|
1. [vers. 1.] Intenti audiebamus, cum psalmus praesens
cantaretur; et non omnes qui audiebamus, etiam intelligebamus.
Quanto magis ergo intente nunc audiendus est, si, ut spero et cupio,
adjuvantibus omnium audientium orationibus, si quid hic forte obscurum
est, Deo donante revelabitur; ut sit fructuosus auditus, nec inanis
redeat auditor, qui intentus adfuit cum audiret? Unde coepit? Nobis
dicitur: Laudate Dominum. Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis
nobis: et istam vocem per loca quidem singula sonantem a Lectoribus,
singillatim audiunt Ecclesiae; una vox tamen Dei super omnes non
tacet, ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum
debeamus, videte quam causam attulit: Laudate Dominum, inquit,
quoniam bonus psalmus. Haec est merces tota laudantium? Laudemus
Dominum. Quare? Quoniam bonus psalmus. Vellem ego, inquit
aliquis, laudare Dominum, si mihi aliquid pro ista laude donaret.
Quis enim laudet gratis vel hominem? Exspectant ergo aliquam mercedem
laudatores hominum; nullamne mercedem exspectare, aut petere, aut
sperare debet laudator Dei? Laudatur infirmus, et speratur de eo
aliquid; laudatur Omnipotens, et nulla merces est? An forte hoc
cupio, quod ille dare non potest? Quid homo desiderat, quod in manu
Dei non sit? Cum laudaveris hominem, forte hoc cupis quod ab illo
praestari non potest: Deum securus lauda, quem nemo potest dicere non
posse praestare quod tu poteris desiderare. Proposita ergo spe
mercedis alicujus laudare debemus Deum, non tamen daturum quidquid
cupimus. Pater est enim, et quod mali cupiunt filii, non dat.
Laudemus, et speremus, et desideremus non illud aut illud, sed quod
judicat dandum esse, quem laudamus. Ille enim novit quid nobis dari
expediat; nos autem intendamus quid nobis prosit accipere. Apostolus
ait: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII,
26). Et ipse idem apostolus Paulus sperabat sibi prodesse, si
auferretur ab eo stimulus carnis suae, angelus satanae a quo
colaphizabatur, sicut ipse confitetur et ait: Propter quod Dominum
ter rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,
7-9). Desideravit aliquid; non concessum est ad voluntatem, ut
consuleretur ad sanitatem. Hic ergo quid nobis propositum est?
Laudate, inquit, Dominum. Quare laudemus Dominum? Quoniam bonus
est psalmus. Ipse psalmus laus Domini est. Hoc ergo ait, Laudate
Dominum, quoniam bonum est laudare Dominum. Non sic praetereamus
laudare Dominum. Dictum est, et transiit; factum est, et
siluimus; laudavimus, et tacuimus; cantavimus, et conquievimus.
Imus in aliud forte agendum quod restat, et aliae actiones cum
occurrerint nobis, laudatio divina cessabit in nobis? Non sic; nam
lingua tua ad horam laudat, vita tua semper laudet. Inde ergo bonus
psalmus.
2. Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium.
Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut
cythara, et hujusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui
ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam
organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat.
Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera
tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis
aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Negotium agis, et
fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non
solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus
laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum
blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum.
Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne
taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Cum manducas
et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures
aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo:
quia hoc dicit Apostolus, Sive manducatis, sive bibitis, sive quid
facitis; omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Si
ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis
sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit
mortali et fragili ista supplementorum solatia; et cibus tuus et potus
tuus laudat Deum: si vero modum naturae debitum immoderatione
voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites; quantaslibet laudes
Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Post cibum et potum
requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec
excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum conjuge
torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries
libidinum; defer in lecto tuo conjugi tuae , quia membra Christi
estis ambo (Id. VI, 15), ambo ab illo conditi, ambo sanguine
ipsius reparati: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio
tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a
quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Si
ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum
operum psalterio; quoniam bonus psalmus. Laudas cum agis negotium,
laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis,
laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio
Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus
aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); quando nos nulla
corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis
interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris
dejicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus
nos laudatione ista in bonis operibus.
3. Propterea cum dixisset, Laudate Dominum, quoniam bonus
psalmus: Deo nostro, inquit, jucunda sit laus. Quomodo erit Deo
nostro jucunda laus? Si bene vivendo landetur. Audi quia tunc erit
illi jucunda laus. Alio loco dicitur, Non est speciosa laus in ore
peccatoris (Eccli. XV, 9). Si ergo in ore peccatoris speciosa
laus non est, jucunda non est; hoc enim jucundum, quod speciosum.
Vis ergo ut Deo tuo jucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae
obstrepere moribus malis. Deo nostro jucunda sit laus. Quid dixit?
Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus
ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas,
pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso
dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat
lingua, aliud indicat vita. Deo nostro jucunda sit laus. Potest
enim laus jucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis
et suavi voce laudantem: sed Deo nostro jucunda sit laus; cujus
aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam
laudatoris patent.
