|
1. Deliciae spiritus nostri divina cantica, ubi et fletus sine
gaudio non est. Fideli homini et peregrino in saeculo, nulla est
jucundior recordatio, quam civitatis illius unde peregrinatur: sed
recordatio civitatis in peregrinatione, non est sine dolore atque
suspirio. Spes tamen certa reditus nostri, etiam peregrinando tristes
consolatur et exhortatur. Rapiant cor vestrum verba Dei, et
possessor vester vindicet sibi possessionem suam, id est mentes
vestras, ne avertantur in aliud. Unusquisque vestrum totus hic sit,
ut hic non sit: id est, totus sit in verbo Dei, quod sonat in terra
ut ab eo exaltetur, et non sit in terra. Ideo enim Deus nobiscum,
ut et nos cum illo. Qui enim ut nobiscum esset, descendit ad nos,
facit, ut cum illo simus, ascendere ad se . Interim ipse
peregrinationem nostram non fastidivit; quia nusquam est peregrinus,
qui condidit omnia.
2. [vers. 2, 3.] Ecce Psalmus sonat: cujusdam vox est, quae
si vultis vestra est, exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et
dicentis sibi, Lauda, anima mea, Dominum. Aliquando enim in
tribulationibus atque in tentationibus praesentis vitae, velis nolis,
conturbatur anima: cujus perturbationem in alio psalmo alloquitur,
dicens, Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Ut autem
auferat ei eamdem perturbationem, suggerit gaudium nondum de re, sed
de spe, et ait illi perturbatae et anxiae, tristi et moerenti: Spera
in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLII, 5).
Spem qua se erexit, in confessione constituit, quasi diceret ei anima
sua, quae illum tristitia conturbabat, Quid mihi dicis, Spera in
Dominum? Revocat me conscientia peccatorum; ego novi quae commisi,
et dicis, Spera in Dominum? Commisisti, verum est: unde tamen
speras? Quoniam confitebor illi. Sicut odit Deus peccata sua
defendentem, sic sublevat confitentem. Hac ergo spe accepta, quae
spes non potest esse sine gaudio; quamvis in rebus simus difficilibus
secundum istam vitam, et plenis procellarum et tempestatum: hac tamen
spe erecta anima, quia gaudet in spe, sicut dicit Apostolus, Spe
gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); accepit
erectionem quamdam in Deum, ut laudet Deum; et dicitur ei, Lauda,
anima mea, Dominum.
3. Sed quis dicit, et cui dicit? Quid dicimus, fratres? Caro
dicit, Lauda, anima mea, Dominum? Et potest caro bonum consilium
animae suggerere? Ut multum sit edomita caro, et a Domino impertitis
viribus nostrae servituti subjecta, ut omnino ita serviat nobis sicut
conditionale mancipium; sufficit ut non impediat. Deinde,
charissimi, utique consilia a melioribus petuntur. Et si bonum
quiddam est anima nostra, et bonum quiddam est caro nostra, quia
utrumque ille creavit qui fecit omnia bona valde (Gen. I, 31);
quamvis ergo in generibus propriis utrumque sit bonum, tamen dicit
Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Est utique
et illud corpus, quale nobis promittitur, et nondum habemus, in cujus
redemptione spe gaudemus, dicente Apostolo: In nobismetipsis
ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes:
quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 10, 23,
24, 25). Quamvis ergo bonum aliquod sit corpus nostrum; tamen
quamdiu mortale propter peccatum, quamdiu indigens, quamdiu
corruptibile, quamdiu ita mutabile, ut ne puncto quidem temporis
consistat in se, procul dubio tale est, ut optemus redemptionem
illius, qua sit aliquando non tale. Sed quale erit aliquando? Quale
idem apostolus dicit alio loco: Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor.
XV, 53). Sed etiam cum fuerit tale corpus nostrum, corpus jam
coeleste et spirituale, corpus angelicum in societate Angelorum, nec
sic dabit consilium animae. Semper enim corpus, quoniam corpus est,
infra animam est, et quaevis anima vilis excellentissimo corpore
excellentior invenitur.
4. Nec vobis hoc quasi mirabile videatur, quia et vilis anima
quaelibet peccatrix melior est quolibet magno et praestantissimo
corpore. Non est melior meritis, sed natura. Est quidem anima
peccatrix, est quibusdam concupiscentiarum sordibus inquinata: tamen
melius est, etsi sordidum, aurum quam purgatissimum plumbum. Ita
currat animus vester per cunctas creaturas , et videbitis quod dicimus
non esse incredibile; ut quamvis anima vituperabilis, laudabilior sit
tamen laudabili corpore. Duo quaedam sunt, anima et corpus. Animam
vitupero, corpus laudo: animam vitupero, quia iniqua est; corpus
laudo, quia sanum est. Tamen in suo genere animam laudo, vel in suo
genere animam culpo; et in suo genere corpus laudo, vel culpo. Si me
interroges quid sit melius, utrum quod vituperavi, an quod laudavi;
mirabilem responsionem recepturus es. Ego certe illud vituperavi, et
ego hoc laudavi: interrogatus tamen quid sit melius, respondeo esse
melius quod vituperavi, eo quod laudavi. Si miraris in his duobus,
attende illa duo in promptu posita, quae commemoravi de auro et
plumbo. Ecce vituperavi aurum. Non bonum aurum, sordidum est, non
ita fulget, non ita purgatum. Hoc plumbum optimum, nihil purgatius.
