|
1. [vers. 1.] Laudemus Dominum et in voce, et in intellectu,
et in opere bono; et sicut nos hortatur iste psalmus, cantemus ei
canticum novum. Sic enim coepit: Cantate Domino canticum novum.
Vetus homo, vetus canticum: novus homo, novum canticum. Vetus
Testamentum, vetus canticum: Novum Testamentum, novum canticum.
In Veteri Testamento promissiones sunt temporales et terrenae.
Quisquis terrena diligit, vetus canticum cantat: qui vult cantare
canticum novum, diligat aeterna. Ipsa dilectio nova est et aeterna:
ideo semper nova, quia nunquam veterascit. Nam si bene consideres,
antiquum est hoc: quomodo ergo est novum? Numquid, fratres mei,
vita aeterna modo nata est? Vita aeterna ipse Christus est, et
secundum divinitatem non modo natus est: quia, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat
in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil (Joan. I, 1-3). Si quae per ipsum facta
sunt, antiqua sunt; quid est ipse, per quem facta sunt? Quid, nisi
aeternus, et Patri coaeternus? Sed nos delapsi in peccatum,
pervenimus ad vetustatem. Nostra enim vox est in illo psalmo ubi
dicitur cum gemitu: Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal.
VI, 8). Inveteravit homo per peccatum, innovatur per gratiam.
Omnes ergo qui innovantur in Christo, ut ad vitam aeternam incipiant
pertinere, canticum novum cantant.
2. Et hoc canticum pacis est, canticum hoc charitatis est.
Quisquis se a conjunctione sanctorum separat, non cantat canticum
novum. Secutus est enim veterem animositatem, non novam charitatem.
In nova charitate quid est? Pax, vinculum sanctae societatis,
compago spiritualis, aedificium de lapidibus vivis. Ubi est hoc?
Non in uno loco, sed per universum orbem terrarum. Audi hoc de alio
psalmo: sic dicit, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino,
omnis terra (Psal. XCV, 1). Ex hoc intelligitur quia qui non
cum omni terra cantat, canticum vetus cantat, quaelibet verba de ore
ejus procedant. Quid enim attendo quid sonet, cum video quid
cogitet? Et tu, inquis, vides quid cogitet? Facta indicant. Nam
oculus in conscientiam non penetrat. Attendo quid agat, et ibi
intelligo quid cogitet. Neque enim si quisque, verbi gratia,
comprehenderit hominem in furto, in homicidio, in adulterio,
cogitationes ipsius in corde videt, sed in factis. Sunt quaedam quae
intus latent; sed sunt et multa quae procedunt in opera, et manifesta
fiunt etiam hominibus. Cum ergo essent illi qui se a compage Christi
charitatis et societate sanctae Ecclesiae separarunt, mali intus apud
se, non noverat nisi Deus. Venit tentatio; separavit illos , et
patefecit hominibus quod noverat Deus. Non enim fructus ostenditur
nisi in factis. Unde dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos
(Matth. VII, 16). Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium
vestitu se induunt, intus autem sunt lupi rapaces; et ne forte
fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait:
Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaerimus fructus charitatis,
invenimus spinas dissensionis. Ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Ergo canticum eorum vetus est: cantemus nos canticum novum. Jam
diximus, fratres, omnis terra cantat canticum novum. Qui cum omni
terra non cantat canticum novum, dicat quod vult, linguis sonet
Alleluia, dicat tota die, dicat tota nocte; non valde aures meae
inclinantur ad vocem cantantis, sed quaero mores operantis. Interrogo
enim, et dico: Quid est quod cantas? Respondet: Alleluia. Quid
est, Alleluia? Laudate Dominum. Veni, simul laudemus Dominum.
Si tu laudas Dominum et ego laudo Dominum ; quare in discordia
sumus? Charitas laudat Dominum, discordia blasphemat Dominum.