4. [vers. 2.] Quis est Deus noster cui jucunda sit laus?
Dulcescit nobis, commendat se nobis: gratias dignationi ejus.
Dignatur enim commendare se nobis, non quasi aliquid praestaturis,
sed multa ab illo potius accepturis. Quomodo ergo commendat se nobis
Deus? Audite apostolum Paulum:
inquit,
|
“dilectionem suam Deus in nobis.”
|
|
Quomodo
Audite;
ipse dicat Apostolus, ut comparetur et Psalmo:
inquit,
|
“dilectionem suam Deus in nobis.”
|
|
Quomodo
|
“commendat?
Quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus
est”
|
|
(Rom. V, 8, 9). Quid ergo servat laudatoribus, qui sic
se commendat peccatoribus? Quia ergo sic dixit Apostolus commendasse
Deum nobis dilectionem suam, ut Christus moreretur pro impiis; non
ut impii remanerent, sed ut morte justi ab injustitia sanarentur: hic
quid audis, cum dixisset, Deo nostro jucunda sit laus? Videamus si
ipsa est commendatio quam dixit Apostolus, Quia Christus pro
peccatoribus et pro impiis mortuus est. Aedificans, inquit,
Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens. Ecce
aedificans Jerusalem Dominus, colligens dispersiones populi ipsius.
Populus enim Jerusalem, populus Israel. Est Jerusalem aeterna in
coelis, ubi cives etiam Angeli sunt. Quid ergo ibi Israel? Si
hominem illum nepotem Abrahae consideres, qui dictus est et Jacob;
quomodo Angelos intelligimus Israel? Si interpretationem nominis
discutiamus, quia et ipse Jacob mutato nomine vocatus est Israel
(Gen. XXXII, 28); magis ibi nomen Israel: et utinam et
nos sequentes simus Israel. Quid enim interpretatur Israel? Videns
Deum. Omnes ergo cives illius civitatis, videndo Deum gaudent in
illa magna civitate et ampla et coelesti; spectaculum eis Deus ipse
est. Sed nos ab illa civitate peregrinamur, peccato expulsi, ne ibi
maneremus; et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Respexit
Deus peregrinationem nostram, et ille qui aedificat Jerusalem,
restituit lapsam partem. Unde restituit lapsam partem? Dispersiones
Israel colligens. Cecidit enim pars quaedam, et facta est
peregrina: hanc peregrinam misericorditer vidit Deus, et quaesivit
non quaerentes se. Unde quaesivit? quem misit ad captivitatem
nostram? Misit Redemptorem, secundum quod ait Apostolus:
Commendat Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc
peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Misit ergo ad
captivitatem nostram redemptorem Filium suum. Porta, inquit, tecum
saccum, ferto ibi pretium captivorum. Induit enim se ille
mortalitatem carnis, et ibi erat sanguis quo fuso redimeremur. Illo
sanguine collegit dispersiones Israel. Et si ille collegit olim
dispersos, quomodo satagendum est ut colligantur modo dispersi? Si
collecti sunt dispersi, ut in manu artificis ad aedificium
formarentur; quomodo colligendi sunt, qui de manu artificis
inquietudine ceciderunt? Aedificans Jerusalem Dominus. Ecce quem
laudamus, ecce cui laudem tota vita nostra debemus. Aedificans
Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.
5. [vers. 3.] Quomodo colligit? quid agit, ut colligat? Qui
sanat contritos corde. Ecce quomodo colliguntur dispersiones Israel,
ut sanentur contriti corde. Qui cor non conterunt, non sanantur.
Quid est, conterere cor? Notum sit, charissimi; fiat, ut sanari
possitis. Dictum est enim multis aliis Scripturarum locis; et maxime
illo loco, voce nostra quidam cantans, dicebat, Quoniam si voluisses
sacrificium, dedissem utique: Deo dicebat, Si voluisses
sacrificium, dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis.
Quid ergo? Sine sacrificii oblatione remanebimus? Audi quid te
velit offerre. Sequitur, et dicit:
|
“Sacrificium Deo spiritus
contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet”
|
|
(Psal. L, 18, 19).
ergo
quia illis propinquat ut sanet; sicut dicitur alio loco,
|
“Prope est
Dominus his qui obtriverunt cor”
|
|
(Psal. XXXIII, 19).
Qui obtriverunt cor? Humiles. Qui non obtriverunt cor? Superbi.
Contritum sanabitur, elidetur elatum. Ad hoc enim forte eliditur,
ut contritum sanetur. Ne velit ergo, fratres, cor nostrum esse
erectum, antequam sit rectum : male erigitur, quod non primo
corrigitur.
6. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
Sanat, inquit, contritos corde: sanat ergo humiliatos corde, sanat
confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum judicium
exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales
sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando
corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit
immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); quando nihil erit quod
ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil
quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae
illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus,
ut membra nostra justitiae serviant, non iniquitati; tamen vel
delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas.
Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere
cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo?
|
“Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem
aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum
me ducentem in lege peccati.”
|
|
Quid agis? Contere cor, confitere;
age, dic sequentia: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Hoc enim dicere, Infelix homo, jam cor conterere
est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic
ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus;
ut respondeatur tibi, Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 22-25). Quomodo autem liberabit ipsa
gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum:
inquit,
|
“mortuum est propter peccatum; spiritus
autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui
suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui
suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis”
|
|
(Id. VIII,
10, 11). Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus
fide servire Deo, et ex fide appellari justi: quoniam justus ex fide
vivit (Rom. I, 17). Quidquid autem nobis adhuc repugnat et
resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. Vivificabit
enim, inquit, et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum
ejus in vobis. Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid
ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum
possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur ?
Sanat contritos corde; sed perfecta sanitas tunc erit, quando
diximus. Nunc ergo quid? Alligat contritiones eorum. Qui curat,
inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione
justorum erit; alligat modo contritiones eorum.
7. Quae sunt alligamenta contritionum? Sicut medici alligant
fracturas. Aliquando enim; intelligat et hoc Charitas vestra, et
notum est eis qui animadverterunt, vel a medicis audierunt: aliquando
prave et distorte firmata, ut corrigant medici, frangunt, et faciunt
vulnus novum, quia mala erat sanitas prava. Sic ergo rectae sunt,
inquit Scriptura, viae Domini; sed pravicordius in illis
scandalizabitur (Oseae XIV, 10). Quid est, pravicordius?
Torticordius, tortum cor habens. Putat torta esse omnia quae
dicuntur a Deo, putat prava esse omnia quae fecit Deus, et
displicent illi omnia judicia Dei, maximeque in quibus ipse
corripitur; et sedet, et disputat quam male faciat Deus, quia non
pro ejus voluntate facit. Distortum cor, parum est quod non se
corrigit ad Deum; et Deum vult distorquere ad se. Quid ergo dicit
Deus desuper? Tortus es, aequus sum. Si tu rectus esses, sentires
aequitatem meam. Quemadmodum si in pavimento aequali poneres distortum
lignum, non collocaretur, undique nutaret, undique agitaretur; quod
non loci inaequalitas, sed distortio ligni facit: sicut ait
Scriptura, Quam bonus Israel Deus rectis corde (Psal.
LXXII, 1)! Quid ergo? tortum cor quomodo dirigitur? Et
tortum est, et durum: jam ergo tortum et durum frangatur,
conteratur, ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes: tu
frange, ille dirigat. Quomodo tu frangis? quomodo tu conteris?
Confitendo, puniendo peccata tua. Quid aliud significat pectorum
tunsio? Nisi forte putamus ossa nostra aliquid peccasse, cum caedimus
pectus. Sed significamus nos cor conterere, ut a Domino dirigatur.
8. Sanat ergo contritos corde, et contritum cor habentes; et
sanitas ipsius cordis tunc erit perfecta, cum et corporis reparatio
implebitur quae promissa est. Nunc interea quid facit medicus?
Alligat contritiones tuas, ut possis pervenire ad plenissimam
firmitatem , donec consolidetur quod fractum est, quod alligatum est.
Quae sunt ista alligamenta? Temporalia Sacramenta. Alligamenta
medicinalia sunt contritionis nostrae, Sacramenta interim temporalia,
quibus habemus consolationem: et ista omnia quae loquimur vobis, ipsa
quae sonant et transeunt, quidquid in Ecclesia geritur temporaliter,
alligamenta sunt contritionum. Quemadmodum enim medicus perfecta
sanitate detrahit ligaturam; sic in illa civitate Jerusalem, cum
aequales Angelis facti fuerimus, numquid putatis ibi accepturos nos
esse quod hic accipimus ? Aut ibi recitandum est nobis Evangelium,
ut fides nostra permaneat? aut imponenda est manus ab aliquo
praeposito? Ista omnia alligamenta fracturae sunt; perfecta sanitate
detrahentur: sed ad eam non perveniretur, nisi alligarentur. Sanat
ergo contritos corde, et alligat contritiones eorum.
9. [vers. 4.] Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus
eis nomina vocans. Quid magnum Deo numerare multitudinem stellarum?
Hoc et homines conati sunt: viderint utrum implere potuerint; non
tamen conarentur, nisi se impleturos esse sperarent. Illis dimittamus
quid potuerint, et quousque pervenerint: Deo autem puto non esse
magnum numerare omnes stellas. An forte numerum, ne obliviscatur,
recenset? Magnum est aliquid Deo stellas numerare, cui capilli
capitum numerati sunt (Matth. X, 30)? Manifestum est,
fratres, aliquid velle Deum intelligere nos in eo quod ait, Qui
numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis, inquit, nomina
vocans. Sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem
nostram, omnes de quibus dicit Apostolus: In quibus apparetis
tanquam luminaria in mundo. In ista, inquit, natione tortuosa et
perversa, in quibus apparetis tanquam luminaria in mundo, verbum vitae
habentes (Philipp. II, 15, 16). Ipsas stellas numerat
Deus; omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori Unigeniti
sui numeratos habet, et numerat eos. Qui indignus est, nec
numeratur: Et multi crediderunt, vel multi se qualicumque adumbrata
specie fidei, populo ejus applicuerunt; novit tamen ille quid
numeret, et quid ventilet. Nam tanta est celsitudo Evangelii, ut
fieret quod dictum est: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt
super numerum (Psal. XXXIX, 6). Sunt ergo in populis et
supernumerarii quodammodo. Quid est, supernumerarii? Plus quam ibi
futuri sunt. Intra parietes istos plures sunt, quam futuri sunt in
regno Dei, in illa Jerusalem coelesti; ipsi super numerum sunt.