Illud vituperavi, hoc laudavi; et posui ante te utrumque, vituperans
unum, laudans aliud. Post hanc vituperationem laudationemque meam,
interroga me quid horum sit melius; respondebo, Aurum melius est
etiam sordidum, quam plumbum purgatum. Unde melius? et quare
vituperasti? Quare vituperavi? Quia nondum est aurum quod potest
esse. Quid potest esse? Purgatum et melius. Quia nondum purgatum
est, vituperatum est. Plumbum quare laudatum est? Quia jam ita
purgatum est, ut melius esse non possit. Item dicis equum optimum,
et hominem pessimum; tamen equo laudato praeponis hominem vituperatum.
Si enim interrogeris ex his duobus quid sit melius, responsurus es,
Homo: non meritis, sed natura. In artibus dicis optimum sutorem,
verbi gratia, et reprehendis aliquem jurisperitum, quod multas leges
ignoret; sutorem laudasti, jurisperitum reprehendisti: ex his tamen
duobus quaere quis sit melior; imperitior jurisperitus perfecto sutori
praeponitur. Intendat Charitas vestra. Ita multis rebus laudatis,
aliisque vituperatis, interrogati plerumque res vituperatas praeponimus
rebus laudatis. Natura animae praestantior est quam natura corporis,
excellit multum; res spiritualis est, res incorporea est, vicina est
substantiae Dei. Invisibile quiddam est, regit corpus, movet
membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, exserit actiones,
capit rerum infinitarum imagines; et quis est tandem, fratres
charissimi, qui sufficiat laudibus animae? Et si in animae laudibus
deficitur, quae laus est ejus qui animam condidit? Et tamen tanta est
ejus gratia, ut dicat homo iste, Lauda, anima mea, Dominum. Quis
potest laudare Deum? Si diceret, Teipsam lauda, fortasse
deficeret: Lauda, inquit, Deum. Conare pietatis affectu,
deficies in laudibus ejus. Expedit tibi deficere laudando Deum, quam
proficere laudando te. Cum enim laudas Deum, et non explicas quod
vis, extenditur in interiora cogitatio tua; ipsa extensio capaciorem
te facit ejus quem laudas.
5. Quis ergo est, ut dicere coeperam, qui dicit, Lauda, anima
mea, Dominum? Caro non dicit. Sit licet corpus angelicum,
inferius est quam anima; consilium superiori dare non potest. Infelix
est ipsa anima, si a corpore exspectat consilium. Caro bene
obediens, famula est animae; illa regit, haec regitur; illa
imperat, ista famulatur: quando potest caro dare hoc consilium
animae? Quis est ergo qui dicit, Lauda, anima mea, Dominum?
Nihil invenimus amplius in homine, quam carnem et animam: totus homo
hoc est, spiritus et caro. An forte ipsa anima sibi dicit, et sibi
quodam modo imperat, et se exhortatur atque excitat? Quibusdam enim
perturbationibus ex quadam sui parte fluitabat; ex quadam vero parte,
quam vocant mentem rationalem, illam qua cogitat sapientiam, inhaerens
Domino jam et suspirans in illum, animadvertit quasdam suas inferiores
partes perturbari motibus saecularibus, et cupiditate quadam terrenorum
desideriorum ire in exteriora, relinquere interiorem Deum: revocat se
ab exterioribus ad interiora, ab inferioribus ad superiora, et dicit,
Lauda, anima mea, Dominum. Quid tibi placet in saeculo? Quid est
quod vis laudare? quid est quod vis amare? Quacumque corporeis
sensibus te converteris, occurrit tibi coelum, occurrit tibi terra:
quod amas in terra, terrenum est; quidquid amas et in coelo,
corporeum est. Ubique amas, et ubique laudas: quomodo laudandus est
ille qui fecit ista quae laudas? Jam ergo diu occupata vixisti, et
desideriorum diversitate verberata, portas plagas, saucia , divisa
per amores multos, ubique inquieta, nusquam secura; colligere ad te
ipsam : quidquid tibi foris placebat, quaere quem habeat auctorem.
Nihil melius in terra, verbi gratia, quam hoc et illud: aurum,
argentum, animalia, arbores, amoenitates, totam terram cogita.
Quid melius in coelo sole, luna, sideribus? Totum coelum cogita.
Omnia ista simul bona valde, quia fecit Deus omnia bona valde.
Undique pulchritudo operis, quae tibi commendat artificem. Miraris
fabricam, ama fabricatorem. Non occuperis in eo quod factum est, et
recedas ab illo qui fecit. Haec enim quibus occuparis, sub te fecit,
quia sub seipso te fecit. Si haerebis superiori, calcabis inferiora;
si autem recedas a superiori, ista tibi in supplicium convertentur.
Sic enim factum est, fratres mei: accepit homo corpus tanquam in
famulatum, Deum autem Dominum habens, servum corpus, habens supra
se Conditorem, infra se quod sub illo conditum est; in medio quodam
loco rationalis anima constituta, legem accepit, haerere superiori,
regere inferiorem. Regere non potest inferiorem, nisi regatur a
meliore. Trahitur ab inferiore, deseruit ergo meliorem. Non potest
regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur. Modo ergo
redeat, laudet. Consilium sibi ex luce Dei dat ipsa anima per
rationalem mentem, unde concipit consilium fixum in aeternitate
auctoris sui. Legit ibi quiddam tremendum, laudandum, amandum,
desiderandum et appetendum: nondum tenet, nondum capit; coruscatione
quadam perstringitur, non est tam valida ut maneat ibi. Itaque
colligit se ad sanitatem quamdam, et dicit, Lauda, anima mea,
Dominum.
