|
1. Meminit Charitas vestra de psalmo quem modo cantavimus, in
hodiernum diem nos distulisse sermonem. Ipse enim erat, et die
dominico lectus est, et tractandus ipse susceptus. Sed quia
evangelica lectione tunc permoti, prae magnitudine timoris nostri et
vestrae utilitatis immorati sumus in eo quod nobis Dominus diem
novissimum commendavit, cautosque nos et vigilantes exspectare voluit
adventum suum; terrens etiam exemplo, ne damnet judicio; sic futurum
dicens adventum filii hominis, sicut in diebus Noe: manducabant et
bibebant, emebant, vendebant, nubebant, uxores ducebant, donec
introiret Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes
(Matth. XXIV). Solliciti ergo et magno timore concussi (quis
enim si credit, non timeat?), in eo sumus, quantum potuimus,
immorati, ut de vestris moribus vitaque vestra et omnium nostrum sermo
produceretur, quo possimus illum diem non solum securi exspectare, sed
etiam desiderare. Si enim amamus Christum, utique adventum ejus
desiderare debemus. Perversum enim est, et nescio utrum verum, quem
diligis timere ne veniat; orare, Adveniat regnum tuum (Id. VI,
10); et timere ne exaudiaris. Unde autem timor? quia judex
venturus est? Numquid injustus? numquid malevolus? numquid invidus?
numquid postremo ab altero exspectans nosse causam tuam; ne forte ille
quem instruxisti, vel praevaricatione te decipiat, vel minori facundia
et facultate deficiens, innocentiae tuae bonum verbis demonstrare non
possit? Nihil horum. Quis ergo venturus est? quare non gaudes?
Quis venturus est judicare te, nisi qui venit judicari propter te?
Non timeas accusatorem, de quo ipse dixit: Princeps hujus mundi
missus est foras (Joan. XII, 31). Non timeas malum
advocatum; ille enim tibi modo advocatus est, qui tunc judex futurus
est. Ille erit, et tu, et causa tua; sermo causae tuae,
testimonium conscientiae tuae. Quisquis ergo futurum judicem times,
praesentem conscientiam tuam modo corrige. Parumne tibi est quod
praeterita non requiret? Sine reliquo spatio temporis tunc judicabit:
sed cum quanto spatio temporis modo praecipit? Tunc jam corrigi non
licebit: modo quis prohibet? Hoc cum vehementer commendaremus
dominico die, quia revera, quia prope hoc solum dicendum est; non
parum temporis effluxit, et coacti sumus hunc psalmum susceptum ad
tractandum, in hunc diem differre. Modo ipse praesto est; intendamus
in eum, imo in Deum qui hos sermones per misericordiam suam in
Spiritu suo dispensare dignatus est, ita ut ipse novit expedire
infirmitatibus nostris. Quis enim aeger consilium medico dare audet?
2. Cum legeretur, credo aut omnes aut multos vestrum animadvertisse
quod habeat aliquos versus ad quos aperiendos pulsandum est, maximeque
ubi ait: Qui dat nivem velut lanam, nebulam velut cinerem spargit:
qui mittit crystallum suum velut frusta panis; in faciem frigoris ejus
quis subsistet? His enim auditis, quisquis ea accipit ad litteram,
opera quidem divina cogitavit. Quis enim dat nivem, nisi Deus? et
quis nebulam spargit, nisi Deus? crystallum quis durat, nisi ipse?
Et habent haec tria similitudines congruas oppositas. Neque enim
dissimilis est lana nivi, aut cinis nebulae, aut frusta panis candidi
nitori et candori crystalli. Est enim crystallum species quaedam in
modum vitri, sed candidum est. Hoc autem genus traditur ab eis qui
noverunt; unde dubitare non debemus, quoniam fidelissima Scriptura
testimonium dicit: traditur ergo crystallum, durata per multos annos
et non resoluta nive, ita congelascere, ut resolutio non facilis sit.
Nives praeteritae hiemis facile dissolvit aestas adveniens; non enim
eis ad confirmandam duritiam accessit annositas. Ubi autem nives
multae per annos multos super invicem missae fuerint, et copia sua
violentiam aestatis evicerint, non aestatis unius, sed multarum,
praesertim in his terrae partibus, id est in aquilonia plaga, ubi nec
aestate sol perferventissimus invenitur; ipsa diuturna et annosa
duritia reddit hanc speciem quae crystallum dicitur. Intendat
Charitas vestra. Quid est ergo crystallum? Nix est glacie durata
per multos annos, ita ut a sole vel igne facile dissolvi non possit.
Hoc propterea aliquanto diutius exposuimus, quia multi ignorant: nec
illi qui hoc forte norunt, de re quam noverunt onerosum debent habere
sermonem, adhibitum non propter se, sed propter eos qui non noverunt.
Haec ergo cum audistis personante Lectore, non dubito vos diversa
cogitasse; dixisse aliquos, et verum dixisse, Magna opera Domini,
unde particula quaedam commemorata est, et ipsa terrena, et prope
omnibus annis nota, quomodo ningat Deus, quomodo nebulam spargat,
quomodo etiam crystallum solidet: alios dixisse sibi, Putasne sine
causa ista in Scripturis posita sunt, aut vere hoc totum habent quod
sonant? non nobis aliquid innuit nix ista et lana, nebula et cinis,
crystallum et panis? Sed quare sic Scriptura loqui voluit, per
quasdam quasi caligines similitudinum? quanto melius apertius
loqueretur? Quare vel quaero vel haesito, quid sibi illa verba
exigant? quare in audiendo vel laboro? quare plerumque audito psalmo
indoctus abscedo? Hoc est quod paulo ante dixi: Patere te curari;
ita sanandus es. Multum superbus et praeceps est aeger qui et medicum
monere audet, etiam hominem. Consiliumne audebit dare aeger medico?
Ubi homo aegrotat, et Deus curat, magnum pietatis et sanitatis
initium est, antequam scias quare quid dictum sit, credere ita dici
debuisse ut dictum est. Haec enim pietas facie te capacem ut quaeras
quod dictum est, et cum quaesieris invenias, et cum inveneris
gaudeas. Adsit ergo nobis apud Dominum Deum nostrum iste affectus
precum vestrarum; et si non propter nos, certe propter vos donare
dignetur quod hic absconditum latet. Modo ergo putate nos, quoniam
cujusdam spectaculi et editionis divinae diem promisimus, pronuntiatis
his versibus et nondum expositis, involutas quasdam Editoris nostri
sarcinas protulisse. Utique ad hoc involutae proferuntur, ut evolutae
exspectentur : vos autem non tantum intueri, sed et vestiri paramini.
3. Dixeramus autem die dominico, si meminit Charitas vestra, qui
adfuistis, ipsam evangelicam lectionem, quae nos diutius tenuit, ut
Psalmi expositio differretur, congruam lectam fuisse eidem psalmo.
Hoc tunc diximus, sed ostendere non valuimus, quia Psalmum
distulimus. Hodie itaque demonstranda est et ipsa congruentia. In
evangelica illa lectione territi sumus de die novissimo. Terror ille
securitatem parturit; territi enim praecavemus, praecaventes securi
erimus. Quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita
ordinata sollicitudo securitatem parit. Territi autem sumus, ne
praesentem vitam deficientem, volaticam, transitoriam, sic amemus,
quasi alia nulla sit: si enim alia nulla est, amemus hanc. Si alia
vita nulla est, feliciores nobis sunt qui ad amphitheatrum hodie
vigilarunt. Quid enim ait Apostolus? Si in hac vita tantum in
Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I
Cor. XV, 19). Est ergo alia vita. Interroget quisque
Christum in fide sua: sed dormit fides. Merito fluctuas, quia
Christus dormit in navi. Jesus enim dormiebat in navi, et navis
fluctuabat in aquis et tempestatibus multis (Matth. VIII, 24,
25). Fluctuat ergo cor, quando Christus dormit. Christus semper
vigilat: quid est ergo, Christus dormit? Fides tua dormit. Quid
adhuc dubitationis tempestate jactaris? Excita Christum, excita
fidem tuam: conspice oculis fidei vitam futuram, propter quam
credidisti, propter quam signo ejus signaris, qui propterea duxit hanc
vitam, ut tibi ostenderet quam sit contemnenda quam diligebas, et quam
sit speranda quam non credebas. Si ergo fidem excitaveris, et oculos
ejus in novissima miseris, futurumque saeculum in quo gaudebimus post
alterum Domini adventum, post judicium peractum, post traditum
sanctis regnum coelorum, si illam vitam cogitaveris, et illius vitae
negotium otiosum, de quo saepe locuti sumus, charissimi; non
fluctuabit negotium nostrum, otiosum negotium plenum solius
dulcedinis, nulla interpellatum molestia, nulla fatigatione
sauciatum, nulla nube perturbatum. Negotium nostrum quod erit?