3. Et vultis jam nosse ubi cantetis canticum novum? Quae dicturus
est in ipso Psalmo, videte quomodo fiant, et ubi fiant; utrum per
omnes gentes fiant ista, an in una aliqua parte terrarum: et hinc
plenius intelligetis ad quem pertineat canticum novum. Jam quidem
manifestum est illud quod de alio psalmo commemoravi, Cantate Domino
canticum novum: Et ut ostenderet in cantico novo esse fructum
charitatis et unitatis, addidit, Cantate Domino, omnis terra.
Nemo se separet, nemo se disjungat: triticum es, ferto paleam
quousque ventiletur. De arca vis excuti? Etsi triticum esses foris
ab area, invenirent te volatitia, et colligerent te (Id. III,
12). Adde quia eo ipso quo discedis et volas, paleam te esse
indicas: et quia levis eras, venit ventus, et de sub pedibus boum
ablatus es. Qui autem triticum sunt, ferunt trituram; gaudent, quia
grana sunt, gemunt inter paleam, exspectant ventilatorem, quem
cognoscunt redemptorem. Cantate Domino canticum novum: laus ejus in
Ecclesia sanctorum. Haec est Ecclesia sanctorum, Ecclesia
frumentorum toto terrarum orbe diffusorum; per agrum Domini seminata,
quod est hic mundus, ipso Domino exponente, cum de seminante
diceret: Quia
|
“homo seminavit bonum semen in agro suo, et venit
inimicus, et superseminavit zizania; et dixerunt servi patrifamilias,
Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde hic sunt zizania?
Respondit ille, Inimicus homo hoc fecit.”
|
|
Voluerunt colligere
zizania, et compescuit illos dicens:
|
“Sinite utraque crescere usque
ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite primum
zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea: triticum autem meum
reponite in horreo.”
|
|
Postea interrogaverunt eum discipuli dicentes:
Narra nobis parabolam zizaniorum. Et ipse exponit omnia, ut nullus
homo cordi suo tribuat quod ibi intellexerit, sed Magistro coeli
exponenti. Nemo dicat: Exposuit sibi quomodo voluit. Si parabolam
prophetae exponeret Dominus, quando ipse per eos loquebatur quod
dicebant; quis auderet dicere, non sic debere exponere? Multo
magis, quando ipse exposuit quod proposuit ipse, quis audet
contradicere manifestae veritati? Cum ergo hanc parabolam Dominus
exponeret, ait, Qui autem seminat bonum semen, est Filius hominis:
se utique demonstrans. Bonum vero semen, filii sunt regni: ipsa est
Ecclesia sanctorum. Zizania autem, filii sunt maligni. Ager est
hic mundus (Matth. XIII, 24-30, 36-38). Jam
videte, fratres, quia per mundum seminatum est bonum semen, et per
mundum seminata sunt zizania. Numquid in parte triticum, et in parte
zizania? Per totum triticum, et per totum zizania. Ager Domini
mundus est, non Africa. Non quomodo terrae istae : Getulia fert
sexagenum aut centenum, et Numidia fert denum: non sic est Deo ager
suus. Ubique illi fertur fructus, et centenus, et sexagenus, et
tricenus: tu tantum vide quid velis esse, si cogitas ad Domini
fructum pertinere . Ergo Ecclesia sanctorum, Ecclesia catholica
est. Ecclesia sanctorum non est Ecclesia haereticorum. Ecclesia
sanctorum illa est quam praesignavit Deus antequam videretur; et
exhibuit, ut videretur. Ecclesia sanctorum erat antea in codicibus,
modo in gentibus: Ecclesia sanctorum antea tantummodo legebatur, nunc
et legitur, et videtur. Quando solum legebatur, credebatur: modo
videtur, et contradicitur! Laus ejus in ecclesia sanctorum.