6. Et quid est, fratres? Nonne laudamus Dominum? nonne quotidie
hymnum nos cantamus ? nonne quotidie pro modulo nostro sonat os
nostrum, parturit cor nostrum laudes Dei? Et quid est quod
laudamus? Magnum est quod laudamus; sed quod laudamus adhuc infirmum
est. Quando implet laudator excellentiam laudati? Ecce homo stat,
cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum,
cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens
nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas
cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi
desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et ejus
inquietudinem molestiarum quasi conversa alloquitur: Lauda, anima
mea, Dominum. Quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod
te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda
Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita
consistere ut dignum est, respondet menti: Laudabo Dominum in vita
mea. Quid est, in vita mea? Quia modo in morte mea sum. Ergo
prius exhortare te, et dic, Lauda, anima mea, Dominum. Respondet
tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter,
infirmiter. Quare? Quia quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a
Domino (II Cor. V, 6). Quare sic laudas Dominum, non
perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam: Quia corpus quod
corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15). Tolle mihi corpus quod
aggravat animam, et laudo Dominum; tolle mihi terrenam habitationem
deprimentem sensum multa cogitantem, ut a multis in unum confluam, et
laudo Dominum: quamdiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid
ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? Laudabo Dominum
in vita mea.
7. Quid est, in vita mea? Spes mea tu es hic. Spes mea es tu
hic, dicimus: portio autem mea non hic, sed in terra viventium
(Psal. CXLI, 6). Nam ista terra morientium est: hinc
transimus: sed interest quo. Quoniam et malus homo peregrinatur hic,
et bonus homo peregrinatur hic. Non enim bonus transit, et malus hic
permanet; aut malus transit, et bonus hic permanet: ambo transeunt,
sed non ambo ad unum. Duo erant; pauper ulcerosus ad januam jacens
divitis, et dives indutus purpura et bysso, in epulis quotidie
splendidis: ambo hic erant, ambo hinc transierunt, sed non ad unum
locum; diversa loca suscipiunt, quia diversa merita perducunt.
Transiit pauper in sinum Abrahae, et transiit dives in tormenta
inferorum. Vicini corpore in terra; ille in domo, ille ante januam:
post mortem tantum separati, ut dicat Abraham, Inter nos et vos
chaos magnum firmatum est (Luc. XVI, 19-26). Ergo,
fratres, quoniam spes hic pascit, vita autem nostra perfecta non est,
nisi illa quae promittitur; hic gemitus, hic tentationes, hic
angustiae, hic moerores, hic pericula: laudabit anima nostra Dominum
quomodo laudandus est, secundum quod dicitur in alio psalmo, Beati
qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5); quando totum negotium nostrum ipsa laus erit.
Sed quando hoc? In vita mea. Modo enim quid est? Posset tibi
dicere, Mors mea. Unde mors tua? Quia peregrinor a Domino. Si
enim haerere illi, vita est; recedere ab illo, mors est. Sed quid
te consolatur? Spes. Jam vivis in spe; de spe lauda, de spe
canta. Unde mors tua est non cantes; unde vivis, canta. Mors tua
est de moerore hujus saeculi, vivis in spe saeculi futuri. Laudabo,
inquit, Dominum in vita mea.
8. Et quomodo laudabis Dominum tuum? Psallam Deo meo quamdiu
sum. Qualis illa laudatio, Psallam Deo meo quamdiu sum? Videte,
Fratres mei, quale erit illud esse. Ubi sempiterna laudatio erit,
sepiternum esse erit. Ecce modo es; numquid psallis Deo tuo quamdiu
es? Ecce psallebas; avertisti te ad aliquod negotium, jam non
psallis, et es: ecce es, et non psallis. Fortassis etiam cupiditate
inclinatus ad aliquid, non solum non psallis, sed et offendis auditum
ejus; et es tamen. Quae erit illa laudatio, ubi quamdiu es laudes?
Sed quid ait, quamdiu sum? Aliquando forte non erit? Imo aeternum
erit ipsum diu, et ideo vere diu erit. Nam quidquid finem habet in
tempore, quamlibet longum sit, diu non est. Psallam Deo meo quamdiu
sum.
9. Interim bene, laudabis Dominum in vita tua, psallis de futuro
Deo tuo quamdiu es. Bene: quidquid hic praesumendum est, de illo
spera. Non nos deserat spes in ista peregrinatione et tentatione, in
istis improbitatibus et insidiis inimici, circumstrepentibus undique
tentationibus saeculi, undique in laboribus et angoribus constitutos.
Quid ergo faciemus? Audi quid sequatur: Nolite confidere in
principes. Fratres, magnum negotium hic accipimus; divina vox est,
et desuper sonat nobis. Modo enim nescio qua infirmitate anima
humana, quando fuerit tribulata, hic desperat de Domino, et vult
praesumere de homine. Dicatur homini in afflictione aliqua
constituto, Est quidam homo magnus, per quem possis liberari:
arridet, gaudet, erigitur. Quod si dicatur illi, Liberat te
Deus: quasi desperatione frigescit. Promittitur auxilium mortalis,
et gaudes: promittitur immortalis, et tristis es! Promittitur tibi
quod liberet te tecum liberandus, et tanquam aliquo magno auxilio
exsultas: promittitur ille liberator qui liberatore non indiget, et
quasi ad fabellam desperas. Vae talibus cogitationibus; longe
peregrinantur : vere misera et magna mors in eis. Appropinqua,
incipe desiderare, incipe quaerere et agnoscere eum a quo factus es.