Laudare Deum amare et laudare; laudare in amore, amare in laudibus.
Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5). Quare, nisi quia in saecula
saeculorum amabunt te? Quare, nisi quia in saecula saeculorum
videbunt te? Hoc ergo, fratres mei, quale spectaculum erit in
visione Dei? Vident homines venatorem, et delectantur: vae
miseris, si non se correxerint! Qui enim vident venatorem, et
delectantur, videbunt Salvatorem, et contristabuntur. Quid illis
miserius, quibus Salvator saluti non erit? Non ergo mirum quia illis
quibus voluptati est homo pugnans, non erit saluti Deus liberans.
Nos autem, fratres, si nos in ejus membris meminimus, si
concupiscimus, si perseveramus, videbimus et gaudebimus. Erit illa
civitas purgatis omnibus civibus suis, nullo admixto seditioso aut
turbulento: inimicus ille qui modo invidet, ne ad illam patriam
veniamus, illic cuiquam insidiari non potest; quia nec esse ibi
permittitur. Si enim modo excluditur de corde credentium, quomodo
excludetur de civitate viventium? Quid erit, fratres, quid erit,
rogo vos, esse in illa civitate, de qua loqui tantum gaudium est?
Huic futurae vitae corda praeparare debemus: quisquis ei cor
praeparaverit, totam istam contemnit; contempta ista securum facit
exspectare diem de quo exspectando Dominus terruit.
4. Cum ergo psalmus iste dicat nobis et cantet de illa vita futura,
Evangelium autem terruerit de praesenti; Psalmus facit amorem
futurae, Evangelium facit timorem praesentis. Nec de futura
delectatione tacetur in litteris Novi Testamenti, et multo magis in
eis, ubi non tanquam cum involucris quibusdam proferuntur illa quae
intelligenda sunt; sed ibi videntur aperta, ut hic intelligantur
obscura. Cum ergo diceret nobis Evangelium, Observate diem
novissimum venturum, diem adventus Filii hominis; quia illos male
inventurus est, qui modo securi sunt, ideo quia perverse securi sunt;
securi sunt enim in voluptatibus saeculi, cum deberent esse securi
domitis cupiditatibus saeculi: jam utique illi vitae nos praeparavit
Apostolus, in verbis quae tunc etiam commemoravi,
|
“De caetero,
fratres, tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tanquam
non habentes sint; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui
gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes:
et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint: praeterit enim
figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse”
|
|
(I Cor.
VII, 29-32). Qui gaudium totum suum totamque felicitatem
suam constituit in manducando, bibendo, uxorem ducendo, emendo,
vendendo, utendo mundo isto, sine sollicitudine est et talis - sed
praeter arcam: vae illi a diluvio. Quisquis autem, sive manducat,
sive bibit, sive aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit (I Cor.
X, 31): et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus, sic
flet, ut intus in spe gaudeat; et si aliqua laetitia est in rebus
saecularibus, sic gaudet, ut intus spiritualiter timeat, nec donet se
corrumpendum felicitati, nec se det adversitati frangendum (hoc est
enim flere tanquam non flentem, et gaudere tanquam non gaudentem):
quisquis et si habet uxorem, ejus infirmitati compatiens, reddit, non
exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem,
plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia
duxit: quisquis vendit quod novit quia etsi maneret, beatum non
faceret; quisquis quod emit, novit quia transiet; et de his omnibus
etsi abundantibus, etsi circumfluentibus non praesumit, facitque ex eo
quod habet, misericordiam cum eo qui non habet, ut et ipse accipiat
quod non habet , ab illo qui omnia habet: quisquis talis est, securus
exspectat diem novissimum, quia non est praeter arcam; jam inter ligna
imputribilia computatur, ex quibus arca fabricatur (Gen. VI,
14). Non ergo timeat venturum Dominum; sed speret, et
desideret: non enim veniet illi ad inferendas poenas, sed ad finiendas
molestias. Hoc autem fit desiderio illius civitatis. Quod ergo
monuit Evangelium, impletur ejus civitatis desiderio, quam Psalmus
cantat : ita congruit Evangelium huic cantico.
5. Et quam civitatem psalmus iste cantat, audiamus. Audiamus, et
cantemus; gaudium nostrum, cum hoc audimus, canticum Dei nostri
est. Non enim tantum cantamus, quando voce et labiis sonamus
canticum; est et canticum intus, quia sunt et aures cujusdam intus.
Voce cantamus, ut nos excitemus; corde cantamus, ut illi placeamus.
Aggaei et Zachariae Psalmus dicitur. Aggaeus et Zacharias
prophetae fuerunt. Erant autem prophetae isti jam in captivitate
Jerusalem illius, quae in terra portavit umbram cujusdam coelestis.
In illius ergo civitatis captivitate cum essent in Babylonia,
prophetaverunt prophetae isti reparationem Jerusalem, prophetaverunt
civitatem novam ex reparatione veteris, liberato populo a captivitate
(I Esdrae V, 1; et VI, 14). Agnoscimus et istam
captivitatem, si vere agnoscimus nostram peregrinationem. In hoc enim
mundo, in his tribulationibus saeculi, in hac turba multiplici
scandalorum, quodam modo in captivitate gemimus; sed erigemur:
praenuntiatur civitas nostra nova futura aequalis. Nam et post istorum
prophetationem, et visibiliter contigit, ut totum explicaretur quod ad
persolvendam imaginem pertinebat. Reparata est Jerusalem post
septuaginta annos captivitatis. Sic Jeremias propheta septuaginta
annis , septenario illo numero omnem volubilitatem hujus temporis
signat: septenario enim numero volvuntur dies hi, sicut nostis; iidem
abeunt, iidem redeunt. Post septuaginta ergo annos, cum prophetavit
Jeremias reparari civitatem Jerusalem (Jerem. XXV, 12; et
XXIX, 10), factum est, ut et ibi significaretur imago
futurorum: significatum est nobis post omnem istam volubilitatem
temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem
nostram jam in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione
tempus non volvitur, quia habitator ibi non labitur. Hanc cum
viderent in spiritu Prophetae; videbant illam, dicebant de ista.
Sed haec dicebant de ista, quae in illam ducerent; et illa omnia quae
fiebant secundum tempus, secundum corporales motiones, secundum actus
hominum, signa erant et praenuntiationes futurorum.
6. [vers. 12.] Audiamus jam cantari civitatem illam, et
erigamur ad eam. Multum enim nobis eam commendat Spiritus Dei,
infundens nobis amorem illius, ut ei suspiremus, et in peregrinatione
ingemiscamus, et ad illam venire desideremus. Amemus illam, et ipsum
amare ambulare est. Ecce amemus illam ex ore sancto, ex ore
prophetico et Dei Spiritu dicentis: Collauda, Jerusalem,
Dominum. In captivitate adhuc constituti, vident illos greges, imo
unum gregem omnium civium, undique collectorum ad illam civitatem;
vident gaudium massae, post trituras, post ventilationes jam missae in
horreum, nihil timentis, nihil laboris et molestiae patientis; et
adhuc hic positi, et in ipsa contritione conversantes praemittunt
gaudium spei, et anhelant in illam, quasi conjungentes corda suo
Angelis Dei, et futuro illi populo secum in gaudio permansuro.
Callauda, Jerusalem, Dominum. Quid enim factura es, o
Jerusalem? Transiet certe et labor et gemitus. Quid factura es?
aratura, seminatura, novellatura, navigatura es, negotiatura es?
Quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de
misericordia venientibus, exerceri te adhuc oportet? Considera
numerum tuum, considera undique societatem tuam: vide utrum aliquis
esuriat, cui porrigas panem; vide si aliquis sitiat, cui des calicem
aquae frigidae; vide utrum aliquis modo apud te peregrinus est, quem
hospitio recipias; vide utrum aliquis sit aeger, quem visites; vide
utrum aliquis litiget, quem concordes (Matth. XXV, 35,
36); vide utrum aliquis moriatur, quem sepelias. Quid ergo
factura es? Collauda, Jerusalem, Dominum; ecce hoc est negotium
tuum. Sicut solet in titulis scribi, Utere felix: Collauda,
Jerusalem, Dominum.