4. [vers. 2.] Laetetur Israel in eo qui fecit eum. Quid est
Israel? Videns Deum: hoc enim interpretatur nomen Israel. Qui
videt Deum, in ipso laetetur, a quo factus est. Quid est ergo,
fratres? quia diximus nos ad Ecclesiam pertinere sanctorum, numquid
jam videmus Deum? Quomodo sumus Israel, si non videmus? Est
quaedam visio hujus temporis; erit altera visio futuri temporis: visio
quae modo est, per fidem est; visio quae futura est, per speciem
erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus?
Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga Joannem: Deus charitas est
(I Joan. IV, 16). Benedicamus nomen ejus sanctum; et
gaudeamus in Deo, si gaudemus in charitate. Quisquis habet
charitatem, utquid illum mittimus longe, ut videat Deum?
Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non
habitat, non ibi habitat Deus: si autem charitas ibi habitat, Deus
ibi habitat. Vult illum forte videre sedentem in coelo; habeat
charitatem, et in eo habitat sicut in coelo. Ergo simus Israel, et
laetemur in eo qui fecit nos: Laetetur Israel in eo qui fecit eum.
In eo qui fecit eum laetetur, non in Ario , non in Donato, non in
Caeciliano; non in Proculiano , non in Augustino: In eo laetetur
qui fecit eum. Nos, fratres, non vobis commendamus; sed commendamus
vobis Deum, quia commendamus vos Deo. Quomodo vobis Deum
commendamus? Ut diligatis eum bono vestro, non bono ipsius: quia
malo vestro eum non diligitis, non malo ipsius. Non enim minus
habebit Deus divinitatem, si homo in illum non habeat charitatem. Tu
crescis ex Deo, non ille ex te: et tamen tantum nos dilexit prior
(I Joan. IV, 19), antequam cum diligeremus, ut Filium suum
unicum mitteret mori pro nobis (Joan. III, 16). Qui fecit
nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo factus est inter
nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I,
3, 14). Ergo ipse est in quo debemus laetari. Nemo homo sibi
arroget partes ipsius ; ab ipso est laetitia quae nos facit felices:
Laetetur Israel in eo qui fecit eum.
5. Et filii Sion exsultent in rege suo. Ipse Israel, filii
Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit:
in ejus reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera
et Jerusalem vera (quia ipsa Sion, quae Jerusalem), aeterna est
in coelis, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Ipsa nos
genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte
peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in
coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc
saeculo, spes est justorum. De illa dictum est, Gloria in excelsis
Deo: de hac dictum est, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant
illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant
naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae
alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim,
suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra,
ipsas vobis recitamus.
6. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in
rege suo. Quod dixit, qui fecit eum; hoc dixit, in rege suo. Quod
audistis, Israel; id sunt, filii Sion: et quod audistis, in eo
qui fecit eum; hoc est, in rege suo. Filius Dei qui fecit nos,
factus est inter nos: et Rex noster regit nos, quia Creator noster
fecit nos. Ipse est tamen per quem facti sumus, qui est per quem nos
regimur: et ideo Christiani, quia ille Christus. Christus a
chrismate dictus est, id est, ab unctione. Reges autem ungebantur
(I Reg. X, 1; et XVI, 13) et sacerdotes (Exod.
XXX, 30): ille vero unctus est et Rex et Sacerdos. Rex
pugnavit pro nobis, Sacerdos obtulit se pro nobis. Quando pro nobis
pugnavit, quasi victus est; vere autem vicit. Crucifixus est enim,
et de cruce sua, in qua erat fixus, diabolum occidit: et inde Rex
noster. Unde autem Sacerdos? Quia se pro nobis obtulit. Date
Sacerdoti quod offerat. Quid inveniret homo quod daret mundam
victimam ? Quam victimam? Quid mundum potest efferre peccator? O
inique, o impie! quidquid attuleris immundum est, et aliquid mundum
pro te offerendum est. Quaere apud te quid offeras; non invenies.