Non enim deseret opus suum, si ab opere suo non deseratur. Converte
ergo te ad illum cui dicis, Laudabo Dominum in vita mea, psallam
Deo meo quamdiu sum. Monet enim nos jam impletus tanto spiritu iste,
et dicit quasi longe remotis, et longe peregrinantibus, et non solum
Deum non volentibus laudare, sed nondum vel de Deo sperantibus:
Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est
salus. In uno filio hominis salus; et in ipso non quia filius
hominis, sed quia Filius Dei; non propter id quod suscepit ex te,
sed propter id quod servavit in se. Ergo in nullo homine salus: quia
et in illo ideo salus, quia Deus, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula. De Christo dictum est: Ex quibus Christus
secundum carnem (Rom. IX, 5). Ex quibus? Ex Judaeis, ex
patribus Christus secundum carnem: sed numquid hoc totum Christus,
quod secundum carnem? Non: neque enim secundum carnem id est, super
omnia Deus benedictus in saecula. Ideo in illo salus, quia Domini
est salus. Dicit enim alius psalmus: Domini est salus, et super
populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9). Et sine causa
sibi arrogant homines quia dant salutem. Sibi dent. Responde superbo
homini: Gloriaris, quia dicis te dare mihi salutem; tibi da. Vide
si habes eam. Considerans bene fragilitatem tuam, vides quia nondum
habes. Ergo noli monere ut exspectem a te, sed exspecta mecum.
Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est
salus. Ecce nescio qui principes procedunt, nescio unde, et dicunt:
Ego baptizo, et ego quod dedero, hoc est sanctum: et si ab alio
acceperis, nihil accepisti; si a me acceperis, aliquid accepisti. O
homo, o princeps, inter filios hominum vis esse, et inter principes
quibus non est salus? Ideo ergo habeo salutem, quia tu mihi das?
Tuum est enim quod das? Aut vero etiam tu das? vel hoc dicendum
est, quia tu das? Dicat et fistula quia et ipsa dat aquam; dicat et
canalis quia ipse manat; dicat et praeco quia et ipse liberat. Ego in
aqua attendo fontem, in voce praeconis agnosco judicem. Non eris tu
plane auctor salutis meae: ille erit de quo securus sum; de te
incertus sum. Si non sis arrogans, non ego solus de te incertus sum,
sed et tu de te. Ab illo ergo mihi salus, qui est super omnia; quia
Domini est salus. Tu inter filios hominum, tu inter principes: sed
audio vocem Psalmi, Nolite confidere in principes, et in filios
hominum, a quibus non est salus.
10. [vers. 4.] Secundum turbam hominum, quid sunt isti filii
hominum? Quid sunt vis scire? Exiet spiritus ejus, et revertetur in
terram suam. Ecce totum quod loquitur, nesciens quamdiu loquatur;
minatur, nesciens quamdiu vivat. Subito exiet spiritus ejus, et
revertetur in terram suam. Numquid quando vult, exiet spiritus ejus?
Exiet, et quando non vult exiet, et quando nescit revertetur in
terram suam. Exeunte spiritu, caro revertetur in terram. Sed quia
caro erat quae sic loquebatur (De me enim praesume, et ego tibi do,
non dicerent nisi illi de quibus dictum est, Quia caro sunt [Gen.
VI, 3]), Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in
illa die peribunt omnes cogitationes ejus . Ubi est typhus? ubi est
superbia? ubi est jactantia? Sed forte ad locum bonum transierit, ad
justos: si tamen transiit. Nam qui sic loquebatur, nescio quo
transierit. Loquebatur enim superbia; et nescio quo transeant tales
homines, nisi quia inspicio alterum psalmum, et video malum eorum esse
transitum. Vidi impium exaltari super cedros Libani, et transivi,
et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus
(Psal. XXXVI, 35, 36). Iste pius qui transiit et non
invenit impium, illuc pervenit ubi non est impius. Ergo, fratres,
omnes audiamus; fratres dilecti Deo, omnes audiamus: in qualibet
tribulatione, in quolibet desiderio muneris divini, non fidamus in
principes, nec in filios hominum in quibus non est salus. Totum hoc
mortale, transitorium et caducum est. Exiet spiritus ejus, et
revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes
ejus.
11. [vers. 5.] Quid ergo facimus, si in filios hominum, si in
principes non est sperandum? quid facimus? Beatus cujus Deus Jacob
adjutor est ejus. Non ille homo aut ille homo, non ille angelus aut
ille angelus; sed, Beatus cujus Deus Jacob adjutor est: quia et
ipsi Jacob sic fuit adjutor, ut de Jacob faceret Israel (Gen.
XXXII, 28). Magnum adjutorium, Israel jam videns Deum.
Hic ergo positus et peregrinus nondum videns Deum, si habueris
adjutorem Deum Jacob, ex Jacob eris Israel, et eris videns Deum;
et periet omnis labor et omnis gemitus, transient curae mordaces,
succedent laudes felices. Beatus cujus Deus Jacob adjutor est ejus:
hujus Jacob. Quare iste beatus, interim adhuc in hac vita gemens?