7. Estote Jerusalem: mementote de quibus dictum est, Domine, in
civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII,
20). Hi sunt qui modo gaudent talibus pompis: inter illos sunt qui
propterea hodie non venerunt, quia munus est. Cui munus est? cui
damnum? Aut unde munus? aut unde damnum? Non enim illi tantum qui
talia edunt, damno feriuntur; sed majori damno percutiuntur, qui
talia libenter intuentur. Illorum arca auro exinanitur; istorum
pectus justitiae divitiis exspoliatur. Plangunt plerique editores,
vendentes villas suas: quomodo debent plangere peccatores, perdentes
animas suas! Itane ad hoc clamavit Dominus dominico die, Vigilate,
ut hodie sic vigilaretur? Obsecro vos, o cives Jerusalem. adjuro
vos per pacem Jerusalem, per redemptorem, per structorem, per
rectorem Jerusalem, ut convertatis pro illis preces ad Deum.
Videant, sentiant quia nugantur; et multum intenti in illa spectacula
quae illis placent, aliquando et se spectent, sibique displiceant.
In multis enim jam factum gaudemus; et aliquando nos quoque ibi
sedimus, et insanivimus: et quam multos putamus ibi nunc sedere,
futuros non solum christianos, sed etiam episcopos? Ex praeteritis
futura conjicimus; ex his quae jam facta sunt, quae Deus facturus est
praenuntiamus. Vigilent preces vestrae; non gratis gemitis,
fratres. Prorsus illi qui evaserunt, deprecantes pro his qui
periclitantur, quia et ipsi fuerunt in numero periclitantium,
exaudiuntur; et abstrahet Deus a captivitate Babyloniae plebem suam,
redimet omnino et eruet, et perficietur numerus sanctorum gestantium
imaginem Dei. Non ibi erunt, quorum imaginem Deus in civitate sua
spernet, et ad nihilum rediget; quia et ipsi in civitate sua , hoc
est Babylonia, imaginem ejus ad nihilum redegerunt. Erit ille
populus laudans Dominum, quem praevidet modo Spiritus prophetiae; et
dicit ut exsultemus in spe, et desideremus ipsam rem. Collauda,
Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collauda, quia ex
multis constas; lauda, quia unum facta es. Multi, inquit
Apostolus, unum sumus in Christo Jesu (I Cor. X, 17).
Quoniam ergo multi, collaudamus; quoniam unum, laudamus. Iidem
multi qui unum; quia ille in quo unum, semper unus.
8. Quare, inquit haec Jerusalem, collaudo Dominum, et laudo
Deum meum Sion? Quae Sion, ipsa Jerusalem. Diversis causis duo
nomina. Jerusalem dicta est Visio pacis: Sion dicta est
Speculatio. Videte si aliud sonant ista nomina, nisi spectacula; ne
putent gentes se habere spectacula, et nos non habere. Aliquando,
dimisso theatro aut amphiteatro, cum coeperit ex illa cavea evomi turba
perditorum, aliquando tenentes in animo phantasias vanitatis suae, et
memoriam suam pascentes rebus non solum inutilibus, sed et
perniciosis, gaudentes in eis tanquam in dulcibus, sed pestiferis;
vident plerumque, ut fit, transire servos Dei, cognoscunt ipso
habitu vel vestis vel capitis, vel fronte notos habent, et dicunt apud
semetipsos et secum: O miseros istos, quid perdunt! Fratres,
rogemus Dominum pro benevolentia ipsorum, quia bonum illud putant.
Bene nobis volunt: sed qui diligit iniquitatem, odit animam suam
(Psal. X, 6). Si odit animam suam, quomodo amabit animam
meam? Tamen ipsa perversa et inani et vana benevolentia, si
benevolentia dicenda est, dolent nos perdere quod amant; oremus ne
perdant quod amamus. Videte qualem Jerusalem exhortetur ad laudem,
vel potius praesentiat laudaturam. Non enim illius civitatis laudes,
tunc cum videbimus et amabimus et laudabimus, voce prophetica
exhortandae et excitandae sunt: sed propterea modo dicunt hoc
Prophetae, ut potent , quantum possunt in hac carne constituti,
futura gaudia beatorum, et eructantes in aures nostras, excitent
amorem illius civitatis. Ferveamus desiderio, non simus spiritu
pigri.
9. [vers. 13.] Sed videte qualem Jerusalem dicit laudaturam
Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis.
Collauda, inquit, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
Et quasi diceret, Unde secura laudabo? Quoniam confirmavit,
inquit, vectes portarum tuarum. Attendite, fratres mei.
Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio
non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices
habent, Confirmavit seras portarum tuarum. Attendat Charitas
vestra. Conclusam Jerusalem dicit laudare Dominum. Collauda,
Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collaudamus modo,
laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant;
multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: Et quoniam
abundavit iniquitas, ait Veritas, refrigescit charitas multorum
(Matth. XXIV, 12): propter intrantes, quos dijudicare non
possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia
nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc
area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale
aliquid futurum? Collauda enim, Jerusalem, Dominum, lauda Deum
tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum.
Confirmavit. Non dixit, Apposuit, tantum: Confirmavit vectes
portarum tuarum. Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus:
Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur;
tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum.
10. Virgines enim illae animas significant. Non enim vere quinque
erant, sed in quinque illis millia sunt. In numero illo quinario
millia intelliguntur, non feminarum tantum, sed et virorum: quia
uterque sexus dicitur femina, quia Ecclesia; et uterque sexus, hoc
est Ecclesia, dicitur virgo. Desponsavi vos uni viro, virginem
castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) Paucorum est
virginitas in carne, omnium debet esse in corde. Virginitas carnis,
corpus intactum; virginitas cordis, fides incorrupta. Ergo dicitur
virgo tota Ecclesia, et masculino genere appellatur populus Dei:
uterque sexus populus Dei, et unus populus, et unicus populus; et
una Ecclesia, et unica columba: atque in hac virginitate millia
sanctorum. Ergo quinque virgines omnes animas intraturas in regnum
Dei significant; non sine causa quinario numero, quoniam quinque sunt
corporis sensus notissimi omnibus. Per quinque enim januas intrat
aliquid per corpus ad animam: aut per oculos intrat quod concupiscas
male, aut per aures, aut per olfactum, aut per gustum, aut per
contactum. Per has quinque januas quisquis non admiserit
corruptionem, inter quinque virgines computatur. Admittuntur autem
corruptiones per illicita desideria. Quid autem liceat et non liceat,
pleni sunt libri Scripturarum. Ergo opus est ut sis in illis quinque
virginibus. Non timebis quod dictum est, Nemo intret. Dicitur enim
hoc, et fiet hoc; sed cum intraveris: nemo contra te claudet; sed te
ingresso, claudentur portae Jerusalem, et firmabuntur vectes portarum
ejus. Nam tu si esse volueris aut non virgo corde, aut, etsi virgo,
inter fatuas virgines; foris remanebis, et frustra pulsabis.
11. Quae sunt fatuae virgines? Et ipsae quinque sunt: quae, nisi
animae quae habent istam continentiam carnis, ut vitent corruptelas ab
omnibus sensibus venientes, quos sensus jam enumeravi? Vitant veluti
corruptiones venientes undique, et non in conscientia gerunt bonum suum
coram oculis Dei: sed placere inde volunt hominibus, et judicium
sequuntur alienum. Favores vulgi aucupantur; viles sibi sunt, cum
spectatoribus esse charae volunt; non eis sufficit conscientia.
Merito non portant oleum secum. Oleum autem est ipsa gloriatio,
propter nitorem et splendorem. Sed quid dicit Apostolus? Vide
virgines sapientes portantes oleum secum: Opus autem suum probet
unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero
(Gal. VI, 4). Hae sunt ergo virgines sapientes. Stultae
autem accendunt quidem lampades; videntur quidem lucere opera earum:
sed deficient, et exstinguentur; quia non de oleo interiore
pascuntur. Et dormiunt omnes tardante sponso: quia ex utroque genere
hominum obdormiscunt in mortem; et de illis fatuis, et de his
sapientibus, tardante adventu Domini, itur in mortem istam corporalem
et visibilem, quam somni loco Scripturas ponere notum est omnibus
Christianis. Cum diceret de aegrotantibus Apostolus, Propterea in
vobis, inquit, multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficienter (I
Cor. XI, 30): Dormiunt, inquit, moriuntur. Sed ecce
venturus est sponsus, et omnes surgent, sed non omnes intrabunt.
