejus.
Et vis nosse quia super omnia opera ejus miserationes ejus? Inde est
illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos:
nonne miserationes ejus in omnia opera ejus, qui pluit super justos et
injustos (Matth. V, 45)? nonne miserationes ejus in omnia opera
ejus? Longanimis exspectat peccatorem, dicens, Convertimini ad me,
et convertar ad vos: nonne miserationes ejus in omnia opera ejus? Et
cum dicit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus (Id. XXV, 41); hic non miseratio ejus, sed severitas
ejus. Miseratio ejus reddita est operibus ejus; severitas ejus est
non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua
mala, et non in te remaneat nisi opus ejus, non te dimittet miseratio
ejus: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas ejus in opera
tua, non in opera sua.
13. [vers. 10.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera
tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi.
Quid enim? terra non est opus ejus? ligna non sunt opera ejus?
pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera ejus? Plane et
haec opera ejus. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem
in Angelis confiteri illi opera ejus; etenim opera ejus sunt Angeli:
et homines opera ejus sunt; et cum confitentur illi homines, opera
ejus illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent
confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera ejus. Quid dicis?
Et terra et ligna? Omnia opera ejus. Si omnia laudant, cur non
omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed
et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis jam non
esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de
divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia
est et laudis confessio. Numquid Dominus Jesus Christus habebat
peccatum? Et tamen ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae (Matth. XI, 25). Confessio est ergo in laude.
Proinde quid accipiendum, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera
tua? Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad
laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non
poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent
confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi.
Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter
flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed
etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena:
Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula (Dan.
III, 20, 90). Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc
sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intelligendi
Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus
ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et
intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit
sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam
dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit,
sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec
immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in
genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit
creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a
mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista
ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad
ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota
laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras
et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae
terrae, species terrae. Attendis et vides ejus speciem, vides ejus
fecunditatem, vides ejus vires, quomodo concipiat semen, quomodo
plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua
tanquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum
autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim,
magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud
se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in
mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc
quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes
Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus,
tanquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed
Deus?
14. [vers. 11.] Ergo, Confiteantur tibi, Domine, omnia
opera tua, et sancti tui benedicant te. Ut in confessione operum
tuorum sancti tui te benedicant, ipsi sancti tui inspiciant creaturam
confitentem. Et illorum vocem audi benedicentem. Etenim cum sancti
tui benedicunt te, quid dicunt? Gloriam regni tui dicent, et
potentiam tuam loquentur. Quam potens Deus, qui fecit terram! quam
potens Deus, qui implevit terram bonis! quam potens Deus, qui dedit
vitas suas proprias animalibus! quam potens Deus, qui semina diversa
dedit visceribus terrae, ut germinarent tantam varietatem fruticum,
tantam speciem arborum! quam potens Deus, quam magnus Deus! Tu
interroga, creatura respondet; et de responsione, tanquam confessione
creaturae, tu, sancte Dei, benedicis Deum, et potentiam loqueris.
15. [vers. 12.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam
tuam, et gloriam magnitudinis decoris regni tui. Sancti ergo tui
commendant gloriam magnitudinis decoris regni tui; magnitudinis decoris
gloriam. Est quaedam magnitudo decoris regni tui; hoc est, regnum
tuum habet decorem, et magnum decorem. Quandoquidem quidquid habet
decorem, a te habet decorem; ipsum regnum tuum qualem decorem habet!
Non nos terreat regnum, habet et decorem quo delectemur. Etenim
quale illud decus est quo perfruentur sancti, quibus dicetur,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV,
34)! Unde ibunt? Quo ibunt? Videte, fratres; et si potestis,
quantum potestis, cogitate decorem regni illius quod venturum est;
unde est in oratione nostra, Adveniat regnum tuum (Id. VI,
10). Ipsum enim regnum optamus ut veniat; hoc regnum venturum
sancti praedicant. Mundum istum attendite; decorem habet. Quem
decorem habet terra, mare, aer, coelum, sidera! Omnia haec nonne
omnem consideratorem terrent? Nonne pulchritudo ipsa sic eminet, ut
quasi pulchrius nihil inveniri possit? Et hic vivunt in isto decore,
in ista pulchritudine prope jam ineffabili, hic vivunt tecum et
vermiculi et mures, et omnia terrae repentia; ista tecum vivunt in
decore isto. Quale decus est illius regni, ubi tecum non vivunt nisi
Angeli? Ideo parum fuit ut diceret gloriam decoris. Potuit enim
dici et gloria decoris cujuslibet speciei etiam in hoc mundo
constitutae, vel de terra virentis , vel de coelo fulgentis: sed
magnitudinis decoris regni tui, aliquid commendat quod nondum videmus,
quod nondum visum credimus, quod creditum desideramus, propter cujus
desiderium omnia sustinemus. Est ergo magnitudo decoris cujusdam:
ametur antequam videatur, ut cum visa fuerit teneatur.
