|
1. Quamvis ordo Psalmorum, qui mihi magni sacramenti videtur
continere secretum nondum mihi fuerit revelatus; tamen quia omnes
centum quinquaginta numerantur, etiam nobis qui totius ordinis eorum
altitudinem adhuc acie mentis non penetravimus, insinuant aliquid,
unde non impudenter, quantum Dominus adjuvat, disputare possimus.
Primum quindenarius numerus, ex quo iste multiplicatur (quod enim
valent quindecim in ordine singulorum, hoc valent centum quinquaginta
in ordine denariorum, quoniam quindecies deni eos faciunt; hoc valent
mille quingenti in ordine centenariorum, quoniam quindecies centeni
sunt; hoc valent quindecim millia in ordine millenariorum, quoniam
quindecies mille sunt): quindenarius ergo numerus concordiam
significat duum Testamentorum. In illo enim observatur sabbatum,
quod significat quietem (Exod. XX, 10): in isto dominicus
dies, qui significat resurrectionem. Sabbatum autem est dies
septimus: dominicus vero post septimum, quid nisi octavus, idem qui
primus habendus est? Ipse enim dicitur etiam una sabbati (Marc.
XVI, 2), ut deinde sit secunda, tertia, quarta, et deinceps
usque ad septimum sabbatum. A dominico autem usque ad dominicum
octavus est dies: ubi Testamenti Novi revelatio declaratur, quod in
Veteri tanquam sub terrenis promissionibus tegebatur. Septem porro et
octo quindecim sunt. Tot sunt et cantica quae appellantur graduum,
quoniam totidem fuerant etiam templi gradus. Deinde et quinquagenarius
numerus magnum sacramentum per se gerit. Constat enim de septimana
septimanarum, addito uno tanquam ipso octavo ad quinquagenarium numerum
terminandum. Septies quippe septem quadraginta novem faciunt; quibus
unus additur, ut fiant quinquaginta. Qui numerus quinquagenarius
usque adeo magnae significationis est, ut ex Domini resurrectione tot
diebus completis, ipso quinquagenario die venerit super eos qui in
Christo fuerant congregati, Spiritus sanctus (Act. II,
1-4). Qui spiritus sanctus in Scripturis septenario praecipue
numero commendatur, sive apud Isaiam, sive in Apocalypsi (Apoc.
I, 20); ubi apertissime septem Spiritus Dei perhibentur,
propter operationem septenariam unius ejusdemque Spiritus. Quae
operatio septenaria per Isaiam prophetam ita commemoratur: Requiescet
super eum Spiritus Dei; Spiritus sapientiae et intellectus,
Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis,
Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Ipse debet
intelligi timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal.
XVIII, 10). Servilem autem timorem consummata charitas foras
mittit (I Joan. IV, 18); et nos liberos facit, ne servilia
opera faciamus, quae sabbato prohibentur. Charitas autem Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Hinc quoque Spiritus sanctus septenario numero
commendatur. Quinquagenarium vero etiam in quadraginta et decem
Dominus dispertitus est. Die quippe quadragesimo post resurrectionem
suam ascendit in coelum, ac deinde completis diebus decem misit
Spiritum sanctum: quadragenario scilicet numero temporalem in hoc
mundo cohabitationem commendans. Quoniam quaternarius in quadraginta
numerus praevalet; quatuor autem partes habet mundus et annus: denario
vero addito, velut mercede pro impleta lege bonis operibus reddita,
ipsa aeternitas figuratur. Hunc quinquagenarium triplum habet
centesimus et quinquagesimus numerus, tanquam eum multiplicaverit
trinitas. Unde et hac causa non inconvenienter intelligimus istum
numerum esse Psalmorum. Nam et in illo numero piscium qui capti sunt
retibus post resurrectionem missis, ad centum quinquaginta additis
tribus (Joan. XXI, 11), ve ut admonitio videtur facta, in
quot partes debeat iste numerus dispertiri, ut ter habeat
quinquagenos. Quanquam ille numerus piscium habeat et aliam rationem
multo subtiliorem et jucundiorem, quod decem et septem in trigonum
missis, id est, ab uno usque ad decem et septem omnibus computatis,
ad eumdem numerum pervenitur. In decem autem Lex, in septem vero
Gratia significatur; quia Legem non implet, nisi charitas diffusa in
cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui septenario numero
significatur.
2. Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse
crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit,
Fiat, fiat (Psal. XL, LXXI, LXXXVIII, et CV).
Sed hujus dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non
valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non
scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos
haberent. Et si uniuscujusque libri finis est. Fiat, fiat; cur
liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito
quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem
sequentes, ubi legitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum
(Act. I, 20); unum Psalmorum librum esse novimus. Et video
quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non
reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum
hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex
Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum
coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, Auxilium
meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 2].
Et cum Scriptura dicat, Et vocavit Deus firmamentum coelum; et
aquas esse super firmamentum [Gen. I, 8, 7], hoc est super
coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, Et aquae quae
super coelos sunt, laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII,
4, 5]; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis
terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana
consuetudine dicimus. Et qui ait, Scriptum est in libro Psalmorum,
quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare
voluisse videatur; tamen responderi potest, in libro Psalmorum esse
dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque
adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum
librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, Sicut scriptum
est in libro Prophetarum (Act. VII, 42). Sunt etiam qui
universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde
mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, In capite
libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam; ut sic
intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cujus conditio
principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia
prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians
(non enim ait, quod fecerim; sed, ut faciam, sive, ut facerem
voluntatem tuam); ad illud haec sententia referenda est, quod in
primis partibus ejusdem libri scriptum est, Erunt duo in carne una
(Gen. II, 24). Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in
Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quanquam et
iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est,
In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam:
sequitur enim, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri hujus psalmus ipse
primus, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via
peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in
lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte
(Psal. I, 1, 2): ut hoc sit quod dictum est, Deus meus,
volui, et legem tuam in medio cordis mei. Quod autem sequitur,
Evangelizavi justitiam tuam in Ecclesia magna (Psal. XXXIX,
8-10); congruentius ad illud refertur, Et erunt duo in carne
una.
3. Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, In
capite libri; liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos
quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum
consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus
esse de poenitentia, centesimus de misericordia et judicio, centesimus
quinquagesimus de laude Dei in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam
beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde
bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam,
mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae justitiae
bonitatisque suae Deus, quos praedestinavit, illos et vocavit; et
quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos
et glorificavit (Rom. VIII, 30). Praedestinatio nostra non
in nobis facta est, sed in occulto apud ipsum, in ejus praescientia.
Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, justificatio,
glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit
Dominus evangelizare, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum
coelorum (Matth. III, 2; et IV, 17). Justificamur in
vocatione misericordae, et timore judicii: hinc est quod dicitur,
Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me
(Psal. LIII, 3). Non timet judicari, qui impetraverit ante
salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub jugo
ejus remaneamus: justificati, sanamur per misericordiam ne judicium
timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine
fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: Ecce
ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia
consummor (Luc. XIII, 32). Quod etiam in triduo suae
passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est
enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et
potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione
exsultavit. Poenitentia cruciat, justitia tranquillat, vita aeterna
glorificat. Poenitentiae vox est: Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam. Haec offert sacrificium Deo spiritum
contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 3, 19).
Justitiae Christi vox est in electis suis: Misericordiam et judicium
cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata,
quando venies ad me. Per misericordiam quippe adjuvamur ad faciendam
justitiam, ut securi ad judicium veniamus; ubi disperduntur de
civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C, 1,
2, 8). Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox
est.
4. [vers. 1, 2.] Laudate Dominum in sanctis ejus: utique in
eis quos glorificavit. Laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus; vel, ut alii interpretati sunt, in
potentatibus ejus. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis
ejus. Omnia ista ipsi sunt sancti ejus; quomodo dicit Apostolus:
Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si ergo
justitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in
eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione
virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente
Apostolo, Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute
Dei (Id. XIII, 4): et alio loco, Ad cognoscendum,
inquit, eum, et virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III,
10). Optime autem ait, In firmamento virtutis ejus. Firmamentum
est enim virtutis, quia jam non morietur, et mors ei ultra non
dominabitur (Rom. VI, 9). Cur non et potentatus Dei
dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus ejus; quomodo
dictum est, Nos sumus justitia Dei in ipso. Quid enim potentius,
quam regnare in aeternum, sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur
non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis ejus? Non qua ipse magnus
est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium.
Sicut aliter intelligitur justitia qua est ipse justus; anter quam in
nobis facit, ut nos simus justitia ejus.
5. Iidem ipsi sancti sunt in omnibus musicis organis deinceps
significati, ad laudandum Deum. Quod enim proposuit dicens,
Laudate Dominum in sanctis ejus, hoc exsequitur, varie significans
eosdem ipsos sanctos ejus.
6. [vers. 3.] Laudate eum in sono tubae: propter laudis
excellentissimam claritatem. Laudate eum in psalterio et cithara.
Psalterium est de superioribus laudans Deum, cithara de inferioribus
laudans Deum; tanquam de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui
fecit coelum et terram. Jam quippe in alio psalmo exposuimus
psalterium desuper habere sonorum illud lignum, cui nervorum series,
ut meliorem sonum reddat, incumbit: quod lignum cithara inferius
habet.
7. [vers. 4.] Laudate eum in tympano et choro. Tympanum laudat
Deum, cum jam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis
infirmitas. De corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato.
Chorus laudat Deum, quando laudat eum pacata societas. Laudate eum
in chordis et organo. Chordas habet et psalterium et cithara, quae
superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est omnium
vasorum musicorum; quamvis jam obtinuerit consuetudo, ut organa
proprie dicantur ea quae inflantur follibus: quod genus significatum
hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum graecum sit, ut
dixi, generale omnibus musicis instrumentis; hoc cui folles
adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur,
magis latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, in chordis
et organo, videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat,
significare voluisse. Non enim sola psalteria et citharae chordas
habent: sed quia in psalterio et cithara, propter sonum ab
inferioribus et superioribus, inventum est aliquid quod secundum hanc
distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere
admonuit; quia et ipsae sunt caro, sed jam a corruptione liberata .
Quibus fortasse ideo addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut
diversitate concordissima consonent, sicut ordinantur in organo.
Habebunt enim etiam tunc sancti Dei differentias suas consonantes,
non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes; sicut fit
suavissimus concentus ex diversis quidem, sed non inter se adversis
sonis. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio
mortorum (I Cor. XV, 41, 42).
8. [vers. 5, 6.] Laudate eum in cymbalis bene sonantibus,
laudate eum in cymbalis jubilationis. Cymbala invicem tangunt ut
sonent ; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius
intelligi puto in cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque
honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant
laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima
sonant, ideo puto additum, in cymbalis jubilationis. Jubilatio
namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec
praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est,
tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per
fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu,
sicut per tibiam, vel quid ejusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel
quid ejusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est
in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens,
spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod
ergo proposuit, Laudate Dominum in sanctis ejus, quibus hoc dixit,
nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos
enim sancti ejus, inquit, virtus ejus estis, sed quam fecit in
vobis; et potentatus ejus, et multitudo magnitudinis ejus, quam fecit
et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara,
tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala jubilationis bene
sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile,
nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere
secundum carnem mors est, Omnis spiritus laudet Dominum.
|
|