Quaere ex te quod offeras; non delectatur arietibus, nec hircis, nec
tauris. Omnia ipsius sunt, etsi non offeras. Offer ergo illi mundum
sacrificium. Sed peccator es, impius es, sed inquinatam conscientiam
habes. Poteris forte aliquid mundum offerre, purgatus; sed ut
purgeris, aliquid pro te offerendum est. Quid ergo pro te oblaturus
es, ut munderis? Si mundatus es, poteris offerre quod mundum est.
Offerat ergo seipsum mundus sacerdos, et mundet. Hoc est quod fecit
Christus. Nihil mundum invenit in hominibus, quod offerret pro
hominibus; seipsum obtulit mundam victimam . Felix victima, vera
victima, hostia immaculata! Non ergo hoc obtulit quod nos illi
dedimus: imo hoc obtulit quod a nobis accepit, et mundum obtulit.
Carnem enim a nobis accepit, hanc obtulit. Sed unde illam accepit?
De utero virginis Mariae, ut mundam offerret pro immundis. Ipse
Rex, ipse Sacerdos; in eo laetemur.
7. [vers. 3.] Laudent nomen ejus in choro. Et chorus quid
significat? Multi noverunt chorum; et quia in civitate loquimur,
prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro
cantamus, concorditer cantemus. In choro cantantium quisquis voce
discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Si vox
inconvenienter cantantis disturbat concentum cantantium, quomodo
disturbat haeresis dissonans concentum laudantium? Chorus Christi jam
totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat .
Videamus si tantum extenditur chorus Christi. Dicit psalmus alius:
A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini (Psal.
CXII, 3). Laudent nomen ejus in choro.
8. In tympano et psalterio psallant ei. Quare assumit tympanum et
psalterium? Ut non sola vox laudet, sed et opera. Quando assumitur
tympanum et psalterium, manus concinunt voci. Sic et tu, si quando
Alleluia cantas, porrigas et panem esurienti, vestias nudum,
suscipias peregrinum; non sola vox sonat, sed et manus consonat, quia
verbis facta concordant. Assumpsisti organum, et consentiunt digiti
linguae. Et ipsum mysterium tympani et psalterii non est lacendum.
In tympano corium extenditur, in psalterio chordae extenduntur: in
utroque organo caro crucifigitur. Quam bene psallebat in tympano et
psalterio, qui dicebat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
(Galat. VI, 14)! Ipsum psalterium, velut tympanum tollere te
vult, qui amat canticum novum, qui te docet quando tibi dicit: Qui
vult esse meus discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam,
et sequatur me (Matth. XVI, 24). Non dimittat psalterium
suum, non dimittat tympanum: extendatur in ligno, et siccetur a
concupiscentia carnis. Nervi quanto plus fuerint extenti, tanto
acutius sonant. Ut ergo acute sonaret Pauli apostoli psalterium,
quid dixit? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus,
sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13,
14). Extendit se ipse; tetigit Christus, et sonavit dulcedo
veritatis. In tympano et psalterio psallant ei.
9. [vers. 4.] Quoniam benefecit Dominus in populo suo. Quid
tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam
sanguine justo delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum,
quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non
fuistis? Benefecit Dominus in populo suo, dimittendo peccata,
promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem
adjuvare, vincentem coronare: Benefecit Dominus in populo suo. Et
exaltabit mansuetos in salute . Exaltantur enim et superbi, sed non
in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi
ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se
humiliant, et Deus eos exaltat. Et exaltabit mansuetos in salute.