16. [vers. 13.] Regnum tuum. Quod regnum dico? Regnum
omnium saeculorum. Nam et regnum hujus saeculi habet decorem suum;
sed non est ibi magnitudo illa decoris, qualis est in regno omnium
saeculorum. Et dominatio tua in omni generatione et generatione.
Haec est illa repetitio, vel omnem generationem significans, vel
generationem illam quae erit post hanc generationem.
17. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus
suis. Fidelis Dominus in verbis suis: quid enim promisit, et non
dedit? Fidelis Dominus in verbis suis. Adhuc quaedam promisit et
non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. Fidelis Dominus in
verbis suis. Possemus illi credere tantummodo dicenti: noluit sibi
credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quomodo si diceres
alicui homini, cum aliquid promitteres, Non mihi credis, ecce scribo
tibi. Etenim quia generatio vadit, et generatio venit, et sic
transcurrunt ista saecula cedentibus succedentibusque mortalibus;
Scriptura Dei manere debuit, et quoddam chirographum Dei, quod
omnes transeuntes legerent, et viam promissionis ejus tenerent. Et
quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo? Dubitant homines
credere illi de resurrectione mortuorum et de futuro saeculo, quod
solum jam reddendum restat; quando, si faciat rationem cum
infidelibus, erubescunt infideles? Si dicat tibi Deus:
Chirographum meum tenes; judicium promisi, diremptionem bonorum et
malorum, regnum sempiternum fidelibus, et non vis credere? Ibi in
chirographo meo lege omnia quae promisi, deduc mecum rationem: certe
vel computando quae reddidi, potes me credere redditurum esse quod
debeo. In ipso chirographo habes promissum unicum Filium, cui non
peperci, sed pro vobis omnibus tradidi eum (Rom. VIII, 32):
jam computa in redditis. Lege chirographum; promisi ibi pignus
Spiritus sancti me daturum per Filium meum: computa redditum (Act.
I, 8; et II, 2-4). Promisi ibi sanguinem et coronas
martyrum gloriosissimorum: computa redditum; admoneat te Massa
redditi debiti mei. Sed et haec gloria Martyrum ut redderetur, tibi
promissa in chirographo, ubi scriptum est, Propter te mortificamur
tota die (Psal. XLIII, 22); ut hoc redderetur, Fremuerunt
gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et
principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus
Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Principes convenerunt in
unum, conspirantes adversus Christianos. Quid? ipsorum regum
fidem, nonne et promisi in chirographo, et reddidi in effectu?
Attende ubi promisi: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes
servient illi (Pasl. LXXI, 11). Ingrate, legis debitum,
cernis redditum, non credis promissum? Lege aliud in chirographo
meo: Quoniam fremuerunt gentes: Quoniam inimici mei dixerunt mala
mihi, hoc est Christo: Quando morietur et peribit nomen ejus
(Psal. XL, 6)? Quoniam haec omnia fecerunt atque dixerunt,
lege quod promisi, cui me solvendo obstrinxi: Praevalebit Dominus
adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt
eum, unusquisque de loco suo (Sophon. II, 11)? Nempe jam
praevaluit; exterminavit omnes deos gentium terrae. Nonne et hoc
facit, et hoc reddit? Ante oculos omnium ponit solutionem debitorum
suorum: quaedam reddidit sub majoribus nostris, quae nos non vidimus;
quaedam reddidit temporibus nostris, quae illi non viderunt: per omnes
generationes reddidit quae scripta sunt. Et quid restat? Non ei
creditur, his omnibus redditis? Quid restat? Ecce fecisti
rationem; tanta reddidit: numquid propter pauca residua infidelis est
factus? Absit. Quare? Quia, Fidelis Dominus in verbis suis, et
sanctus in omnibus operibus suis.