Deficient opera stultarum virginum, non habentium oleum conscientiae;
non invenient a quibus emant quod illis solebant vendere adulatores.
Ab irridentibus enim dicitur, non ab invidentibus: Ite, emite
vobis. Potierant enim stultae a sapientibus, et dixerant eis: Date
nobis oleum, quia faces nostrae exstinguuntur. Quid illae sapientes?
Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et
emite vobis. Hoc admonere erat, Quid vobis modo prosunt a quibus
emere soletis adulationem? Et cum eunt, inquit, intrarunt illae, et
clausum est ostium (Matth. XXV, 1-13). Cum eunt corde,
cum talia cogitant, dum se ab illa intentione alienant, et retro
praeterita sua recordantur, eunt quasi ad vendentes: et non inveniunt
tunc faventes, non inveniunt tunc laudantes, a quibus solebant
laudari, et quasi excitari ad bona opera, non robore bonae
conscientiae, sed incitamento linguae atienae.
12. Et illud quod dictum est, Ne forte non sufficiat nobis, magna
consideratione humilitatis dictum est. Oleum enim quod gestamus in
conscientia, judicium est nostrum de nobis ipsis, quales simus; et
difficile est ut de se quisque perfecte judicet. Fratres mei,
quantumlibet homo proficiat, quantumlibet se ad anteriora extendat, et
praeterita obliviscatur (Philipp. III, 13); si jam dicit
sibi, Bene est: procedit regula de thesauris Dei, examinat ad
liquidum; et quis gloriabitur castum se habere cor? et quis
gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Sed quid
dixit Scriptura? Judicium sine misericordia illi qui non fecit
misericordiam (Jacobi II, 13). Quantumcumque proficias,
sperabis in misericordiam. Nam si justitia sine misericordia prolata
fuerit, in quolibet quod damnet inveniet. Quae nos consolatur
Scriptura? Quae hortatur ad misericordiam faciendam, ut omnino
crebrescamus in erogando quod amplius habemus. Multa autem superflua
habemus, si nonnisi necessaria teneamus: nam si inania quaeramus,
nihil sufficit. Fratres, quaerite quod sufficit operi Dei, non quod
sufficit cupiditati vestrae. Cupiditas vestra non est opus Dei.
Forma vestra, corpus vestrum, anima vestra, hoc totum opus Dei.
Quaere quae sufficiant, et videbis quam pauca sint. Viduae
suffecerunt duo nummi ad faciendam misericordiam (Marc. XII,
42), suffecerunt duo nummi ad emendum regnum Dei. Ad vestiendos
toties venatores quid sufficit editori? Videte quia non solum pauca
sunt quae vobis sufficiant; sed nec ipse Deus multa a vobis quaerit.
Quaere quantum tibi dederit, et ex eo tollo quod sufficit: caetera
quae superflua jacent, aliorum sunt necessaria. Superflua divitum,
necessaria sunt pauperum. Res alienae possidentur, cum superflua
possidentur.
13. Faciens ergo hujusmodi misericordias, et illam praecipue quae
gratis constat, Dimitte, sicut dimittimus (Matth. VI, 12);
quo nonnisi charitatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo
et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae jam bona opera,
ut jam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in
quem facienda sit misericordia ; exspectabis securus judicium, non tam
securus de justitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu
misericordiam praerogasti. Judicium enim sine misericordia illi qui
non fecit misericordiam: superexaltat autem, inquit, misericordia
judicio. Ne putetis, fratres, quia tunc non est justus, quando
nostri miseretur, aut recedit a regula justitiae suae. Et cum
damnat, justus est; et cum miseretur, justus est. Quid enim tam
justum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam justum,
quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis (Id.
VII, 2)? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo
quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia
benedictus in saecula (Rom. IX, 5): Deus egere a te voluit;
et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi
Scripturam, Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum
collecta (Eccli. IV, 36). Erogari sibi vult Deus ex illo
quod dedit. Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod
non accepisti (I Cor. IV, 7)? Aut vero, non dico, Deo,
sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui jubet ut des.
Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona
humilitate dicis de illo oleo, Ne forte non sufficiat nobis, intras
et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: Mihi autem minimum est
ut a vobis dijudicer (Ibid., 3). Quando enim potestis dijudicare
conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio?
quantum possunt homines de alio judicare? Plus homo utique ipse de
se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis
fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae
excludentur. Nam hoc habes in Evangelio, Claudetur ostium, et
stabunt et clamabunt, Aperi nobis; et non aperietur: Quoniam
confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit, inquit, vectes
portarum tuarum: secura sta, secura lauda, sine fine lauda.
Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat
inimicus: Confirmavit vectes portarum tuarum.
14. Benedixit filios tuos in te. Non vagantur foris, non
peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur ;
intus non parturiunt, quia jam neminem pariunt. Filii sunt, sancti
sunt: isti filii sancti jam laudantes et gaudentes, parturiti et parti
sunt matre charitate, inclusi sunt colligente charitate. Audi
charitatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non
solum paternum, sed et maternum cor gerens in filios, Filii mei,
inquit, quos iterum parturio (Gal. IV, 19). Cum Paulus eos
parturiebat, charitas parturiebat: cum charitas eos parturiebat, Dei
Spiritus parturiebat; charitas enim Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 6).
Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo jam intus filii sunt,
securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia,
volarunt in aeterna; jam nihil metuunt temporale.
15. [vers. 14.] Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui
posuit fines tuos pacem. Quomodo exsultastis omnes ? Hanc amate,
fratres mei. Multum delectamur, quando clamat de cordibus vestris
pacis dilectio. Quomodo vos delectavit? Nihil dixeram, nihil
exposueram; versum pronuntiavi, et exclamastis. Quid de vobis
clamavit? Dilectio pacis. Quid ostendi oculis vestris? Unde
clamatis, si non amatis? unde amatis, si non videtis? Invisibilis
est pax. Quis est oculus quo visa est, ut amaretur? Neque enim
acclamaretur, nisi amaretur. Haec sunt spectacula quae exhibet Deus
rerum invisibilium. Quanta pulchritudine intellectus pacis corda
vestra percussit? Quid jam ego loquar de pace, aut de laude pacis?
Praevenit omnia verba mea vester affectus: non impleo ; non possum,
infirmus sum. Differamus omnes laudes pacis ad illam patriam pacis.
Ibi eam plenius laudabimus, ubi eam plenius habebimus. Inchoatam in
nobis si sic amamus, perfectam quomodo laudabimus? Ecce hoc dico, o
filii dilecti , o filii regni, o cives Jerusalem, quoniam in
Jerusalem visio pacis est; et omnes qui amant pacem, benedicuntur in
ea, et ipsi intrant cum clauduntur portae, et firmantur vectes. Hanc
quam nominatam sic amatis et diligitis, ipsam sectamini, ipsam
desiderate; ipsam in domo, ipsam in negotio, ipsam in uxoribus,
ipsam in filiis, ipsam in servis, ipsam in amicis, ipsam in inimicis
diligite.
16. Ipsa est pax quam non habent haeretici. Quid agit pax in hujus
adhuc regionis incertis, in ista peregrinatione mortalitatis nostrae;
cum adhuc nemo est alteri conspicuus, nemo videt cor alterius? quid
agit pax? De incertis non judicat, incognita non confirmat;
proclivior est ad bene credendum de homine, quam ad male suspicandum.
Non se multum dolet errare, cum bene credit etiam de malo; perniciose
autem, cum male sentit forte de bono. Nescio qualis sit : quid
perdo, si credo quia bonus est? Si incertum est, licet ut caveas,
ne forte verum sit; non tamen damnes, tanquam verum sit. Hoc pax
jubet. Quaere pacem, ait, et sequere eam (Psal. XXXIII,
15). Haeresis quod monet? Damnat incognitos, damnat totum
mundum: Periit totus mundus, nullus est Christianus, Africa
remansit. Bene judicasti. De quo tribunali dicis tu sententiam in
orbem terrarum? in quo foro ante te mundus stetit? Nolo mihi
credatur, sed nec tibi: Christo credatur, Spiritui Dei per
Prophetas credatur, Legi Moysi credatur. Quid dixit Moyses de
futuris his temporibus? Ad Abaraham dictum est: In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). An dubitas quid
sit semen Abrahae? Puto quia cum Apostolus dixerit, non dubitabis:
aut si et de Apostolo dubitabis, quare, Pax, pax; et non est pax
(Jerem. VI, 14)? Quid dicit Apostolus? Abrahae dictae sunt
promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in
multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus
(Galat. III, 16). Ecce ante millia annorum dictum est
Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quod ante millia
annorum dictum est, et ab uno creditum, modo jam videmus impletum.