10. [vers. 5, 6.] Exsultabunt sancti in gloria. Aliquid
volo dicere; audite attentius de gloria sanctorum. Nemo est enim qui
non amet gloriam. Sed gloria stultorum, popularis illa quae dicitur,
habet illecebram deceptionis, ut ad laudes vanorum hominum quisque
commotus, velit sic vivere, ut praedicetur ab hominibus quibuscumque,
quomodocumque. Hinc homines insani effecti, et inflati typho, inanes
intus, foris tumidi, etiam res suas perdere volunt, donando
scenicis, histrionibus, venatoribus, aurigis. Quanta donant!
quanta impendunt! Effundunt vires, non patrimonii tantum, sed etiam
animi sui. Isti fastidiunt pauperem, quia non clamat populus, ut
pauper accipiat; clamat autem populus, ut venator accipiat. Illi
ergo ubi eis non clamatur, nolunt erogare: ubi clamatur ab insanis,
insaniunt; et fiunt omnes insani, et qui spectatur, et qui spectat,
et qui donat. Insana ista gloria reprehenditur a Domino, improbatur
ante oculos Omnipotentis. Et tamen, fratres mei, Christus sic
improperat suis, et dicit: Non a vobis accepi tantum, quantum
acceperunt venatores; et illis ut donaretis, de meo donastis: ego
autem nudus eram, et non vestistis me. Et illi: Et quando te
vidimus nudum, et non vestivimus te? Et ille: Cum uni ex minimis
meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 43-45).
Sed eum vis vestire, qui tibi placet: in quo tibi Christus
displicet? Vestire vis venatorem, quo forte victo erubescas:
Christus nunquam vincitur; et diabolum vicit, et pro te vicit, et
tibi vicit, et in te vicit. Talem victorem vestire non vis. Quare?
Quia minus clamatur, quia minus insanitur. Propterea isti qui tali
gloria delectantur, in conscientia sua nihil habent. Quomodo
exhauriunt arcas, ut vestes mittant ; sic exinaniunt ipsam
conscientiam, ut nihil ibi habeant pretiosum.
11. Sancti autem qui exsultant in gloria, quomodo exsultent, non
opus est ut nos dicamus; ipsius Psalmi audite sequentum versum:
Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Non in
theatris, non in amphitheatris, non in circis, non in nugis, non in
foris; sed, in cubilibus suis. Quid est, in cubilibus suis? In
cordibus suis. Audi apostolum Paulum exsultantem in cubili suo: Nam
gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor.
I, 12). Rursum timendum est ne quisque apud seipsum fiat sibi
placens, et quasi superbus de conscientia sua glorietur. Debet enim
quisque cum tremore exsultare (Psal. II, 11); quia donum Dei
est unde exsultat, non meritum suum. Etenim sunt multi sibi
placentes, et justos se esse arbitrantes; et procedit adversus illos
alia pagina dicens: Quis gloriabitur castum se habere cor; aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Est ergo
quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse
sinceram, noveris esse spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse
sine simulatione. Sed quoniam multa sunt adhuc forte quae possunt
offendere oculos Dei, lauda Deum qui tibi ista donavit; tunc
perficiet quod donavit. Propterea cum dixisset, Laetabuntur in
cubilibus suis; ne quasi sibi placentes viderentur, adjunxit statim,
Exsultationes Dei in faucibus eorum. Sic laetabuntur in cubilibus
suis, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed illum laudent a quo
acceperunt quod sunt, a quo vocantur ut perveniant ad id quod nondum
sunt, et a quo sperant perfectionem; cui gratias agunt, quia
inchoavit: Exsultationes Dei in faucibus eorum. Jam videte
sanctos, videte gloriam eorum, videte per universum mundum, videte
quod exsultationes Dei sint in faucibus eorum.
12. Et frameae bis acutae in manibus eorum. Framea appellatur,
quam vulgo spatham dicunt. Sunt enim gladii ex una parte acuti, ipsae
sunt machaerae. Ipsae autem frameae, ipsae et romphaeae, ipsae etiam
spathae appellantur. Magnum mysterium habet hoc genus ferramenti,
quod ex utraque parte acutum est. Ipsae frameae sunt bis acutae in
manibus eorum. Frameas bis acutas intelligimus sermonem Domini: et
una framea est; sed ideo multae dicuntur, quia multa ora sunt, et
multae linguae sanctorum. Sermo ergo Dei, gladius bis acutus
(Hebr. IV, 12). Unde bis acutus? Dicit de temporalibus,
dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit,
separat a mundo. Nonne ipse est gladius, de quo Dominus dicit: Non
veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34)?