18. [vers. 14.] Confirmat Dominus omnes decidentes. Sed
quos omnes decidentes? Omnes omnino decidentes, sed modo quodam
decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a
cogitationibus suis (Psal. V, 11). Si habebant malas
cogitationes, decidunt ab eis, et confirmat Dominus omnes
decidentes. Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt,
veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex
honoratis fiunt abjecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes
sunt. Sed confirmat Dominus omnes decidentes. Septies enim cadit
justus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis (Prov.
XXIV, 16). Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi:
quando mala accidunt justis, confirmat Dominus omnes decidentes.
Deciderat Job a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus
nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse
quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus
decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per
totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam
sibi diabolus reliquerat adjutricem: Locuta es tanquam una ex
insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non
sustinebimus (Job II, 7-10)? Quomodo confirmaverat
decidentem! Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit,
inquit, justus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum
ejus (Psal. XXXVI, 24). Et erigit omnes elisos: omnes ad
se pertinentes. Nam Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6).
19. [vers. 15.] Oculi omnium in te sperant, et tu das escam
illis in opportunitate. Prorsus tanquam reficiens aegrotum in
opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc
das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam
dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte
non fuerit exauditus aliquid justum petens a Deo: nam quando injustum
aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non injustum
petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non
deficiat; exspectent oculi ejus ad escam, quam ille dat in
opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat.
Neque enim aliquid injustum petebat Apostolus, quando rogabat ut
auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo
colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus adhuc
erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. Sufficit,
inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II
Cor. XII, 7-9). Petiit Job tentandum diabolus, et accepit
(Job I, 9-12; et II, 4-6). Attendite, fratres mei,
magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam
obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid
dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et
non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus
propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam.
Denique ipse Job accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen,
ut probaretur, et diu sedit in vulnere , et multa dixit; et rogabat
Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius
diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Job ad sanandum.
Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini,
ne deficiat in vobis quod supra scriptum est, Per singulos dies
benedicam te. Ipse Filius, ipse Unicus, pati utique venerat,
solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo
delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi
ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis
nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21).
Pater, inquit, si fieri potest, transeat calix iste a me. Et ut
impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur, Per singulos
dies benedicam te: Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu vis,
Pater (Matth. XXVI, 39). Oculi omnium in te sperant, et
tu das escam illis in opportunitate.
20. [vers. 16.] Aperis tu manum tuam, et imples omne animal
benedictione. Etsi non das aliquando, das tamen in opportunitate:
differs, non aufers, et hoc in opportunitate.
21. [vers. 17.] Justus Dominus in omnibus viis suis. Et
quando caedit, et quando curat, justus est, et apud eum iniquitas non
est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius
justitiam ejus laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius
dixerunt: Justum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii
sancti: Justa sunt judicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus
(Dan. III, 27-31; et IX, 5-19). Non dederunt Deo
injustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt
primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: Justus Dominus in
omnibus viis suis. Nemo putet illum injustum, quando mali aliquid
forte patitur; sed ipsius justitiam laudet, et suam injustitiam
accuset: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus
operibus suis.
22. [vers. 18.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum.
Et ubi est illud, Erit enim cum invocabunt me, et non exaudiam eos
(Prov. I, 28)? Ergo vide quod sequitur: Omnibus qui invocant
eum in veritate. Nam multi eum invocant non in veritate. Aliud ab
illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Quare amas Deum? Quia dedit
mihi sanitatem. Istud manifestum est, ipse dedit: non enim ab ullo
est ulla salus, nisi ab illo. Quia dedit mihi, inquit, uxorem
divitem, qui nihil habebam, et servientem mihi. Et hoc ipse dedit;
verum dicis. Dedit, inquit, filios, et multos et bonos, dedit
familiam, dedit omnia bona. Ideo amas? Ideo nihil amplius quaeris?
Esto esuriens, adhuc pulsa ad januam patrisfamilias; habet adhuc quod
det. In mendicitate es cum omnibus his quae accepisti, et nescis.