Animadvertat quisque utrum luceat in tenebris, utrum iniquitate
saeculi tenebrosa non seducatur; si non fuerit seductus nec victus,
tanquam stella erit quam jam numerat Deus.
10. Et omnibus, inquit, eis nomina vocans: ibi est totum
praemium. Habemus nomina quaedam apud Deum: ut noverit Deus nomina
nostra, hoc optare debemus, hoc agere, hoc satagere, quantum
possumus, non de aliis rebus gaudere, nec de donis quibusdam
spiritualibus. Videat Charitas vestra: multa dona sunt in
Ecclesia, sicut Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur
sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii
fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum, alii dijudicatio
spirituum, id est, ut dijudicet inter bonos et malos spiritus; alii
linguarum genera, alii prophetia (I Cor. XII, 8-10).
Quanta dixit! quam multa dixit! Multi donis talibus male usi audient
in fine, Non novi vos. Et quid dicturi sunt in fine, qui audient,
Non novi vos? Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in
nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas
fecimus? In nomine tuo omnia ista. Et quid dicet eis? Nunquam novi
vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII,
22, 23). Quid est ergo, esse jam lumen coeli consolans noctem,
et quod non vincatur a nocte? Adhuc, inquit, supereminentiorem viam
vobis demonstro (I Cor. XII, 31). Si linguis hominum loquar
et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum
sonans, aut cymbalum tinniens. Quale donum est loqui linguis
Angelorum et hominum! Tamen si charitatem, inquit, non habeam,
aeramentum sum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero, inquit,
omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam,
et omnem fidem, ita ut montes transferam (quanta ista dona sunt!);
charitatem autem non habeam, inquit, nihil sum. Quale est illud
donum martyrii, et distributionis rerum suarum! Et tamen si
distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum
ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id.
XIII, 1-3). Qui ergo non habet charitatem, etsi ad tempus
habet haec dona, auferentur ei. Auferetur ei quod habet, quia
quiddam non habet: et ipsum quiddam hoc non habet, unde caetera
teneantur et ipse non pereat . Quid est illud quod modo ait Dominus:
Qui habet, addetur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur
ab eo (Matth. XIII, 12)? Qui ergo non habet, et quod habet
auferetur ab eo. Habet gratiam possidendi, sed non habet charitatem
utendi: quia ergo illud non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Propterea discipuli, ut haberent charitatem, quos volebat facere in
coelo stellas ambulantes supereminentem viam, ille qui numerat
multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans; cum redirent
discipuli quo missi erant, exsultaverunt, et dixerunt: Domine, ecce
spiritus immundi subjecti sunt nobis propter nomen tuum. Et ille qui
numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans, sciens
multos dicturos esse, Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? quibus
dicturus est in fine, Non novi vos; quia eos non numeravit in
multitudine stellarum, nec eis nomina vocavit: Nolite, inquit, in
hoc gaudere, quia spiritus vobis subjecti sunt; sed gaudete quia
nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Qui
numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.
11. [vers. 5.] Magnus Dominus noster. Impletus est gaudio,
eructavit ineffabiliter: nescio quid dicere non valebat; et cogitare
quomodo valebat? Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et
intelligentiae ejus non est numerus. Ille ipse qui numerat
multitudinem stellarum, numerari non potest: Magnus Dominus noster,
et magna virtus ejus, et intelligentiae ejus non est numerus. Quis
hoc exponat? quis digne vel cogitet quod dictum est, Et
intelligentiae ejus non est numerus? Atque utinam infundat se vobis,
et ubi nos deficimus, quia ipse potens est, ipse illustret mentes
vestras, ut sciatis quid sit, Intelligentiae ejus non est numerus.
Videtis enim, fratres; numquid est numerus arenae? Nobis non est,
Deo est: cui capilli capitis nostri numerati sunt, et arena numerata
est. Quidquid ergo infinitum mundus iste complectitur, etiamsi
homini, non tamen Deo : parum dico, Deo; Angelis numeratum est.
