|
1. [vers. 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed
Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens.
2. [vers. 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis:
exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium
tuum (Joan. XVII, 1). Protegat te nomen Dei Jacob: ad te
enim pertinet populus posterior natu, quia major serviet minori
(Gen. XXV, 23).
3. [vers. 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion
tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de
speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis .
4. [vers. 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos
faciat omnium injuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis
pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus
oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.
5. [vers. 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat
tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere
te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet
passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne
consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis
(Joan. XV, 13), ut mortificatum granum copiosius resurgeret
(Id. XII, 25); sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta
est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus
fieret (Rom. XI, 25).
6. [vers. 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod
tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse
monstrabis. Et in nomine Dei nostri magnificabimur: et confessio tui
nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.
7. [vers. 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat
Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus
in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit
Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est,
quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo
sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit
clarificari (Joan. XVII, 1); verum etiam de coelo, ubi jam
ad dexteram Patris interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34),
diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus
salus dexterae ejus: potentatus nostri sunt salus favoris ejus, cum
etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc
potentes simus (II Cor. XII, 10). Nam vana salus hominum
(Psal. LIX, 13), quae non dexterae, sed sinistrae ejus est:
hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes
temporaliter salvi facti sunt.
8. [vers. 8.] Hi in curribus et hi in equis : hi volubili
successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur
honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei
nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque
gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri
exsultabimus.
9. [vers. 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi
temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino,
ne a Romanis perderent locum (Joan. XI, 48); et irruentes in
lapidem offensionis (Rom. IX, 32) et petram scandali, de spe
coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est,
ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere (Id.
X, 3). Nos vero surreximus , et erecti sumus: nos vero ut
populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham
(Matth. III, 9) qui non sectabamur justitiam, apprehendimus
eam (Rom. IX, 30), et surreximus; nec viribus nostris, sed
per fidem justificati erecti sumus.
10. [vers. 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis
praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia
nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et
exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo jam pro nobis offerente ,
exaudi nos in die qua invocaverimus te.
|
|