Attende quomodo venit disjungere, quomodo venit separare. Disjungit
sanctos, disjungit impios, separat a te quod te impedit. Filius vult
servire Deo, pater non vult: venit gladius, venit sermo Dei;
dividit filium a patre. Filia vult, mater non vult; gladio
dividuntur ab invicem. Nurus vult, socrus non vult; veniat gladius
bis acutus, afferat promissionem vitae praesentis et futurae,
consolationem temporalium, aeternorum perfruitionem. Ecce gladius ex
utraque parte acutus, promittens temporalia et aeterna. In quo nos
fefellit ? Nonne Ecclesia Dei per totum mundum non erat? Ecce
est. Antea legebatur, et non videbatur: modo sicut legitur, ita
cernitur. Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem
gladii pertinet: quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii
pertinet. Habes spem futurarum rerum, habes consolationem
praesentium; noli retrahi ab eo qui vult retrahere: pater, mater,
soror, uxor sit, amicus sit, non te retrahat; et utilis tibi erit
gladius bis acutus. Utiliter te ille separat, male te tu
conglutinas. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum,
promittens aeterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta
dicuntur. Quae erant ergo frameae bis acutae in manibus eorum? Duo
Testamenta ad gladium bis acutum pertinent: Vetus Testamentum
terrena promittit, Novum aeterna. In utroque sermo Dei verax
inventus est, ut gladius bis acutus. Quare ergo in manibus, et non
in linguis? Et frameae bis acutae, inquit, in manibus eorum. In
manibus dixit, in potestate. Acceperunt ergo sermonem Dei in
potestate, ut ubi vellent dicerent, cui vellent dicerent; non
timerent potestatem, non contemnerent paupertatem. In manibus enim
habebant gladium, qua volebant, vibrabant, versabant, percutiebant:
et hoc totum erat in potestate praedicantium. Nam si non est in
manibus sermo: ne forte aliquis dicat, Quomodo sermo est gladius bis
acutus, et quomodo in manibus? si ergo sermo non est in manibus,
quare scriptum est, Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae
(Aggaei I, 1)? Numquid, fratres, sermonem suum Deus in
digitis ipsius fecit? Quid est, in manu ipsius factus est? In
potestate illi datum est praedicare sermonem Domini. Postremo
possumus etiam has manus aliter intelligere. Nam qui locuti sunt, in
lingua habuerunt sermonem Dei; qui scripserunt, in manibus: Et
frameae bis acutae in manibus eorum.
13. [vers. 7.] Jam, fratres, videtis sanctos armatos;
attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et
miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt
isti habentes in manibus frameas bis acutas? Ad faciendam vindictam in
gentibus. Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie
ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt
gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum
est, Reddite illi duplum, ad quod fecit (Apoc. XVIII, 6).
Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis
acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi
duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem
occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et
Pagani exstinguuntur , et idola franguntur. Quomodo, inquies,
Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero
paganum, non invenio; christianus est: ergo mortuus est paganus.
Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca
(Act. X, 13)? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et
Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non
invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus
est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit:
Vivo autem jam non ego; vivit autem in me Christus (Galat. II,
20). Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset
praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, ad
faciendam vindictam in gentibus. Et ne vere tu putares homines ferro
percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et
exponit: Objurgationes in populis. Objurgatio quae est?
Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare;
dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola
colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es,
qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est
faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod
faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit
compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut
vivat: Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in
gentibus, objurgationes in populis.