Spes illius in Dominum Deum ipsius. Ideo beatus, quia spes ipsius
in Dominum Deum ipsius. In quo est spes ipsius, ipse erit res
ipsius. Fratres, an forte erravi, quia dixi rem nostram futurum
Deum? Quid si dicerem haereditatem nostram futurum? Spes mea es
tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Tu eris
portio mea. Eris tu possessio, et possidebis; possessio Dei eris,
et possessio tua erit Deus: tu eris possessio ejus, ut colaris ab
eo; et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis
Deum, et coleris a Deo. Recte dicitur, Colo Deum: quomodo autem
color a Deo? Invenimus apud Apostolum: Dei, inquit,
agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Et
Dominus, Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, et Pater
meus agricola (Joan. XV, 1, 5). Colit te ergo Deus, ut sis
fructuosus; et colis Deum, ut sis fructuosus. Tibi bonum est quod
te colit Deus; tibi bonum est quod colis Deum. Cultor Deus si
recedat ab homine, desertus fit homo; cultor homo si recedat a Deo,
desertus fit ipse homo. Nec crescit Deus accedente te, nec decrescit
discedente te. Ergo erit ipse possessio nostra, ut nos pascat; et
erimus possessio ejus, ut nos regat.
12. [vers. 6.] Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quis est
iste Dominus Deus ipsius? Attendite, fratres. Multi enim habent
multos deos, et dicunt eos dominos suos et deos suos. Sed dicit
Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in
terra; quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus
Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per
quem omnia (I Cor. VIII, 5 et 6). Ergo sit ipse spes tua,
Dominus Deus tuus; in illo sit spes tua. In domino deo suo est spes
etiam illius qui colit Saturnum; in domino deo ipsius est spes, qui
colit Martem, qui colit Neptunum, qui colit Mercurium: plus addo,
qui colit ventrem, de quibus dictum est, Quorum deus venter est
(Philipp. III, 19). Ergo ille illius deus, atque ille
illius. Quis hujus beati? Quia spes ipsius in Domino Deo ipsius.
Sed quis est iste? Qui fecit coelunt et terram, mare et omnia quae
in eis sunt. Fratres mei, magnum Deum habemus! benedicamus nomen
sanctum ejus, quia dignatus est facere nos possessionem suam. Nondum
vides Deum, non potes amare plene quod nondum vides. Quae vides,
ipse fecit. Miraris mundum, quare non artificem mundi ? Suspicis
coelum, et exhorescis; cogitas universam terram, et contremiscis;
maris magnitudinem quando cogitatione occupas? Respice
innumerabilitatem stellarum; respice tanta genera seminum, tuntas
diversitates animalium, quidquid natat in aquis, repit in terra,
volitat in aere, circuit in coelo: omnia ista, quam magna, quam
praeclara, quam pulchra, quam stupenda! Ecce qui fecit haec omnia,
Deus tuus est. Pone ibi spem tuam, ut sis beatus: Spes illius in
Dominum Deum ipsius. Quem? Qui fecit coelum et terram, mare et
omnia quae in eis sunt. Magnum habentus Deum!
13. Attendite, fratres, magnum Deum, bonum, facientem talia.
Quid ergo hinc cogitavit Deus, ut faceret (si tamen dicendum est de
Deo, Cogitavit) coelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt?
Forte dicturus erat homo iste: Video quidem omnia magna ista: coelum
et terram, mare fecit Deus: quando me computat Deus inter ea quae
fecit? et vere ego pertineo ad curam ipsius, et modo de me cogitat
Deus, aut scit an vivam? Quid est hoc quod dicis? Non subrepat
tibi mala cogitatio in cor; de his esto de quibus paulo ante
loquebamur, Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu
sum. Sed iste alios alloquitor, nescio quos tepidos, quos
exhortatur, et quasi veretur ne desperent de se, quia ve non sunt in
computo Dei. Multorum enim tales sunt cogitationes. Sed ideo
deserunt Deum, et pergunt per quaelibet peccata, quia non credunt
curare Deum quid agant. Audi eloquia divina, noli de te desperare.
Qui curavit facere te, non curat reficere te? Nonne Deus tuus est
qui fecit coelum, et terram, et mare? Si ista sola diceret, forte
responderes tu: Deus qui fecit coelum, et terram, et mare, magnus
Deus; sed numquid cogitat de me? Ipse te fecit, diceretur tibi.
Quomodo? numquid ego sum coelum, aut ego sum terra, aut ego sum
mare? Et quidem manifestum est, nec coelum sum, nec terra sum, nec
mare sum; sed in terra sum. Vel hoc concedis mihi, quia in terra
es. Audi quia non tantum coelum et terram et mare Deus fecit: Fecit
enim coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. Si ergo
omnia quae in eis sunt, et te. Parum dico, te: passorem,
locustam, vermiculum; nihil horum non ille fecit, et cura est illi de
omnibus. Non ad praeceptum cura est; nam praeceptum soli homini
dedit. Dicit enim psalmus: Homines et jumenta salvos facies,
Domine; secundum multitudinem misericordiae tuae., Deus (Psal.
XXXV, 7, 8). Multitudinem, inquit, misericordiae tuae;
secundum hanc salvos facies homines et jumenta. Et Apostolus:
Numquid de bobus cura est Deo? Hac, De bobus cura non est Deo;
hac, Homines et jumenta salvos facies, Domine: numquid contraria
sunt ista? Quid enim ait Apostolus? Numquid de bobus pertinet ad
Deum? Ubi est praeceptum, Bovi trituranti os non infrenabis (I
Cor. IX, 9; Deut. XXV, 4); ibi de bobus non cogitavit
Deus? Itaque quosdam boves voluit significari. Non enim hoc curat
Deus monere quid agas cum bobus; habet hoc natura ipsa humana. Sic
factus est homo, ut norit consulere jumentis suis: nec inde praecepta
a Deo accepit, sed insinuatum est illi in mentem a Deo, ut possit et
sine praecepto facere; fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit
pecus, regendus est ab alio; ab eo a quo regitur, praeceptum
accepit. Ad praecepti ergo tenorem, non est de bobus cura Deo: ad
providentiam universitatis, qua creavit omnia et mundum regit,
Homines et jumenta salvos facies, Domine.