Hac legimus, hac intuemur, et tu resistis de transverso veniens?
Quid dicturus? Noli credere. Cui? Spiritui Dei? Deo loquenti
ad Abraham? Et cui credo? Tibi? Non hoc dico, inquies. Non hoc
dicis? non dicis: Mihi potius crede, quam Spiritui Dei et Deo
loquenti ad Abraham? Quid ergo mihi dicis? Ille tradidit, et ille
tradidit. De Evangelio recitas hoc, de Apostolo, de Prophetis?
Discute omnes Scripturas, lege mihi hoc ex eis quibus credo; tibi
enim non credo. Unde lecturus es? Hoc mihi pater meus, ait, hoc
mihi avus meus, hoc mihi frater meus, hoc mihi episcopus meus. Sed
hoc Abrahae Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Audit
unus homo et credit, et fit in multis post multa tempora. Quando
dictum est, creditur: quando impletum est, dubitatur? Hoc ergo
dixit Moyses, dicant et Prophetae. Vide commercium emptionis
nostrae. Christus pendet in ligno; vide quanto emit, et sic videbis
quid emit. Empturus est aliquid; ipsum aliquid nondum scis. Vide,
vide quanti, et videbis quid. Sanguinem fudit, sanguine suo emit,
sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit. Quid
emptum est sanguine unici Filii Dei? Adhuc vide quanti. Propheta
dixit longe antequam fieret: Foderunt manus meas et pedes meos,
dinumeraverunt omnia ossa mea. Magnum pretium video, Christe ;
videam quid emisti: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum
universi fines terrae. In uno eodemque psalmo emptorem video, et
pretium, et possessionem. Emptor Christus est, pretium sanguis,
possessio orbis terrarum. Voces ipsas propheticas audiamus,
contradicentes litigatoribus haereticis. Ecce possessio Domini mei.
Jus lego in psalmo, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum
universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae
gentium. Et vide jurgantem, vide jus defendentem: Quoniam ipsius
est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17,
18, 28, 29). Ipse qui emit Christus, non qui apostatavit
Donatus. Adorabunt: recte, adorabunt omnes patriae gentium in
conspectu ejus. Quare recte? Quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium. Illud Moyses, hoc Prophetae, et alia multa
millia. Quis numerat testimonia de Ecclesia toto terrarum orbe
diffusa? quis numerat? Non sunt tot haereses contra Ecclesiam, quot
sunt testimonia Legis pro Ecclesia. Quae pagina non hoc sonat? quis
versus non hoc loquitur? Omnia clamant pro unitate dominica, quia
posuit fines Jerusalem pacem. Tu contra ista latras, haeretice!
Unde merito dicitur in illa civitate, quod scriptum est in
Apocalypsi, Canes foras (Apoc. XXII, 15). Tu contra ista
latras. Unde judicasti de orbe terrarum, ut dicere coeperam? quo
tribunali? Praesumptione videlicet cordis tui. Altum tribunal, sed
ruinosum. Dixit hoc Moyses, dixerunt hoc Prophetae; et nondum
credunt, qui se christianos videri volunt !
17. Torquebatur quidam dives apud inferos, desideravit aquae
stillam de digito contempti ante januam suam pauperis, quoniam urebatur
in flammis. Et cum ei non daretur, quia judicium sine misericordia
illi qui non fecit misericordiam; cum ergo ei non daretur, dixit ad
Abraham: Pater Abraham, mitte Lazarum. Habeo ibi quinque
fratres; annuntiet eis quae hic patior, ne et ipsi veniant in locum
hunc tormentorum. Et quid illi Abraham? Habent illic Moysen et
Prophetas. Et ille: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis
resurrexerit, credent. Et Abraham: Si Moysen, inquit, et
Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent
(Luc. XVI, 19, 31). De quibus dixit, Habent ibi Moysen
et Prophetas? De his utique qui adhuc vivebant, quibus adhuc tempus
correctionis largum erat, qui nondum venerant in loca illa
tormentorum. Habent ibi, inquit, quos audiant, Moysen et
Prophetas. Non credunt his, sed si quis a mortuis resurrexerit,
credent. Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis
resurrexerit, credent. Sententia Abrahae est. Abrahae sententia
ubi, et unde? De quodam excelso loco, et pleno quietis et
felicitatis, quem vidit ille, qui cruciabatur in flamma, levatis
oculis suis; quando in ejus gremio, id est in ejus secreto, vidit
pauperem feliciter exsultantem: inde prolata est ista sententia. Vide
de quo tribunali. Ibi enim habitat Deus, quia in sanctis habitat
Deus. Unde optat Apostolus et dicit, Dissolvi et esse cum
Christo, multo magis optimum (Philipp. I, 23): et latroni
illi dicitur, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII,
43). Ergo Dominus cum Abraham et in Abraham manens dixit istam
sententiam: Habent ibi Moysen et Prophetas; si illos non audiunt,
neque si aliquis a mortuis resurrexerit, credent ei. O haeretici,
habetis hic Moysen et Prophetas: adhuc vivitis, adhuc potestis
audire, adhuc licet corrigi, animositatem frenare; veritatem tenere
ad huc conceditur: disceptate vobiscum utrum audiendus sit Moyses et
Prophetae, qui fidei suae testimonia tanta exhibuerunt; cum videamus
sic currere res humanas, ut ab ipsis praedictae sunt. Quid dubitatis
adhuc credere Moysi et Prophetis? quid dubitatis audire? An forte
quaeritis resurgentem a mortuis, utrum et ipse vobis dicat de Ecclesia
sua? Quaesivit hoc dives apud inferos, aliquem mitti ex mortuis ad
fratres suos: reprehensus est quia hoc quaesivit; sufficere debuerunt
fratribus ejus Moyses et Prophetae. Ad hoc ille frustra quaesivit,
ut vos jam exemplo admoniti, ne frustra et sero quaerentes, sicut ille
torqueamini. Audiatis Moysen et Prophetas. Quid dixit Moyses?
In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quid dixerunt Prophetae?
Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Adhuc mihi dicturus es: Surgat aliquis ex mortuis; ego non credo,
nisi aliquis inde venerit, et dixerit? O Domine, gratias
misericordiae tuae: voluisti mori, ut aliquis ab inferis surgeret; et
ipse aliquis, non quicumque, sed Veritas surrexit ab inferis. Qui
verum de inferis diceret, etsi ad inferos non veniret; tamen propter
voces imperitorum malorum, ecce ipse mortuus est, ecce resurrexit ab
inferis. Quid dicis, haeretice? quid dicis? Modo te audiam,
finitae sunt omnes excusationes tuae; etsi verba diceres divitis apud
inferos constituti, surrexit a mortuis Christus: dignaris vel ipsum
audire? Ecce quod forte similis diviti mortuo vivus desiderabas,
surrexit ab inferis : non pater tuus, non avus tuus, non illi
surrexerunt qui nescio quos nomine traditionis infamaverunt. Sed ecce
non infamaverunt, verum dixerunt; vis nosse quam nihil ad me?
Audiamus simul quid dixerit qui surrexit ab inferis. Quid pluribus
immorer? Audiamus, jam aperiatur Evangelium, legatur quod factum
est tanquam fiat: ponantur ante oculos nostros gesta praeterita,
propter cavenda futura. Ecce Christus surgens a mortuis, ostendit se
discipulis suis. Nuptiae ipsius; ipse sponsus, Ecclesia sponsa.
Ecce sponsus qui dicebatur mortuus, absumptus, finitus; ecce integer
resurrexit, ecce ostenditur oculis discipulorum, ecce praebetur
contrectantibus manibus, ecce tetigerunt cicatrices, quae desperatae
sunt vulnera . Exhibuit se oculis eorum videndum, manibus
contrectandum: putant spiritum esse; desperaverunt enim de salute
sua. Exhortatur eos, confirmat in fide: Palpate, et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tangunt,
gaudent, trepidant. Et cum adhuc trepidarent prae gaudio; sic habes
scriptum. Etsi certa sunt, quae multum laeta sunt vix creduntur.
Dubitatio quaedam veluti tardius credentis, condit voluntatem tenentis
. Necesse est ut plus homo gaudeat, cum venerit quod desperaverat.