Intelligentiae ejus non est numerus. Excedit omnes numerarios
intelligentia ejus, numerari a nobis non potest. Ipsum numerum quis
numerat? Numero numerantur quaecumque numerantur. Si quidquid
numeratur, numero numeratur; numeri non potest esse numerus, numerari
numerus nullo pacto potest. Quid ergo est apud Deum, unde fecit
omnia, et ubi fecit omnia, cui dicitur: Omnia in mensura, et
numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? Aut quis ipsam
mensuram, et ipsum numerum, et ipsum pondus, ubi Deus omnia
disposuit, aut numerare potest, aut metiri, aut appendere? Ergo,
Intelligentiae ejus non est numerus. Conticescant humanae voces,
requiescant humanae cogitationes: ad incomprehensibilia non se
extendant quasi comprehensuri, sed tanquam participaturi; participes
enim erimus. Non hoc quod capimus erimus, nec totum capiemus: sed
participes erimus; quia dictum est de Jerusalem, cujus dispersiones
colligit, dictum est de illa quiddam magnum: Jerusalem quae
aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal.
CXXI, 3). In idipsum quid ait, nisi quod mutari non potest?
Caetera quae sunt creata, aliter et aliter possunt esse; qui autem
creavit, aliter et aliter non potest esse. Idipsum ergo ille est,
quoniam dictum est ei: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse
es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28). Igitur
si ipse idem ipse est, et mutari ex nulla parte potest; participando
ejus divinitatem erimus et nos immortales in vitam aeternam. Et hoc
nobis pignus datum est de Filio Dei, quod jam dixi Sanctitati
vestrae, ut antequam efficeremur participes immortalitatis ipsius,
fieret ipse prius particeps mortalitatis nostrae. Sicut autem ille
mortalis, non de sua substantia, sed de nostra: sic nos immortales,
non de nostra substantia, sed de ipsius. Participes ergo erimus:
nemo dubitet, Scriptura hoc dixit. Et cujus rei participes erimus,
quasi partes sint apud Deum, aut per partes dividatur Deus? Quis
ergo explicat quomodo sint participes unius simplicis multi? Non ergo
exigatis quod apte dici non posse, puto quia videtis : sed redite ad
remedium Salvatoris; conterite cor, confringatur animi duritia,
conteratur animi pertinacia, accusetur in malo, renascatur in bono.
Diriget ipse, alligabit fracturam, consolidabit sanitatem; et non
erunt jam impossibilia nobis, quae modo impossibilia sunt. Bonum est
enim ut confiteatur infirmitatem, qui vult pervenire ad divinitatem.
Intelligentiae ejus non est numerus.
12. [vers. 6.] Ideo quid debeas facere in difficultate
intelligendi, ostendit tibi, cum consequenter dicit: Suscipiens
mansuetos Dominus. Verbi gratia, non intelligis, parum intelligis,
non consequeris: honora Scripturam Dei, honora verbum Dei, etiam
non apertum; differ pietate intelligentiam. Noli protervus esse
accusare aut obscuritatem, aut quasi perversitatem Scripturae.
Perversum hic nihil est; obscurum autem aliquid est, non ut tibi
negetur, sed ut exerceat accepturum. Ergo quando obscurum est,
medicus illud fecit, ut pulses: voluit, ut exercereris in pulsando;
voluit, ut pulsanti aperiret (Matth. VII, 7). Pulsando
exerceberis; exercitatus, latior efficieris; latior factus, copies
quod donatur. Ergo noli indignari quod clausum est; mitis esto,
mansuetus esto. Noli recalcitrare adversus obscura, et dicere:
Melius diceretur, si sic diceretur. Quando enim potes tu sic dicere
aut judicare, quomodo dici expediat? Sic dictum est, quomodo dici
debuit. Non corrigat aeger medicamenta sua; novit ea medicus
modificare: ei crede, qui te curat. Ideo quid sequitur? Suscipiens
mansuetos Dominus. Noli ergo resistere adversus clausa Dei;
mansuetus esto, ut suscipiat te. Si autem resistis, audi quod
sequitur: Humilians autem peccatores usque ad terram. Multa genera
sunt peccatorum: Humilians autem peccatores usque ad terram; quos
peccatores, nisi contrarios mansuetis? Ex eo quippe quod ait,
Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad
terram; speciem quamdam peccatorum ex praedicta mansuetudine voluit
intelligi. Peccatores ergo hoc loco immites, et eos qui mansueti non
sunt, intelligimus. Quare humiliat usque ad terram? Reprehendunt
intelligibilia, terrena sensuri sunt.
13. Hoc fecit hominibus qui voluerunt irridere Legem, antequam
nossent; non enim fuerunt mansueti. Intelligat Charitas vestra.
Exstitit quaedam perditissima secta Manichaeorum; acceptas
Scripturas et lectas irrisit: reprehendere voluit quod non
intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos
illaqueavit. Sed humiliati sunt, qui hoc facere voluerunt, usque ad
terram. Non sunt permissi intelligere coelestia, terrena sapuerunt.