14. Intendat Charitas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi : De
Novo Testamento est, quia De bobus non pertinet ad Deum: Homines
et jumenta salvos facies, Domine, de Veteri Testamento est. Sunt
qui calumnientur, et dicant non sibi consonare ista duo Testamenta.
Ne forte aliud dicat in Vetere, aliud in Novo, et flagitet de me
sententiam de Novo talem qualis haec est, Homines et jumenta salvos
facies, Domine; quid facio? Nihil tam in capite Novi Testamenti,
quam Evangelium. In Evangelio invenio quia omnia ista pertinent ad
Deum, nemo erit jam qui contradicat. Numquid enim Apostolus
Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem et
magistrum Apostolorum. Respicite, inquit, volatilia coeli, quia
non seminant, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater
vester coelestis pascit illa (Matth. VI, 26). Ergo et praeter
hominem, animalia ista pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut
legem accipiant. Quod ergo ad dandam legem attinet, de bobus cura
Deo non est; quod autem ad creanda, pascenda, gubernanda et
regenda, omnia ad Deum pertinent. Nonne duo passeres asse veneunt
(Dominus Jesus Christus dicit), et unus ex eis non cadet in terram
sine voluntate Patris vestri? Quanto magis vos pluris estis illis?
Noli ergo dicere: Non pertineo ad Deum. Pertinet ad Deum anima
tua, pertinet ad Deum corpus tuum; quia Deus fecit et animam tuam et
corpus tuum. Dicis forte: Non me numerat Deus in magna
multitudine. Accedit ibi mirum de Evangelio: Capilli capitis vestri
omnes numerati sunt (Matth. X, 29-31).
15. [vers. 7, 8.] Ergo Deus meus est, et in illo spes mea,
qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quod
autem ad me pertinet, quid agit mecum? Qui custodit veritatem in
aeternum. Et amandum Deum commendavit, et timendum. Qui custodit
veritatem in aeternum. Quam veritatem in aeternum? quam, et in quo
custodit veritatem? Facientem judicium injuriam accipientibus.
Vindicat injuriam accipientes, fratres mei; facit illis judicium.
Quibus? Qui accipiunt injuriam, puniens omnes injuriosos. Si ergo
favebit injuriam accipientibus et puniet injuriosos, vide modo de
quorum numero esse vis. Vide, attende utrum in eis velis esse, qui
injuriam accipiunt, an in eis qui injuriam faciunt. Statim enim ad te
procedit vox apostolica, et dicit tibi, Jam quidem omnino delictum
est, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis injuriam patimini
(I Cor. VI, 7)? Corripit homines, quia non patiuntur
injuriam. Non ut patiaris molestiam te hortatur, sed ut patiaris
injuriam: non enim omnis molestia injuria est. Quidquid enim jure
pateris, non est injuria. Ne forte diceres: Et ego inter injuriam
passos numeror; nam illud in illo loco, et illud causa illa passus
sum. Vide si injuriam passus es. Latrones multa patiuntur, sed non
injuriam: scelerati, malefici, effractores, adulteri, corruptores,
omnes patiuntur multa mala, sed nulla est injuria. Aliud est pati
injuriam; aliud pati tribulationem, aut poenam, aut molestiam, aut
supplicium. Considera ubi sis, quid egeris vide, quare patiaris
vide; et ibi vides quid patiaris. Jus et injuria contraria sunt.
Jus enim est quod justum est. Neque enim omne quod jus dicitur, jus
est. Quid si aliquis condat jus iniquum? Nec jus dicendum est, si
injustum est. Illud ergo verum jus, quod etiam justum est. Vide
quid feceris, non quid patiaris. Si jus fecisti, injuriam pateris:
si injuriam fecisti, jus pateris.
16. Quare ista dixi, fratres ? Ut non se extollant haeretici,
quando forte aliquid patiuntur ex jussionibus principum terrenorum; non
se numerent inter eos qui injurias accipiunt, et dicant: Ecce
Psalmus consolatur me; ego enim Deum colo, qui judicium faciet
injuriam accipientibus. Recte quaero utrum injuriam accipias. Si jus
fecisti, injuria est quam pateris. Jus est exsufflare Christum? jus
est rebelli superbia erigere altare? jus est , parcentibus
persecutoribus tunicae Christi (Joan. XIX, 24), Ecclesiam
Christi conscindere? Porro si hoc jus non est, quidquid pro hoc
pateris, jus est. Non es ergo de his qui patiuntur injuriam. Lego
aliquid manifestius ex Evangelio: Beati, inquit, qui persecutionem
patiuntur. Exspecta: quid festinas? quid dicis, Ego sum?