Nam ad ipsum gaudium condiendum et augendum, noluit se statim
cognosci. Tenuit visus discipulorum suorum, illorum duorum quos
invenit in via colloquentes jam in desperatione, et dicentes: Nos
autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Putaverant hoc,
jam non putabant. Jam spes cum eis non erat, et Christus cum eis
erat: sed qui se reddidit, et spem reduxit. Postea ergo dixit,
posteaquam eum illi in panis fractione cognoverunt, et obtulit se aliis
discipulis suis, cum putarent spiritum esse, Palpate et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum
adhuc prae gaudio trepidarent: Habetis hic, ait, quod manducetur?
Accepit, benedixit, manducavit, et dedit eis. Expressa est veritas
corporis, ablata est omnis suspicio falsitatis. Quid deinde? Non
sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi
et Prophetis et Psalmis de me? Et quia illi credebant Moysi et
Prophetis: verum enim erat quod dixit Abraham, Si Moysen et
Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit,
credent: quia ergo credebant Moysi et Prophetis, et non erant de
ipsis quos reprehendit Abraham, audierunt quod ait Dominus, Non
sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi
et Prophetis et Psalmis de me? Ecce qui crediderunt Moysi et
Prophetis, videte quemadmodum ex ipsorum testimonio credunt ei qui
surrexit a mortuis: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent
Scripturas; et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic
oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die.
18. Habes jam sponsum Ecclesiae. Et non hinc tacuit Moyses, non
hinc tacuerunt Prophetae, Christum resurrecturum a mortuis tertia
die; passurum, resurrecturum. Descriptus est nobis sponsus, ut non
erremus. Sed nescio qui existunt, et quia non erramus in sponso, et
ipsi videntur ea quae et nos credere de sponso, ut a membris sponsi nos
avocent, dicunt nobis: Ipse est quidem sponsus quem creditis, quem
et nos credimus: sed sponsa non est ipsa Ecclesia quam tenetis. Et
quae illa est? Pars Donati. Et hoc est quod tu dicis: hoc tu
dicis, an sponsus? Tu dicis, an Deus per Moysen? Ecce per
Moysen Ecclesiam teneo: dictum est a Moyse, In semine tuo
benedicentur omnes gentes. Tu dicis, an Spiritus Dei per
Prophetas? Ecce per Prophetas Ecclesiam teneo: dictum est per
Prophetam, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi
fines terrae. Ecce jam teneo testimonium Legis et testimonium
Prophetarum; audiamus et eum qui surrexit a mortuis. Ostendit se
sponsum, tenemus eum. Confirmavit demonstrando, exhibendo
testimonia. Hoc enim Moyses, hoc Prophetae, quia oportebat pati
Christum, et resurgere tertia die. Jam ergo quia tenemus ambo
sponsum ex ipsis verbis, et puto quia jam incipis mecum credere et his
verbis Moysi, et Prophetis; credamus et ei qui resurrexit a
mortuis. Sequatur, et dicat. O Domine, video jam sponsum
Christum; factum est: ne quis me avocet a membris sponsae tuae, et
non sis mihi caput, si ego in membris ejus non fuero; dic mihi et de
Ecclesia aliquid; quia jam de sponso ejus non dubito. Audi et de
Ecclesia. Sequitur et dicit: Praedicari in nomine ejus poenitentiam
et remissionem peccatorum. Nihil verius, praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum. Sed hoc ubi? Alii enim
dicunt, Ecce hic; alii, Ecce illic. Et quid ipse? Nolite
credere: exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dicent, Ecce
hic, et ecce illic (Matth. XXIV, 23, 24). Non enim de
ipso capite dicunt, Ecce hic, et ecce illic; notum est enim quod
Christus in coelis est: sed de Ecclesia ubi Christus est, qui ait,
Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Id.
XXVIII, 20). Sed ait Dominus: Nolite credere: qui
dicit, Ecce hic, et ecce illic, partes ostendit; ego totum emi.
Dicat mihi hoc Evangelium: dic hoc ipse ex Evangelio, quia jam
resurrexisti a mortuis, ut credant tibi qui credunt Moysi et
Prophetis; dic mihi hoc tu. Audio: Oportebat Christum pati et
resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 13-47). Quid est, haeretice? Certe cum
recitarem Moysen, cum recitarem Prophetas, distulisti ad eum qui
resurrecturus erat a mortuis: ecce resurrexit, ecce dixit; tam nullam
habet dubitationem Ecclesia Christi et uxor Christi, quam nullam
habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum
manibus discipulorum. Ecce qui resurrexit a mortuis utrumque
ostendit: ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum,
ostendit sponsam. Aut utrumque mecum crede, aut illud in damnationem
tuam credis. Quid enim quia resurrexit a mortuis, quia in eodem
corpore resurrexit? Bene, quia cicatrices ostendit; quia ut
crucifixus est, ut sepultus, ita redditus, ita demonstratus: optime
credis; audi illum loquentem in quem credis. Praedicari in nomine
ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? Per latas terras.
Si vellem illud ego dicere, jam luctans adversus haereticos, jam
pugnans, jam habens cum illis conflictum tantae quaestionis; non illud
dicerem sic contra praesentes haereticos, quomodo illud dixit ille
contra futuros. Quid vis amplius? Remissio peccatorum in Christi
nomine praedicatur. Ubi? Per omnes gentes. Unde? Incipiens ab
Jerusalem. Communica huic Ecclesiae. Quare litigamus? Coepit
enim haec Ecclesia ab Jerusalem ista terrena, ut gaudeat inde Deo in
illa Jerusalem coelesti. Ab hac enim incipit, ad illam terminat.
In illa tota Ecclesia erit, ab ista exordium fidei sumpsit.
19. Lege Actus Apostolorum, si forte mentior, quomodo ibi erant
congregati discipuli, cum veniret Spiritus sanctus; ut ostendatur
tibi quod dixit Dominus, Incipientibus ab Jerusalem; quomodo
linguis omnium locuti sunt in quos venit Spiritus sanctus (Act. I,
4-14; et II, 1-12). Quare non vis loqui omnium linguis?
Ecce ibi omnes linguae sonuerunt. Quare modo cui datur Spiritus
sanctus, non loquitur omnium linguis? Hoc enim tunc erat indicium
venientis in homines Spiritus sancti, ut linguis omnium loquerentur.
Modo quid dicturus es, haeretice? quia non datur Spiritus sanctus?
Non dico, Ubi ? Datur, an non datur? Si non datur; quid est
quod agitis, loquendo, baptizando, benedicendo? Quid est quod
agitis? Inania celebratis. Ergo datur. Si datur; quare linguis
omnium non loquuntur quibus datur? Numquid defecit donum Dei, aut
minor est fructus? Creverunt zizania, sed et triticum: Sinite
utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30). Non
dixit, Crescant zizania, decrescat frumentum; utrumque crevit.
Quare non apparet modo Spiritus sanctus in linguis omnibus? Imo vero
apparet in linguis omnibus: tunc enim nondum erat Ecclesia per
terrarum orbem diffusa, ut membra Christi in omnibus gentibus
loquerentur. Tunc implebatur in uno, quod praenuntiabatur in
omnibus. Jam totum corpus Christi loquitur omnium linguis: et quibus
nondum loquitur, loquetur. Crescet enim Ecclesia, donec occupet
omnes linguas. Quod vos deseruistis, quousque crevit! Tenete
nobiscum quousque accessit, ut nobiscum perveniatis ad quae nondum
accessit. Loquor omnium linguis, audeo tibi dicere. In corpore
Christi sum, in Ecclesia Christi sum: si corpus Christi jam omnium
linguis loquitur, et ego in omnibus linguis sum; mea est graeca, mea
est syra, mea est hebraea, mea est omnium gentium, quia in unitate
sum omnium gentium.
20. Ergo, fratres, coepit Ecclesia ab Jerusalem; iit per omnes
gentes: quid evidentius hoc testimonio Legis, Prophetarum, ipsius
Domini? Apostolorum ubique personant voces, reddentes testimonium
spei nostrae in unitate corporis Christi. Gaudete in frumentis,
tolerate zizania, gemite in tritura, suspirate in horreum. Veniet
illud tempus quo gaudebimus, confirmatis vectibus portarum Jerusalem.
Intret qui intraturus est. Qui illuc manifestus intrabit, huc fictus
non intrat. Qui autem huc fictus intrat, foris est. Foris est, et
nescit: ventilabrum probabit, vectes probabunt. Qui modo vere intus
et veraciter intus, ibi firmiter intus: qui autem hic tolerando
intus, ibi gaudendo intus. Fines enim Jerusalem pax; quia,
Posuit, inquit, fines tuos pacem. Modo desideramus pacem, quam hic
habemus in spe. Adhuc enim in nobis ipsis qualis pax? Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat.