Pannosam carnem mortalitatis adhuc portas; stolam illam gloriae
immortalitatis numquid accepisti, et quasi jam satiatus non rogas?
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur
(Matth. V, 6). Ergo si bonus est Deus, quia ista tibi dedit;
quanto heatior eris, cum seipsum tibi dederit? Desiderasti tanta ab
illo; rogo te, desidera et ipsum. Neque enim vere dulciora sunt
ista, quam ille, aut ex aliqua parte comparanda sunt illi. Ergo qui
Deum ipsum, a quo accepit de quibus gaudet, praeponit his omnibus
rebus quas accepit, ipse invocat Deum in veritate. Nam ut
noveritis, si talibus hominibus proponatur et dicatur. Quid, si ista
omnia de quibus gaudes, velit tibi auferre Deus? jam non amabitur;
non erit qui dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino
placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I,
21). Sed forte cui abstulit, quid dicit ? Deus, quid tibi
feci? Quare mihi abstulisti, et illis dedisti? Iniquis das, et
tuis tollis. Accusas Deum quasi injustum, et te laudas quasi
justum. Convertere; accusa te, lauda illum. Tunc eris rectus, cum
in omnibus bonis quae facit , Deus tibi placet; in omnibus malis quae
pateris, Deus tibi non displicet. Hoc est invocare Deum in
veritate. Qui sic invocant Dominum, exaudit eos: prope est, id est
, nondum dedit quod vis, ibi est tamen. Quomodo medicus si forte
aliquid imponat vel oculo, vel visceribus, quod urendo sanet; si
roget aeger ut tollatur illi, medicus exspectat tempus, non facit quod
rogat aeger; non tamen recedit. Et prope est, et non facit; et ideo
magis non facit, quia prope est. Curando enim imposuit quod
imposuit, et curando non facit quod rogatur. Non te exaudit ad
praesentem voluntatem, exaudiendo ad futuram sanitatem; et hoc utique
ad voluntatem: nam utique sanus esse vult, etiam qui uri non vult.
Prope est ergo Dominus omnibus invocantibus eum. Sed quibus
omnibus? Omnibus qui invocant eum in veritate. Tales omnes confirmat
decidentes qui invocant eum in veritate.
23. [vers. 19.] Voluntatem timentium se faciet. Faciet,
faciet: etsi non faciat ad horam, faciet tamen. Certe, si ideo
times Deum, ut tu facias ipsius voluntatem, ecce et ipse quodammodo
ministrat tibi, facit voluntatem tuam. Et preces eorum exaudiet, et
salvos faciet eos. Vides ad hoc exaudire medicum, ut salvos faciat.
Quando hoc? Audi Apostolum dicentem: Spe enim salvi facti sumus.
Spes autem quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24,
25): salutem scilicet, quam dicit Petrus paratam revelari in
tempore novissimo (I Petr. I, 5).
24. [vers. 20.] Custodit Dominus omnes diligentes se, et
omnes peccatores disperdet. Videtis quia est apud eum severitas, apud
quem tanta suavitas. Salvos faciet omnes sperantes in se, omnes
fideles, omnes timentes se, omnes invocantes se in veritate; et omnes
peccatores disperdet. Quos omnes peccatores, nisi perseverantes in
peccatis; Deum, non se, reprehendere audentes; contra Deum
quotidie disputantes; veniam delictorum desperantes, et ex ipsa
desperatione delicta cumulantes; aut veniam sibi perverse
promittentes, et ex ipsa promissione a peccatis et impietate non
recedentes? Veniet tempus ut separentur isti omnes, et fiant illae
duae partes, una ad dexteram, altera ad sinistram; accipiant justi
regnum aeternum, eant illi in ignem aeternum (Matth. XXV, 32,
33, 46): Et omnes peccatores disperdet.
25. [vers. 21.] Quoniam haec ita sunt, et audivimus
benedictionem Domini, opera Domini, mirabilia Domini,
misericordias Domini, severitatem Domini, providentiam in omnibus
operibus ejus, confessionem omnium operum ejus; quid in laude ejus
concludat attendite: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat
omnis caro nomen sanctum ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.
|
|