Quidquid audis in fabulis ipsorum, nonnisi blasphemia est, et quaedam
figmenta imaginum corporalium: quandoquidem volentes intelligere
Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra
ire non potuerunt; et tales campos lucis fecerunt in regno Dei,
qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Totum autem
hoc quod per terram carnis tangitur, terra est Deo. Habemus enim
unde videamus, unde audiamus, unde odoremus, unde gustemus, unde
tangamus. Caro ista per quinque nuntios quosdam, quos appellamus
sensus, percipit nonnisi corporalia: intelligibilia vero et
spiritualia mente capiuntur. Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum
irriserunt, quae propterea clausae erant, ut pulsantes exercerentur,
non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut
cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per
terram quid dico? Per carnem. Caro enim ista terra est, et de terra
facta est. Quidquid per oculos capis, ad terram pertinet; quidquid
per aures, quidquid per olfactum, quidquid per gustum, quidquid per
tactum, ad terram pertinet; quia per terram percipitur. Illi ergo
non valebant intelligere intelligentiam, cujus non est numerus; quia,
Intelligentiae ejus non est numerus. Reprehendentes Scripturas
mysticis quibusdam rebus salubriter tegentes intelligentiam, ut parvuli
exerceantur, et ipsa reprehensione immites facti, quod contrarium est
mansuetis, humiliati sunt usque ad terram, ut incorporalem Deum
sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi
corporaliter cogitarent.
14. [vers. 7.] Humilians ergo est Deus peccatores usque ad
terram. Quid ergo debemus facere nos, si nolumus humiliari usque ad
terram? Quia magnum est proficere usque ad intelligibilia, magnum est
proficere usque ad spiritualia, magnum est eo pervenire cor, ut
noverit esse aliquid quod non per loca extendatur, nec per tempora
varietur. Qualis est enim species sapientiae? quis illam cogitat?
Longa est? quadra est? rotunda est? modo hic et modo ibi est?
Cogitat sapientiam nescio quis in Oriente, cogitat illam alius in
Occidente: si bene illam cogitant, in tanta locorum diversitate
positi, ambobus tota praesto est. Quid est hoc? quis illud capit?
Istam substantiam, istam quamdam divinam incommutabilemque naturam
quis capit? Noli festinare, poteris capere. Audi quod sequitur:
Incipite Domino in confessione. Hinc incipe, si vis pervenire ad
intelligentiam perspicuam veritatis. Si vis a via fidei perduci ad
possessionem speciei, incipe in confessione. Te prius accusa; te
accusato, Deum lauda. Invoca quem nondum nosti, ut veniat et
sciatur: non ut ipse veniat , sed ut te ad se perducat. Quomodo ipse
venit unde nunquam discedit? Ipsa est enim perfectio sapientiae;
ubique est, et longe est a malis: ubique est, inquam, et longe est a
malis qui ubique sunt. Rogo vos, a quibus longe est quod ubique est?
Ubi putatis, nisi quia jacent in dissimilitudine sua, exterminantes
in se similitudinem Dei? Dissimiles facti recesserunt; reformati
redeant. Unde, inquit, reformabimur? quando reformabimur?
Incipite Domino in confessione. Post confessionem quid? Sequantur
bona opera. Psallite Deo nostro in cithara. Quid est, in cithara?
Quod jam exposui, sicut illud in psalterio psalmus, sic et cithara;
non solum voce, sed et opere. Psallite Deo nostro in cithara.
15. [vers. 8.] Ecce confitemini, operamini opera
misericordiae, psallite Deo nostro. Cui Deo nostro? Qui cooperit
coelum nubibus. Quid est, Qui cooperit coelum nubibus? Qui
contegit Scripturam figuris et sacramentis. Ille qui humiliat
peccatores usque ad terram, ille qui suscipit mansuetos, cooperit
coelum nubibus. Et quis videat coelum quod coopertum est nubibus?
Noli timere; audi quod sequitur: Qui cooperit coelum nubibus, qui
parat terrae pluviam. Qui cooperit coelum nubibus: expavisti, quia
non vides coelum; cum pluerit , fructificabis, et serenum videbis.
Cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam: forte hoc fecit
Dominus Deus noster. Nisi enim haberemus occasionem obscuritatis
Scripturarum, ista vobis non diceremus, quibus gaudetis. Haec ergo
fortasse pluvia est ad quam gaudetis. Exprimi vobis per linguam
nostram non posset, nisi Deus nubibus figurarum coelum Scripturarum
cooperiret. Ad hoc ergo ille cooperit coelum nubibus, ut paret terrae
pluviam. Ad hoc obscura esse voluit dicta Prophetarum, ut haberent
postea servi Dei quod interpretando influerent super aures et corda
hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis.
Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam.
16. Qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti
hominum. Ecce fructus pluviae. Qui exoriri, inquit, facit in
montibus fenum. Numquid non et in terra humili? Sed quod magnum
est, in montibus. Montes dicit excelsos saeculi: aliqua magna
dignitate praeditos, hoc loco montes accipe. Et non est mirum quia
duo minuta misit nescio quae vidua in gazophylacium (Marc. XII,
42); terra attulit fenum, terra humilis: et mons attulit.