V, 17). Ubi plena pax in uno homine? Quando erit plena in uno
homine, tunc erit plena in omnibus civibus Jerusalem. Quando erit
plena pax? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et
mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53): tunc
plena pax, tunc firma pax; nihil litigat adversus animam in homine,
non ipsa adversum se, ex quadam parte saucia; non carnis fragilitas,
non indigentia corporis, non fames, non sitis, non frigus, non
aestus, non lassitudo, non ulla inopia, non provocatio rixae, non
certe ipsa sollicita cautela et vitandi inimici et diligendi. Haec
omnia, fratres mei, litigant adversum nos; nondum est plena et
perfecta pax. Quod clamastis jamdudum nominata pace, ex desiderio
clamastis; clamor vester de siti fuit, non de saturitate: quia ibi
erit perfecta justitia, ubi perfecta pax. Modo esurimus et sitimus
justitiam. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi
saturabuntur (Matth. V, 6). Quomodo ipsi saturabuntur? Cum ad
pacem venerimus. Ideo cum dixisset, Qui posuit fines tuos pacem;
quia ibi saturitas et nulla indigentia, subdidit statim, Et adipe
frumenti satians te
21. Fratres, quoniam pax ipsa de qua loquimur, nondum est in totis
nobis, id est in unoquoque nostrum tota, adhuc forte spiritum vestrum
delectat audire: sed si nihil resistit et rebellat ex corpore,
finiemus Psalmum. Fatigatos vos nunquam sentio; tamen vereor, novit
Deus, ne oneri sim vobis aut quibusdam fratribus: et video studia
multorum exigentium de me hunc laborem et hunc sudorem, quem credo in
Domino non futurum infructuosum. Gaudeo tantam esse voluptatem in
veritate verbi Dei, ut studium vestrum bonum in bono et de bono,
vincat studium insanorum qui sunt in amphitheatro. Numquid illi si tam
diu starent, adhuc spectarent? Ergo, fratres, audiamus caetera,
quia hoc vultis. Adsit Dominus, adsit et viribus et mentibus
nostris. Qui posuit fines tuos pacem, ad illam Jerusalem dicit: et
adipe frumenti satians te. Transit fames et sitis justitiae, succedit
saturitas. Qui ibi erit adeps frumenti, nisi panis ille qui descendit
de coelo ad nos (Joan. VI, 51)? In patria ipsa quomodo
saturabit, qui in peregrinatiane sic pavit?
22. [vers. 15.] Jam modo de ipsa peregrinatione nostra
locuturus est, qua venitur ad illam Jerusalem ubi collaudabimus
Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Jerusalem, nos
Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille
qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione?
Hoc quod sequitur: Qui emittit verbum suum terrae. Ecce in terra
laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad
adipem frumenti et satietatem , nisi mitteret verbum suum terrae, qua
gravabamur; terrae, qua impediebamur a reditu? Misit verbum suum,
non deseruit etiam in eremo, pluit manna de coelo. Qui emittit verbum
suum terrae; et venit ad terras verbum ejus. Quomodo? aut quod est
verbum ejus? Usque in velocitatem currit verbum ejus. Non dixit,
Velox est verbum ejus: currit verbum ejus usque in velocitatem.
Intelligamus, fratres; non potuit eligere melius verbum. Calidus
calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox velocitate velox
fit. Quid calidius ipso calore, quo calescit quidquid fit calidum?
Quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit?
Quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter
currit? Possunt dici multa velocia, et alia magis et alia minus; et
tanto quaeque res velox est, quanto est particeps velocitatis. Illa
res magis est particeps velocitatis; ergo magis velox: aut minus
particeps velocitatis; ergo minus velox. Ipsa itaque velocitate quid
velocius? Ergo quo usque currit? Usque in velocitatem. Quantum vis
auge quod velox est verbum, et dic: Velocius est quam illud aut
illud, quam aves, quam venti, quam Angeli. Numquid aliquid horum
tantum, quanta ipsa velocitas, usque in ipsam velocitatem? Velocitas
ipsa quid est, fratres? Ubique est, non est in parte. Hoc pertinet
ad Verbum Dei, non esse in parte, ubique esse per seipsum Verbum,
ex quo Dei Virtus et Dei Sapientia est (I Cor. I, 24),
nondum assumpta carne. Si cogitemus Deum in forma Dei, Verbum
aequale Patri; ipsa est Sapientia Dei, de qua dictum est:
Attingit in fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII, 1).
Quanta velocitas! Attingit a fine usque ad finem fortiter. Sed
forte immobilitate attingit. Si immobilitate, tanquam moles aliqua
saxea impleat locum aliquem; dicitur quod attingit ejusdem loci a fine
usque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus? non habet motum
Verbum illud, et Sapientia illa stolida est? Et ubi est quod
dicitur de Sapientiae Spiritu? Cum multa dicerentur: Acutus,
inquit, mobilis, certus, incoinquinatus (Id. VII, 22).
Sic utique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis; quando hoc
tangit, illud non tangit? aut hoc tangit, illud deserit? Et ubi est
velocitas? Hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam
inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possumus; pigri sumus. Quis
ista cogitet? Et revera, fratres, quoniam dixi quomodo potui (si
tamen potui, si intellexi), et quomodo potuistis intellexistis. Sed
quid dicit Apostolus? Ei autem qui potens est facere supra quam
petimus, aut intelligimus (Ephes. III, 20). Quid hic
ostendit? Quia quotiescumque intellexerimus, non intelleximus sicuti
est. Quare hoc? Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam
(Sap. IX, 15). Ergo in terra frigidi sumus. Velocitas enim
fervens est; et omnia ferventia velociora, omnia frigida tardiora.
Nos tardi, ergo frigidi. Illa autem Sapientia currit usque in
velocitatem. Ergo ferventissima est; nec est qui se abscondat a
calore ejus (Psal. XVIII, 7).
23. [vers. 16.] Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate,
vinculo terrenae vitae hujus corruptibilis onerati, nullamne spem
habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An
vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse
praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore
nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos
nos. Jam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant
illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos
dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi
congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant,
et in ima decidunt: sic frigescente charitate decidit humana natura in
has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in
ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille nivem velut
lanam. Quid est, velut lanam? Id est, de nive quam dedit, de
istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus
est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti
praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad
tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu charitatis
(de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos
Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi
fulsit, sicut nix (Matth. XVII, 2). Fulgebat vestis
Christi, sicut nix, tanquam de illa lana jam facta erat tunica; de
qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati,
pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit
eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus
Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est
illud quod ait Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Ergo exhibeat
sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi
vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus
incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut
abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in
cruce. Qui dat nivem sicut lanam.
24. Jam si praedestinati sunt, vocandi sunt. Quos enim
praedestinavit, illos et vocavit (Rom. VIII, 30). Jam
quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo
vocantur? Audi Evangelium: Non veni vocare justos, sed peccatores
in poenitentiam (Matth. IX, 13). Incipit ergo jam
praedestinatione nivis illius cognoscere torporem suum, accusare
peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo
qui dat nivem velut lanam, propter confectum tunicae futurae; etiam
propter vocationem in poenitentiam, nebulam velut cinerem spargit.
Nebulam, inquit, velut cinerem spargit: quis? Qui dat nivem sicut
lanam. Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia quos
praedestinavit, illos et vocavit. Cinis autem ad poenitentiam
pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam
civitatibus, dicens: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia
si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in
vobis, olim, inquit, in cilicio et cinere poenitentiam egissent
(Matth. XI, 21). Ergo nebulam velut cinerem spargit. Quid
est, Nebulam velut cinerem spargit? Cum vocatur quisque ad
intelligendum Deum, et dicitur illi, Cape veritatem, incipit velle
capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam
antea non videbat. Ad hoc est ergo illa nebula, ut noveris nescire
te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud
sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula jam ante
praesumpseris scire, audies ab Apostolo: Qui se putat aliquid
scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor.
VIII, 2). Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris.
Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras
in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes,
poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Jam te
poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; jam te poeniteat secutum
te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius
beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem
spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim
poenitentes volulantur in cinere, fratres mei, tanquam similes se
contestantes, dicentes Deo suo: Cinis sum. Dixit enim quaedam
Scriptura: Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et
cinerem (Job XXX, 19). Haec est humilitas poenitentis.
Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri
incendium Sodomorum: Ego, inquit, terra et cinis sum (Gen.