14. [vers. 8.] Ut alligent reges eorum in compedibus, et
nobiles eorum in vinculis ferreis. Ut faciant in eis judicium
conscriptum. Facile exposuimus quomodo de frameis cadant ut
exsurgant, separentur ut congregentur, vulnerentur ut sanentur,
moriantur ut vivant: sed quid faciemus? quomodo exponemus, Ad
alligandos reges eorum in compedibus? Reges gentium alligandi in
compedibus; et nobiles eorum in vinculis, addidit ferreis.
Adestote, ut agnoscatis quod nostis. Isti enim versus quos coepimus
exponere, obscuri sunt; sed illud quod ex illis dicturus sum, non est
novum. Jam notum est vobis; modo non discere opus habetis, sed
commemorari. Ad hoc autem voluit Deus obscure ponere quosdam versus
suos, non ut aliquid novum de illis eruatur; sed ut quod jam usitatum
erat , obscuris expositis innovetur. Novimus reges factos
christianos, novimus nobiles gentium factos christianos. Sunt
hodieque, et fuerunt , et erunt; et non cessant frameae bis acutae in
manibus sanctorum. Quomodo ergo ligatos compedibus et vinculis ferreis
intelligimus? Scit Charitas vestra et eruditio (quia in Ecclesia
nutriti estis, et soletis audire divinas lectiones), quoniam infirma
mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit
Deus, ad confundendos sapientes; et ea quae non sunt tanquam ea quae
sunt, ut quae sunt evacuentur. Sic enim ait Apostolus: Videre enim
vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum
carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed stulta mundi
elegit Deus, et infirma mundi, ut confunderet fortia; et ignobilia
et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ca quae
sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 26-28). Venit
Deus Christus prodesse omnibus: sed elegit prodesse imperatori de
piscatore, non piscatori de imperatore; et elegit ea quae nullius
momenti erant in mundo. Ipsos implevit Spiritu suo, dedit eis
frameas bis acutas, praedicare praecepit Evangelium, et ire per totum
orbem terrarum (Matth. XXVIII, 19). Fremuit mundus,
erexit se leo adversus agnum: sed fortior leone inventus est agnus.
Leo victus est saeviendo, agnus vicit patiendo. Conversa sunt corda
hominum ad timorem Christi; coeperunt reges, coeperunt nobiles
miraculis commoveri, prophetiae adimpletione turbari, videre in unum
nomen concurrere genus humanum. Et quid facerent? Multi elegerunt
ignobilitatem, et dimittentes domos suas, substantias suas
distribuentes pauperibus, cucurrerunt ad perfectionem. Tali enim
imperfecto dicitur a Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende
omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me, et habebis
thesaurum in coelis (Id. XIX, 21). Multi ex nobilibus
fecerunt hoc: sed cessaverunt isti nobiles esse gentium; elegerunt
paupertatem in saeculo, nobilitatem in Christo. Multi autem tenent
ipsam nobilitatem , tenent regias potestates, et sic sunt christiani.
Ipsi sunt tanquam in compedibus, et tanquam in vinculis ferreis.
Unde hoc? Ne progrederentur ad illicita, compedes acceperunt;
compedes sapientiae, compedes verbi Dei.
15. Quare ergo vincula ferrea, et non vincula aurea? Ferrea sunt
quamdiu timent; ament, et aurea erunt. Attendat Charitas vestra
quid loquar. Audistis modo apostolum Joannem: Timor non est in
charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor
tormentum habet (I Joan. IV, 18). Hoc est vinculum ferreum.
Et tamen nisi timore incipiat homo Deum colere, non perveniet ad
amorem. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10).