Zacchaeus ille major publicanorum (Luc. XIX, 2-8); hoc enim
erat mirabilius, quia mons attulit fenum. Quanto enim elati sunt
homines, tanto avari sunt; et quanto in hoc saeculo majores, tanto
plus amant divitias suas. Unde ille tristis abscessit, qui consilium
vitae aeternae petebat a Domino, et appellavit eum magistrum bonum
dicens: Quid faciam ut vitam aeternam habeam? Et ille: Serva
mandata. Quae? Et dixit mandata legis. Haec omnia feci a juventute
mea. Unum, inquit, tibi deest. Vis esse perfectus? Vade, vende
omnia tua quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in
coelo; et veni, sequere me. Quid dixit Dominus? Ecce mons es,
accipe pluviam, et da fenum. Quid enim daturus es? nonne fenum?
Etenim ista omnia quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo
dantur a divitibus, quid sunt, nisi fenum? Carnalia enim sunt, et
ad tempus apparentia: sed non inde aliquid carnale conquiritur. De
rebus vilibus quid emas attende. Apostolus enim ait, ostendens fenum
esse illud, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si
vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Et audi quia
carnalia fenum sunt. Omnis caro fenum; et omnis claritas hominis ut
flos feni (Isai. XL, 6). Ergo ille tristis abscessit; et ait
Dominus: Quam difficile dives intrat in regnum coelorum! Hoc ergo
magnum, quia exoriri facit in montibus fenum. Et quomodo exoriri
facit in montibus fenum, si dives ille, audito quod res suas deberet
dare pauperibus, tristis abscessit? Quomodo postea respondit
Apostolis contristatis? Quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia
sunt (Matth. XIX, 16-26). Ergo ille exoriri facit in
montibus fenum, cui omnia facilia sunt. Nam nihil esset sterilius
durissimis montibus. Pluit ille qui facit exoriri in montibus fenum,
et herbam servituti hominum. Cui servituti? Ipsum Paulum attende:
Nos autem, inquit, servos vestros per Jesum Christum (II Cor.
IV, 5). Qui dicebat, Si nos vobis spiritualia seminavimus,
magnum est si vestra carnalia metamus? servum se dixit. Servimus enim
vobis, fratres. Nemo se nostrum dicat quasi majorem vobis esse.
Erimus majores, si fuerimus humiliores: Quicumque autem vult esse
major vestrum, Domini sententia est, erit vester servus (Matth.
XX, 26). Ergo exoriri facit in montibus fenum et herbam
servituti hominum. Paulus quidem apostolus manibus suis vivens, ipsum
fenum montium noluit accipere; voluit indigere : sed tamen montes
dabant fenum. Num quia ille noluit accipere, propterea montes dare
non deberent, ut steriles remanerent? Debetur pluviae fructus,
debetur servo cibus, sicut Dominus ait: Manducate quae ab ipsis
sunt. Et ne putarent aliquid de suo donare: Dignus est enim,
inquit, operarius mercede sua (Luc. X, 8, 7).
17. Itaque, fratres, quoniam contigit jam ex ista occasione
aliquid loqui vobis , maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a
vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum
vestrum quaereremus, et non vestras opes , sed vestram justitiam:
tamen admoneo breviter, quoniam jam multa diximus, et aliquando sermo
finiendus est; si vultis non esse steriles, ut reddatis pro pluvia
fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus
terrae sterili et spinosae ignem (Hebr. VI, 7, 8), sicut
fructuosae horreum parat); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini
exactores vestri. Christus tacitus exigit; et major est vox
tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum
dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi
recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Non tacet
ipse; audite vocem ejus. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte
exactione opus est, ut qui vobis in Evangelio serviunt, petant a
vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo
petitis, frustra petatis. Ergo estote exactores vestri, ne aliquid
illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam
forte nec coacti petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum
est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL,
2). Cum dicit, qui intelligit super egenum et pauperem, non
exspectat ut petat. Intellige super illum. Alius te quaerit
indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum est,
fratres mei: et, Omni petenti te da (Luc. VI, 30), modo
lectum est; et alio loco Scriptura dicit, Sudet eleemosyna in manu
tua, quousque invenias justum cui eam tradas. Alius est qui te
quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas
inanem; Omni enim petenti te da: sed alius est quem tu debes
quaerere; Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias justum cui
des. Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum
habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris suae,
tanquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam
Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis quid sit?
Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne
putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore auditur exactor
fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in
terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi Judae erant commissi
(Joan. XII, 6). Judam traditorem patiebatur Dominus et
furem, et in ipso ostendens ubique patientiam suam: tamen illi qui
conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis,
quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat, cui Angeli
serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare
ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent
fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo
aliquid, et deputate aliquid fixum , vel ex annuis fructibus, vel ex
quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo videris dare, et
necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non
devoveras. Exime aliquam partem reddituum tuorum. Decimas vis?
Decimas exime, quanquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei
decimas dabant: Jejuno bis in subbato, decimas do omnium quaecumque
possideo (Luc. XVIII, 12). Et quid ait Dominus? Nisi
abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Et ille super
quem debet abundare justitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam
das. Quomodo superabis eum cui non aequaris? Qui cooperit coelum
nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus
fenum, et herbam servituti hominum.