Exspecta, inquam; totum legam. Audisti, Beati qui persecutionem
patiuntur; jam tibi nescio quid coeperas arrogare. Si permittis,
totum lego; vide quid sequatur. Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam (Matth. V, 10). Modo dic, Ego sum. Si
audes dicere, Ego sum; superiora quae dixi retractemus: aut, ne
longum sit, hoc unum interrogo: Si damnares unum hominem, cujus
causam nescires, auderes te dicere tenere justitiam? aut, si quid pro
hac re passus esses, injuriam nominares? Erigis te in temerarium
tribunal cordis tui, unde praecipiteris; et audes ferre sententiam de
homine cujus causam nescis! Hoc si de uno homine faceres, esses
injustus: facis hoc de toto orbe terrarum, et justus es? Fratres
charissimi, et quae est quae patitur injuriam, nisi Ecclesia
catholica quae tanta ista perpetitur? Inter tot scandala haereticorum
gemit; videt per malas suasiones et fraudes rapi de gremio suo
infirmos, parvulos pretrahi per nescio quae secreta malarum
speluncarum, rebaptizari, exsufflari in eis Christum, occidi in eis
non mortale illud suum quo homines sunt, sed illud quo in aeternum
victuri sunt. Suadetur homini dicere, Non sum christianus, et
justitia vocatur. Accessurus es ad episcopum, ait illi, vide ne
dicas te esse christianum: si enim dixeris te esse christianum, non es
accepturus; ut autem accipias, dic te non esse. Quid mones,
christiane? quid doces? Certe persecutionem pateris: quanto tu
verior persecutor! Quando Imperatores persequebantur Christianos,
minando cogebant, quod tu efficis suadendo. Persuades christiano ut
neget se esse christianum: quod tu suadendo facis, hoc persecutor
occidendo non fecit. Sub te vivit homo, qui negat se esse
christianum. Negat, et vivit? Perdidit jam vitam; cadaver tibi
loquitur. Qui percussus est gladio persecutoris, cecidit, et vivit:
cui loqueris, stat, et cecidit. Haec faciens, quidquid passus
fueris, injuria erit? Nolo tibi blandiaris: si haec injusta sunt
omnia quae facis, quidquid pateris justum erit. Cui autem facit
judicium, qui custodit veritatem in aeternum? Injuriam
accipientibus.
17. [vers. 7, 8.] Jam tu procede, et dic ratiocinationibus
illis tuis bonis, et quasi acutis et subtilibus, quia tu pascis; et
dic: Famelicus potest pascere? id est, peccator potest dare
sanctum? Famelicus potest pascere? languidus potest sanare? ligatus
potest solvere? Ista sunt veluti magna et subtilia, quibus decipiunt
imperitos. Claudat illis os psalmus iste: Dantem escam
esurientibus. Ecce nihil a te exspecto; Deus dat escam
esurientibus. Quibus esurientibus? Omnibus. Quid est, omnibus?
Omnibus animalibus, omnibus hominibus ipse dat escam; et nullam escam
servat dilectis suis? Si habent aliam famem, habent et aliam escam.
Quaeramus primo famem ipsorum, et inveniemus escam ipsorum: Beati
qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
(Ibid., 6). Famelici Dei esse debemus: ante januam conspectus
illius in orationibus mendicemus; ipse dat escam esurientibus. Quid
est quod te, haeretice, jactas quia tu solvis, tu erigis, tu
illuminas? Videlicet quia tu liberatus jam es, et tu stas, et tu
lumen es? Absit. Superius attende: Nolite confidere in principes,
et in filios hominum, a quibus non est salus. Non ipsi dant salutem.
Ergo recedant haeretici de medio. Dominus solvit compeditos;
Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; id est, eos
qui caeci sunt facit sapientes. Optime per hanc sententiam exposuit
nobis omnes superiores: ne forte cum dixisset, Dominus solvit
compeditos, ad illos compeditos referremus, qui forte propter aliquam
noxam ligantur ferro a dominis suis; quia autem dixit, Erigit
elisos, occurreret nobis aliquis, aut offendens et cadens, aut equo
lapsus. Est alius casus, sunt aliae compedes; quomodo sunt aliae
tenebrae et alia lux. In eo quod dixit, Sapientes facit caecos;
noluit dicere, Illuminat caecos, ne et hoc carnaliter intelligeres;
sicut illuminatus est a Domino, cujus oculos luto de sputo facto
inunxit, et salvum eum fecit (Joan. IX, 6, 7): ne tale
aliquid sperares, cum de spiritualibus loquitur, ostendit quamdam
lucem sapientiae, qua illuminantur caeci. Ergo quomodo illuminantur
caeci luce sapientiae, sic solvuntur compediti, sic eriguntur elisi.
Unde sumus ergo compediti? unde elisi? Corpus nostrum ornamentum
nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus. Quae sunt
compedes nostrae? Mortalitas ipsa. Audi apostolum Paulum, quia et
ipse adhuc in hac peregrinatione compeditus erat. Quanta peragravit
compeditus iste! Non illi fuerunt graves compedes; cum ipsis
compedibus toto orbi Evangelium praedicavit: spiritus charitatis
rapuit compedes, et circuivit quantum potuit. Sed tamen quid ait?
Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Quid est,
dissolvi? A compedibus mortalitatis . Et tamen misericordia adhuc
volebat esse in compedibus, propter alios compeditos, quibus
ministraret: Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos
(Philipp. I, 23, 24). Dominus ergo solvit compeditos, id
est, ex mortalibus immortales facit. Dominus erigit elisos. Quare
elisi sunt? Quia erecti erant. Quare eriguntur? Quia humiliati
sunt. Cedidit atque elisus est Adam: ille cecidit, Christus
descendit. Quare descendit qui non cecidit, nisi ut levaretur qui
cecidit? Dominus sapientes facit caecos; Dominus diligit justos.