Incipit ergo a vinculis ferreis, finitur ad torquem aureum. Dictum
est enim de Sapientia, Et torquem aureum circa tuam cervicem
(Eccli. VI, 25). Non tibi imponeret torquem aureum, nisi
primo in compedibus ferreis te alligasset. Coepisti a timore,
consummaris ad sapientiam . Quam multi sunt qui propterea nolunt male
facere, quia gehennas timent, quia cruciatus timent? Nondum amant
justitiam. Si illis promitteretur impunitas, et diceretur eis,
Facite quod vultis securi, impunitum vobis erit; emitterent
progressus libidinum suarum in quaeque nequissima: et maxime, fratres
mei, maxime reges et nobiles, quibus non facile dicitur, Quid
fecisti? Nam pauper homo, etsi non timeat Deum; quia nullarum
virium est, nullarum facultatum; ne cum se commoverit, in supplicium
rapiatur, cessat timore hominis, etsi non Dei. Potentes autem
mundi, reges, nobiles, nisi Deum timeant, quid timebunt? Sed
praedicatur illis, et percutiuntur framea bis acuta. Dicitur illis
quia est qui ponat alios ad dexteram, alios ad sinistram; ut dicat eis
qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus (Matth. XXV, 33, 41). Nondum diligunt
justitiam, sed timent poenam; et timendo poenam, jam acceperunt
compedes, et in vinculis ferreis erudiuntur. Venit ad nos homo de
saeculo potens; offendit illum uxor sua, aut forte concupivit alterius
pulchriorem, aut alteram ditiorem: vult dimittere eam quam habet, et
non facit. Audit a servo Dei, audit a propheta, audit ab apostolo,
et non facit ; audit ab eo in cujus manibus est framea bis acuta, Non
facies, non licet tibi, non permittit Deus dimittere uxorem, excepta
causa fornicationis (Id. V, 32.): audit hoc, timet, et non
facit. Pedes leves jam progrediebantur in lapsum, compedibus
tenentur; habet vincula ferrea, timet Deum. Dicitur illi:
Damnabit te Deus, si feceris; judex est supra omnes, audit gemitum
uxoris tuae, reus teneberis in conspectu ejus. Hac concupiscentia
blanditur, hac poena deterret. Ibat ad consentiendum pravae
cupiditati, nisi vincula ferrea retinerent. Quod plus est, si
dicat, Continere jam volo, nolo jam uxorem: Non potes. Quid, si
tu vis, et illa non vult? numquid per continentiam tuam debet illa
fieri fornicaria ? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non
vult tali lucro Deus compensare tale damnum. Redde debitum; etsi non
exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit,
si non quod debet exigis , sed reddis quod debetur uxori. Times, non
facis; concutiuntur vincula tua. Audi quia vinculis ferreis
constrictus es: Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem (I
Cor. VII, 39, 3, 27). Durum est, ferreum est. Nam
quando Dominus hoc ait, ostendit quia vinculum est ferreum:
(adolescentes audite: vincula ferrea sunt, nolite pedes mittere; cum
miseritis, arctius constringemini compedibus. Tales compedes
consolidant vobis et episcopi manus. Numquid non fugiunt in Ecclesiam
compediti, et solvuntur hic? Viri fugiunt huc volentes dimittere
uxores suas; hic arctius colligantur: nemo solvit has compedes).
Quod Deus conjunxit, homo non separet. Sed dura sunt vincula.
Quis nesciat? Ipsam duritiam doluerunt Apostoli, et dixerunt: Si
talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Si vincula ferrea
sunt, non opus est ut illic pedes mittantur. Et Dominus: Non omnes
capiunt verbum istud; sed qui potest capere, capiat (Matth.
XIX, 6, 10, 11). Alligatus es uxori? Ne quaesieris
solutionem; quia alligatus es vinculis ferreis. Solutus es ab uxore?
ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27); non te colliges
vinculis ferreis.
16. [vers. 9.] Ut faciant in eis judicium conscriptum. Hoc
est judicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare,
conscriptum? Quia ista antea conscripta sunt, et modo complentur.
Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit
ita: Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Per totum mundum, per
universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant
Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant
in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum,
sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.
|
|