XVIII, 27). Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et
sanctis viris? Nebulam ergo velut cinerem spargit: quare? Quia quos
praedestinavit, illos et vocavit, qui non venit vocare justos, sed
peccatores in poenitentiam.
25 [vers. 17, 18.] Qui mittit crystallum suum velut frusta
panis. Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum.
Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Charitati vestrae.
Quid est ergo, Mittit crystallum suum velut frusta panis? Quomodo
nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa
ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad
salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum?
Multum obduruit, multum congelavit; non jam sicut nix facile solvi
potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum,
crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi
vult? Fuerunt nimis duri, non jam nivi, sed crystallo comparandi:
et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut
pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut
numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit
unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces
et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant
veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? Multi,
inquit Apostolus, Unum corpus sumus in Christo (Rom. XII,
5): unus panis, unum corpus multi sumus, ipse dicit (I Cor.
X, 17). Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra
Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et
utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum
Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil
suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex
tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent ; ipso proposito ad
exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste, Mittit
crystallum suum sicut frusta panis. Ecce crystallum erat apostolus
Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium,
tanquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in
Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris (Act.
XXII, 3)! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum
praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant
Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non
erant. Ille qui credebat in verbis praedicantibus Christum, et
Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo
crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium
gelidus. Quomodo nitidus et candidus? Hebraeus ex Hebraeis,
secundum Legem Pharisaeus. Vide nitorem crystalli. Audi duritiam
crystalli: Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi
(Philipp. III, 5, 6). Inter lapidatores sancti Stephani
martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim
lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret (Act.
VII, 57).
26. Ergo videmus nivem, nebulam, crystallum: bonum est ut ille
spiret, et solvat. Si enim ille non spiraverit, si non ipse duritiam
glaciei hujus dissolverit, In faciem frigoris ejus quis subsistet?
In faciem frigoris ejus, cujus? Dei. Unde est ejus frigus? Ecce
deserit peccatorem, ecce non vocat, ecce non aperit sensum, ecce non
infundit gratiam: solvatur homo, si potest, glacie stultitiae. Non
potest . Quare non potest? In faciem frigoris ejus quis subsistet?
Vide ergo congelascentem illum, et dicentem: Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in
lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Ecce frigesco, ecce congelasco;
quo calore solvar, ut curram? Quis me liberabit de corpore mortis
hujus? In faciem frigoris ejus quis subsistet? Et quis seipsum
liberabit, si ille deseruerit? Et quis liberat? Gratia Dei, per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Audi
et hic gratiam Dei: Qui mittit crystallum suum sicut frusta panis:
in faciem frigoris ejus quis subsistet? Ergo desperatio est? Absit.
Sequitur enim: Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Non ergo
desperet nix, non desperet nebula, non desperet crystallum. De nive
namque tanquam de lana, conficitur tunica. Nebula illa in poenitentia
salutem invenit; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Sed
licet sint inter praedestinatos durissimi, et multo quasi tempore
congelaverint, et crystallum facti fuerint; non erunt duri
misericordiae Dei. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Quid
est, tabefaciet? Ne forte in malo intelligatis tabefaciet;
liquefaciet, dissolvet. Duri sunt enim per superbiam. Merito et
superbia stupor dicitur; quidquid enim stupidum est, frigidum est.
Rigorem passi homines quotidie dicunt, Obstupui. Ergo superbia
stupor est. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Et revera cumuli
nivis cum calefiunt , deliquescunt in humilitate. Quomodo ergo quasi
montem nivis erigit stupor, sic stultos erigit superbia. Emittet
verbum suum, et tabefaciet ea. Ecce venit illud crystallum Saulus
post caedem et lapidationem Stephani, duritia quadam stupidus in
Christum, petiit litteras a sacerdotibus, ut undique exhibeat
Christianos, anhelans caedes. Durus est iste et gelidus contra ignem
Dei. Sed quanquam esset durus, quanquam gelidus, ecce ille qui
emittet verbum suum, et tabefaciet ea, clamavit de coelo fervidus,
Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 1-4)? Una
illa voce, tanta illa duritia crystalli resoluta est. Emittet ergo
verbum suum, et tabefaciet ea. Non desperetur de crystallo; quanto
minus de nive, vel de nebula? De ipso crystallo non desperetur.
Audi vocem quamdam crystalli: Qui prius fui blasphemus, et
persecutor, et injuriosus. Sed quare solvit crystallum Deus? Ne de
se nix ipsa desperet. Ait enim, Ideo misericordiam consecutus sum,
ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem
eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13,
16). Clamat ergo Deus ad gentes: Solvi crystallum, venite
nives. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea; spirabit spiritus
ejus, et fluent aquae. Ecce crystallum et nives resolvuntur, eunt in
aquas; qui sitiunt, veniant et bibant. Saulus durus ut crystallum,
Stephanum est persecutus ad mortem; Paulus jam in aqua viva gentes
vocat ad fontem. Spirabit spiritus ejus, et fluent aquae. Spiritus
fervens: unde dictum est in alio psalmo, Converte, Domine,
captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Psal. CXXV,
4). Captiva enim Jerusalem tanquam congelaverat in Babylonia:
flat auster, solvitur rigor captivitatis, et currit in Deum fervor
charitatis. Spirabit spiritus ejus, et fluent aquae. Fiet in eos
fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14).
27. [vers. 19.] Annuntians verbum suum Jacob, justitias et
judicia sua Israel. Quas justitias? quae judicia? Quia et quidquid
hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et
crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum.
Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in
psalmo cantatur: Priusquam humiliarer, ego deliqui. Sed qui dicit,
Priusquam humiliarer, ego deliqui; ipse dicit, Bonum mihi est
quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal.
CXVIII, 67, 71). Has ergo justificationes a Deo didicit
Jacob, qui fecit ipsum Jacob luctari cum Angelo; in cujus Angeli
persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret,
invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate.
Luctatus ergo Jacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse,
rogat ut benedicatur ab eo (Gen. XXXII, 24-26). Quomodo
intelligebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter
est luctatus, et tenuit? Quia regnum coelorum vim patitur, et qui
vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12). Ergo quare
luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus?
Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus.
Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post
laborem. Ergo haec judicia sua Deus manifestavit Jacob et Israel.
Apertius dicam: id est, quia et justi qui hic sunt, labores,
pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, justo judicio
Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum;
quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest
dicere, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII,
5); qui solus dicere potuit, Ecce venit princeps hujus mundi, et
in me nihil inveniet. Et quasi diceretur ei, Quare ergo pateris?
sequitur et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei
facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Caeteri
omnes merito suo, judicio Dei, et pro justitia qui patiuntur, non
sibi arrogent, quasi passionem innocentiae , qualis in Christo erat.
Audi apostolum Petrum: Tempus est, inquit, ut judicium incipiat a
domo Domini. Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas
frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est
inchoationis judicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis
finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvus
fit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 4, 17,
18)? Annuntians verbum suum Jacob, justitias et judicia sua
Israel.
28. [vers. 20.] Non fecit sic universae genti. Nemo vos
fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc judicium Dei, quomodo
patiantur et justi et injusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in
gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi justi. Non
annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Jacob, soli Israel.
Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum
Jacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Jacob et in Israel.
Judicia sua non manifestavit eis. Quibus? Omnibus gentibus. Et
quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt
gentes, justificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Jacob?
Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam (Rom. XI,
17). Jam ad olivam pertinent; jam non debent dici gentes, sed una
gens in Christo, gens Jacob, gens Israel. Quare gens Jacob et
gens Israel? Quia Jacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae
autem quid dictum est? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc
idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Jacob (Gen. XXII, 18;
XXVI, 4; XXVIII, 14). Pertinemus ergo ad Jacob;
quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim
Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto
interpretante, Christus est: et ipse ait, Non dicit, Et seminibus
tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est
Christus (Galat. III, 16). Si unum semen, unus Jacob,
unus Israel, et omnes gentes unus in Christo. Ergo ad omnes
pertinet gentes, quod revelavit ipsi Jacob et ipsi Israel; et illi
soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in
Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt
in silvosis rami steriles et amari. Gaudeat Jacob. Quid est
Jacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Jacob (Gen.
XXVII, 36). Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut
plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). De Jacob factus
est Israel. Quid est Israel? Jam omnes audiamus, omnes Israel,
sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris,
et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel,
qui ex Jacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum.
Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Jerusalem; quia,
Posuit, inquit, fines tuos pacem. Ibi laudabimus, omnes unus in
uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.
|
|