18. [vers. 9.] Et dat pecoribus escam ipsorum. Pecora ista
dicit, greges Dei. Non fraudat Deus gregem suum esca sua per
homines, quorum servituti herbam facit exoriri. Unde dicit
Apostolus: Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I
Cor. IX, 7)? Qui dat pecoribus escam ipsorum, et pullis
corvorum qui invocant eum. Hoc forte putabimus, quia corvi Deum
invocant, ut det illis escam? Ne hoc cogitetis, irrationalem animam
invocare Deum; non novit anima invocare Deum, nisi sola rationalis.
In figura accipite dictum, ne putetis, sicut impii quidam dicunt,
revolvi animas humanas ad pecora, ad canes, ad porcos, ad corvos.
Hoc a cordibus vestris excludite, et a fide vestra. Anima humana
facta est ad imaginem Dei (Gen. I, 26); non dabit imaginem
suam cani et porco. Quid est ergo, Et pullis corvorum qui invocant
eum? Qui sunt pulli corvorum? Israelitae se solos justos esse
dicebant, quia Legem acceperant; caeteros omnes monium gentium
homines peccatores dicebant. Et vere omnes gentes in peccato, in
idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant; sed numquid
sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli
corvorum nos ipsi invocamus Deum. Dat pecoribus escam ipsorum, et
pullis corvorum qui invocant eum. Ipsi sunt pulli corvorum, quibus
dicit Petrus: Quia non corruptibili argento vel auro redempti estis
de supervacua vestra consuetudine a parentibus vestris tradita (I
Petr. I, 18). Proficientes enim pulli corvorum qui simulacra
colere videbantur parentum suorum, conversi sunt ad Deum. Et audis
modo pullum corvi invocantem unum Deum. Quid ergo? dimisisti patrem
tuum, dicis pullo corvi? Dimisi plane: ille enim corvus non invocans
Deum, ego pullus corvi invoco Deum. Et pullis corvorum qui invocant
eum.
19. [vers. 10.] Non in potentatu equi voluntatem habebit.
Potentatus equi est superbia. Videtur enim equus veluti ad suggestum
hominis accommodatus, ut altior incedat. Et revera est in eo cervix,
indicans quamdam superbiam. Non se extollant homines in suis
dignitatibus, non se sublimes putent honoribus; caveant ne equo
indomito praecipitentur. Vide enim quid dictum est in alio psalmo:
Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei
nostri magnificabimur. Hoc est, illi in honoribus temporalibus, nos
in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Propterea illis quid
accidit? Videte quid sequitur: Illis obligati sunt pedes, et
ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX,
8, 9). Non in potentatu equi voluntatem habebit; nec in
tabernaculis viri bene sentiet. In tabernaculis, inquit, viri. Est
enim tabernaculum Domini, ipsa sancta Ecclesia toto orbe diffusa.
Haeretici dividentes se ab Ecclesiae tabernaculis, sibi tabernacula
posuerunt: non in ipsis tabernaculis viri bene sentiet Deus. Sed
pullum corvorum attende dicentem: Elegi abjici in domo Domini, magis
quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII,
11). Etenim si alicui bono, pio, confitenti infirmitatem suam,
pullo corvi invocanti Deum, contingit forte in Ecclesia carere honore
temporali; non it extra Ecclesiam, non sibi facit extra Ecclesiam
tabernaculum, in quo non bene sentiat Deus: sed quid dicit? Elegi
abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum. Nec in tabernaculis viri bene sentiet.
20. [vers. 11.] Sed quid adjungit? Bene sentiet Dominus in
timentibus eum, et in his qui sperant in misericordia ejus. Bene
sentit Dominus in timentibus eum: sed numquid sic timetur Deus,
quomodo et latro? Nam et latro timetur, et bestia timetur, et homo
injustus et potens multum timetur. Bene sentiet Dominus in timentibus
eum: sed quomodo timentibus eum? Et in his qui sperant in
misericordia ejus. Ecce timuit eum Judas traditor Christi, sed non
speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod
tradiderit Dominum, et dixit: Peccavi, quia tradidi sanguinem
justum. Bene quidem timuisti; sed si sperares in misericordia ejus
quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit.
(Matth. XXVII, 4, 5). Ergo sic time Dominum, ut speres
in misericordia ejus. Si times latronem, ab alio speras auxilium,
non ab eo quem times: poscis auxilium ab eo quem non times, adversus
eum quem times. Si sic times Deum, et ideo times Deum quia peccator
es, a quo accepturus es auxilium adversus Deum? Quo iturus es? quid
facturus? Vis ab illo fugere? Ad ipsum fuge. Vis fugere ab irato?
Fuge ad placatum. Placabis autem eum, si speres in misericordia
ipsius; atque ita de caetero peccare caveas, ut de praeteritis
depreceris, ut tibi dimittantur a Domino, cui est honor et imperium
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|