Ideo facit judicium injuriam accipientibus.
18. [vers. 9.] Et qui sunt ipsi justi? modo quatenus justi?
Quemadmodum habes, Dominus custodit proselytos. Proselyti, advenae
sunt. Omnis Ecclesia Gentium, proselyta est. Adventitia enim est
ad patres, non de carne eorum nata, sed imitando filia . Dominus
tamen custodit, non aliquis homo. Orphanum et viduam suscipiet.
Nemo putet quasi pupillum propter haereditatem, aut viduam propter
nescio quod negotium suum. Equidem et istis Deus opitulatur, et in
omnibus officiis generis humani bonum opus facit, qui pupillo consulit
, qui viduam non deserit: sed secundum quemdam modum omnes pupilli
sumus, absente patre, non mortuo. Pupillus enim secundum homines,
mortuo patre fit. Et si verum quaeratis, fratres, quia anima non
moritur, vivunt parentes nostri; et magis absentibus patribus sunt
pupilli, qui pupilli sunt: si mali fuerint, in poenis vivunt ; si
boni fuerint, in requie vivunt: omnia integra sunt Creatori. Tamen
nos quamdiu sumus in corpore hoc, et peregrinationis locum incolimus,
absens est Pater noster, ad quem clamamus, Pater noster, qui es in
coelis (Matth. VI, 9). Ideo Ecclesia vidua, quasi absente
sponso, absente viro. Veniet ille, qui illam modo protegit, non
visus, sed desideratus. Magno enim desiderio rapimur, et amore ejus
quem non videmus , desideramus. Inhaerebimus amplexibus visi, si
nondum visi fide detinemur. Ergo et pupillum et viduam quid voluit
intelligi, fratres? Destitutos omni ope et auxilio. Destituta anima
in saeculo, ipsa sibi speret adjutorium Dei. Quidquid hic habueris,
aurum habeas ; praesumpsisti inde? Jam non es proselytus, non es
orphanus, non in vidua numeraris. Amicum habes: si de illo
praesumpseris, et Deum dimiseris, non es destitutus. Habes haec
omnia; non inde praesumis, non inde superbis? Pupillus Dei es, et
vidua Dei. Suscipit ergo destitutos; hoc dixit: suscipit pupillum,
suscipit et viduam.
19. Et viam peccatorum exterminabit. Quae est via peccatorum?
Irridere ista quae dicimus. Quis pupillus? quae vidua? Quod regnum
coelorum? et quae poena inferorum? Fabellae istae Christianorum
sunt. Ad quod video, ad hoc vivam: Manducemus et bibamus, cras
enim moriemur. Vide ne tales aliquid persuadeant: ne per aurem in cor
intrent, spinas inveniant in auribus tuis; qui coeperit sic intrare,
punctus abscedat. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I
Cor. XV, 32, 33). Sed forte hic dicturus es: Quare ergo
felices sunt? Ecce nec Deum colunt, et omnia mala quotidie
committunt; abundant rebus his quibus ego egens laboro. Noli zelari
in peccatores. Quid accipiant, vides; quid illis servetur, non
vides? Et unde, inquit, video quod non videtur? Omnino habet
oculos fides; et majores oculos, et potentiores et fortiores. Hi
oculi neminem deceperunt; hi oculi sint semper in Dominum, ut et ipse
evellat de his laqueis pedes tuos (Psal. XXIV, 15). Via
peccatorum placet tibi, quia lata est, et multi per illam ambulant;
latitudinem ejus vides, finem ejus non vides. Ecce ubi finitur,
praecipitium est; ubi finitur, profunditas quaedam barathri est:
laetantes, exspatiantes in ista via, illo fine merguntur. Sed
extendere oculos non potes, ut videas ipsum finem: crede ei qui
videt. Et quis est homo qui videt ? Forte nemo homo; sed Dominus
tuus ad te venit, ut crederes Deo. Num enim et Domino Deo tuo non
es crediturus, qui ait: Lata et spatiosa est via quae ducit ad
interitum, et multi sunt qui ingrediuntur per illam (Matth. VII,
13)? Hanc viam exterminabit Dominus; quia ipsa est via
peccatorum.
20. [vers. 10.] Et dum exterminata fuerit via peccatorum,
quid nobis restat? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34). Ad
hoc concludit Psalmus: Et viam peccatorum exterminabit. Et quid
tu? Regnabit Dominus in aeternum. Gaude, quia tibi regnabit;
gaude, quia tu eris regnum ejus. Vide enim et quid sequitur. Es
certe civis de Sion, non de Babylonia; id est, non de civitate
peritura hujus saeculi, sed de Sion ad tempus laborante et
peregrinante, in aeternum autem regnatura. Audisti ergo finem; inde
es. Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion. O Sion,
Deus tuus regnabit in aeternum: numquid sine te regnabit Deus tuus?
In generationem et generationem. Bis dixit, quia non potuit semper
dicere. Nec putes quia verbis finitis finitur aeternitas. Aeternitas
in verbo quatuor syllabis constat, in se sine fine est. Non potuit
tibi nisi sic commendari, Deus tuus regnabit in generationem et
generationem. Parum dixit: si tota die diceret, angustum esset; si
tota vita sua diceret, nonne aliquando conticesceret? Ama
aeternitatem; nullo fine regnabis , si finis tibi Christus est. cum
quo regnabis in saecula saeculorum. Amen.
|
|